Feeds:
Posts
Comments

Archive for the ‘Roma Aeterna’ Category

Hoc textum orationes temporales complectitur ex hoc libro ordinatas.

Editio PDF

temp1

temp2

Read Full Post »

Cum de elegiacis agitur, semper in mentem duo nomina veniunt diverso stylo: Propertius, Alexandrinos sequens, cuius elegi nimiam doctrinam ostentantes indoctis obscuri et abstrusi videntur; et Tibullus, cuius carmina in simplicitate elegantiam inveniunt.

Tibullus quidem a discipulis melius intelligi potest, sed propter obscenitatem quorundam versuum minus aptus adulescentibus existimatur; atqui non fere patescit, sed in duplicitate latet, quam discipuli per se capere non possunt qui enim verbum ‘falcem’ membrum virile significare advertant? Nec modo aptus, sed etiam salutaris mihi videtur qui divitias despexit et pacem vitamque simplicem coluit.

Itaque librum primum more Oerbergiano editum vobis affero et PDF gratis et libro venali:

tibullus

Ad textum explanandum hos praecipue libros adii:

Editio Bibliothecae Classicae Latinae
Editio in usum Delphini
Forcellini Lexicon Totius Latinitatis

Read Full Post »

In capitulo XLVI Eutropius breviario nobis narrat quid Romae acciderit post reges exactos. Ubi olim omnem potestatem reges habuerunt, tunc magistratûs creati sunt qui rem publicam regerent.

Sextus Pomponius, iurisperitus qui floruit circa annum 150 p. C., ‘Librum singularem enchiridii’ scripsit quo nomina et originem magistratuum tradidit ab primo consule Bruto ad saeculum suum.

Quod legi potest modo Oerbergiano ab discipulis qui capitulum XLVI methodi LLPSI perlegerunt.

pomponius

Read Full Post »

Aliquando hoc opus confeci, index vocabulorum libri cui titulus est ‘Roma Aeterna’ cum finitionibus, ab capitulo XXXVI (primo) ad LVI (ultimum). Ante hoc volumen edidi tria: primum (ad capitulum XL), secundum (ad XLVIII) et tertium (ad LI); quae in hôc ultimo continentur.

Editio PDF hac in paginâ inveniri potest, ut semper, sed emi etiam liber impressus in LULU. Ex quo nullum quaestum facio, cùm tantùm pretium impressionis pendendum sit.

voc

Read Full Post »

Editio PDF

causales1

causales2

Read Full Post »

Hoc textum omnes orationes concessivas complectitur ex hâc thesi ordinatas.

Editio PDF

concessivae1

concessivae2

Read Full Post »

Spartacus

In capitulo LIII libri ‘Romae Aeternae’ nonnullas lineas legimus de Spartaco gladiatore, qui servis fugutivis contra Romanos commoventibus praefuit et nobis bene notus est ex pelliculâ Kubrickensi.

Sed Spartacus cinematographicus distat ab illo quem scriptores Romani nobis suis operibus tradiderunt: “de stipendiario Thrace miles, de milite desertor, inde latro, deinde in honore virium gladiator” scripsit Florus. Ex quo discimus non unum, sed quattuor bella servilia, quarum ultimum, ‘Bellum Spartacium’ vocatum, in magnum discrimen adduxit Romanos. At Plutarchus Graece effusius narravit bellum Spartacium in capitulo de Marco Crasso libri ‘Vitarum Parallelarum’, qui post acrem pugnam contra servos fugitivos gloriam adeptus non est, cum et contra servos dimicavisset, et Spartaco interempto Pompeius, ex Hispaniâ reversus, reliquias fugitivorum excidisset atque senatui referret ‘sese, neque Crassum, bellum delevisse.’

Uterque scriptor, primo Florus, deinde Plutarchus (in sermonem Latinum versus) discipulis, qui usque ad capitulum LIII perlegerunt, in ‘Bello Spartacio’ docet de Spartaco et bellis servilibus, quibus additur charta geographica Italiae et Siciliae cum locis in scriptis memoratis.

Spartacus

Read Full Post »

Older Posts »