Feeds:
Posts
Comments

Archive for the ‘Psychologia’ Category

EGO est pars animi mente generata, quod regionem rationalis inhabitat, ubi sui conscientia sospitatem spectat. Paulatim crescit ab origine hominis et externis alitur usque, nempe compages, quibus valeamus, sunt vitae sociali praecultae; nam ut omnes societate valemus, sic EGO eâ utitur ad proprium beneficium. Ergo homo partim cooperatione, partim simultate superstare vult; EGO autem idem sentit sospitatem et beatitatem, itaque ergo ambas ceteris praevalendo adipisci posse putat. Quisque vero validissimus non est beatus, sed sollicitus ne quis exsuperantiam eius vincat; et tenuiores laborant, quod EGO eos propellit ad summum petendum et superandum. Qui animus certans alitur duobus, quae virtutes victoriis, beatitudini persecutae vitia sunt.

Primum iam adest homine vix sui conscio atque infante, et palam cernitur verbo ‘meo’ primo mox ubi ‘mamma’ et ‘pappa’ fato. Nam EGO prima inter vitia cupiditatem potiendi habet: EGO omnia cupit, potissimum aliena, quamvis sua optima existimet, neque vult alter ullum habeat. Ab eo enim oritur et alienarum cupido, ex qua haec vitia dependent videlicet: avaritia, cùm res alienorum appetit; invidentia, cùm propter res alterius secundas aegritudinem suscipit; ambitio, cùm favorem concupiscit; malivolentia, cùm alteri male vult et eius mala gaudet; et propriorum studium, quod alia habet videlicet: tenacitas, cùm nullum proprium dare vult, sed quam maxime acervit; zelotypia, cùm sollicitum est de fide amantis amicorumque (etenim hi et sunt possessiones); elatio, cùm sese effert ut alter sciat qualis sit; superbia, cùm de rebus propriis gloriatur et alienas despicit, ut superior videatur. Ista vitia cupidinis ac studii, quibus EGO imperii causâ utitur, committuntur sic: avaritiâ et tenacitate bona, ambitione et elatione victorias quaerit, ambigit obtinetque; invidentiâ et zelotypiâ bona, malivolentiâ et superbiâ victorias ab altero prohibet.

EGO igitur numquam satis habet atque aegre patitur superari. Quod incessantem aegrimoniam affert, cùm EGO in omnes, qui cupidini potiendi officiunt, odium incendat, quo homo pro sese agat. Ideo quod insultati EGO laedi dicimus, at vero EGO noster nosmet laedit et pungit et fodicat ut irati fiamus et satisfactionem repetamus, id enim est EGO alterius per superbiam elationem nostri aggressum. Et amorem profiteri ex timore, ne denegemur, laboramus; nec amor imperfectus nos vulnerat, sed et EGO avaritiâ excrucians, EGO igitur, cui nihil negandum: namque venus denegans bono prohibet.

Atqui EGO his animi motibus nos afficit ut doleamus: irâ et maerore. Nam irâ, contrario amori, moti quasi daemon propriorum tutelare, in aggressorem prosilimus ut damna restituat sive invite sive libenter; est enim promptissimum eius vultus. Maerore contra, qui omni gaudio nos privat, cupida nobis inaccesa quae videntur desideramus. Sic enim altera animum accendit, alter abicit, ut concutiamur quibus EGO deminuitur.

Quamobrem nemo contrarius magis officit quam EGO ipsum: id enim multos adversarios inimicosque capessit; et nihil beatitudini vehementius refragatur quam nobis solitudinem volens: qui enim adversos tantum homines videt, secessu relinquitur. Inde EGO nobis subsistendum est virtutibus oppositis: temperantia contra avaritiam, congratulatio contra invidentiam, beneficentia contra ambitionem, benivolentia contra malivolentiam, liberalitas contra tenacitatem, fides contra zelotypiam, humilitas contra elationem, laudatio contra superbiam. Quae virtutes simultatem amovent: cùm animus certans abit, adit beatitudo.

Videamus nunc alterum vitium. Cùm quaeramur quid simus, saepius munus respondemus; ibi vero EGO pro nobis respondet: ei esse est facere, ergo videtur quaeri quid faciat; neque enim essendo, sed faciendo vincit et glorias sibi congerit. Id vero eius non est, sed nostri sospitatis instinctûs: usu rerum naturam necessariis accommodamus, quapropter cùm res quaerimus quid sint, ei admiscemus quem usum praebeant et quid iis facere possimus; quodcumque est, utilitatem habet: cùm apem videmus mellis reminiscimur, cùm nubes imbris. Ideo quod res in genera digerimus, cùm ita distinctius fingamus fructûs ex quibus decerpere possumus.

EGO autem hôc utitur ad suam utilitatem et quod primordialiter virtus erat in vitium vertit: rebus utitur ut gloriae cupiditatem expleat, homines dividit in ordines ut omnibus antistet; numquam res facere desinit, ut eas possideat et de iis glorietur, quamobrem totum studium iis dicat. Attamen studium eorum, quae facimus, sive pecuniam sive opera seu etiam amores et amicitias, nobis nocet perditis. Omnia enim, quae faciuntur, demi et aboleri possunt; quae sunt autem abripi non possunt. Ergo manet ea tantum beatitudo annexa quibus possideri non possunt, quoniam internexa ita sunt eiusdem fati ut unâ abreptâ cuncta pereant.

Id nos conspicere oportet, cùm etiam ipsos dividamus in partes tres, ex quibus summam ducimus mentem, mediam cor, imam genitalia. Iam Plato sic censebat, ut partes sub capite sitae vitia ferrent, ipsa verò divisio vitiosa est qua partem nostrum reprimamus, eâque repressione EGO utitur ut de eius rebus maxime laboremus: infirmus qui animos suos edit, dissolutus qui corporis voluptatibus effertur, sed virtuosus si rationalis; et rationalis omnia ratiocinatur, nec cor neque genitalia audit. Sed qui partem ipsius neglegit, serius ocius aegrotat. Ecquis sibi cavet ne oculis vel pedibus utatur? Nonne utrique vitiarentur, si non exercerentur? Nimirum idem fit quae pars neglecta, atque, quando cuncta pereunt internexa, mens sine ceteris insanire incipit.

Ceterum, postquam iam didicimus ubi sit EGO et quid faciat, in nobis est nosmet moderari et magis audire quae infra caput insident.

Advertisements

Read Full Post »

Mihi psychologi non est aegritudinem emendare, sed animum ducere, nam a viâ virtutis aberrat, qui aegrotat: viator claudus erratus, quamvis pes sanetur, eò non perveniet, quò animus petit, et deambulandi defessus iterum aegrotabit itinere imperfecto. Tamen impraesentiarum psychologus est animi medicus, qui tantùm aegrotos curat, nihil autem sanos moratur: ad morbum spectamus, non ad sanitatem.

Attamen Psychologia non a Medicinâ, sed a Philosophiâ orta est, et cùm haec ductrix mentis, illa animi. Et quoniam mens animusque corporis convectores sunt, alter erratus secum alterum trahit. Ergo sani manere possumus si tres partes sicut unam curamus: Psychologia et Medicina duo vertices sunt trianguli, qui sine tertio, Philosophiâ, imperfectus est. Quo pacto philosophi animi curas tollere possint, ne in morbum decidamus, ex meâ experientiâ dicam.

Iampridem ruri vivere mallo quàm in urbe, ibi enim beatior essem, ut puto: mihi pleraeque perturbationes hodiernae a vitâ urbanâ veniunt, quae festinatione nos enervat; contrà ruri amoenitate recreamur. At qui se ab urbe removet, commoditatem et propinquos linquit: cùm illius amissio angorem ferat transitorium, horum diuturnum. Dehinc animus diffringitur et partes inter se confligunt, nam utraque diversam viam petit: inde perturbationes psychologicae quibus aegrotamus.

Hoc consilio migrandi cùm magnopere perturbor non iam rus, sed quòcumque procul a regione impellor, quod mihi amoenius videatur. Nuper autem epistulam Horatii undecimam legi, qua focillatus sum; et quì fecerit epistulae commentatione explicabo.

 

 

Initio Horatius insulas urbesque famosas memorat: Chion, Lesbon, Samon, Sardos, Smyrnam, Colophon, quae amoena colendaque fuerunt, ut nunc nostra Flumen Ianuarii, Havai, Insulae Fortunatae, exempli gratiâ. Quae amico suo Bullatio placuisse videtur. Deinde quaerit num illis Romam praeferat, cùm scribit “prae Campo (Martio) et Tiberino flumine”. Itaque in versibus a primo usque ad quartum locos patrios adversus externos comparat sibi volens: “utrubi vivere mavis, domine an foris?”

Versus ab quinto usque ad decimum quoquè comparationem habent, hîc autem non loci, sed industriae: urbes Attalicae fuerunt Pergamum et Ephesus, populosae industriosaeque; contrà Lebedus vicus fuit litoralis quietus infrequentiorque. Ipse Horatius profitetur “illic (Lebedi) vivere velle”, tamenetsi epistulae suasioni discordat, ut infrà videbimus; etiam in aliis sermonibus carminibusque (ut in notissimo ‘beatus ille’) secessum laudat. Et Bullatius Lebedum mavult: hoc liquet, quod locos externos et infrequentes desideret tamquam ego.

Hactenus poeta amici curam nobis obtulit; ut si iudicium esset, haec intentio vocari posset. Insequitur infirmatio, ab versu undecimo usque ad primum et vicesimum, qua intentionem addubitat. Versus ab undecimo usque ad sextum et decimum hoc significant: esto te loci illi delectare, tamen ideò illic vivere noli, ut non viator in cauponâ vivere vellet, quamvis ibi corpus a luto viarum purgare possit, neque furnos et balnea putat esse optima, qui frigus collegit; nec, quoniam tibi obtingat trans Aegaeum navigare, ibi manere debes. Non habes quod locis, qui te delectant aut quò tibi ire obtingit, remaneas.

Quinque versus insequentes postremi poematis suasionem praecipiunt: si incolumis es, id est sanae mentis, nihil prodest illis locis vivere; fortunatus igitur aliis locis vivere noli, sed domi eos lauda.

Versus, qui restant, iudicationem habent, cuius vim versus 27 complectitur: caelum, non animum mutant, qui trans mare currunt; nam qui peregrinantur, usque secum curas portant. Sola ratio et prudentia curas auferunt; Neptunum furentem salvus spectare potes (v. 10) e loco alto mare dominanti (effusi late maris arbiter), nec tamen is locus curas pellit. Quid enim dulcia differs, quibus di te donant domi? Non iis frueris propterea quod putas magis frui posses aliubi, verùm enimvero neutrubi dum animus aequus te deficiat. Per mare et terram (navibus atque quadrigis) locum petimus, ubi bene vivamus, crediti a curis fugere aut eas relinquere posse, cùm semper nobiscum eant et soli nos animo aequo eas pellere possumus. Itaque hîc mane, profectus enim et infelix et procul a tuis eris. 


Quinam psychologus Horatium superare possit? Quae “therapia” super hoc poema polleat? Nonne Freud veniet sciscitatum quae puerilis commotio me domo pellat? Scilicet Skinner sequetur, qui mores meos immutabit, ne proficisci velim. Horatius autem, poemate tantùm, monstravit unde veniat perturbatio et quam viam sequi oporteat, qua beatior iter faciam.

“Ne te longis ambagibus ultra quàm satis est morer”: plus Horatii minusque curationum.

Read Full Post »

Tertium, Scientiae Methodum utilitatem habere unam tantum certam comprobabimus: ipsas theorias eo formulatas refellere; quare convenerimus vanam veritatum absolutarum invento futuram esse ni alterae refellendae finitae sint. Et ulterius edisseramus: in primis agnituri sumus rationes probandi et confirmandi, quibus omnis hypothesis Scientiae Methodo effecta comprobatur, utique inutiles esse, quandoquidem eorum usu cuiuslibet veritatem approbare licet, etiamsi falsa sit omnino: videlicet rationi probandi satis est indicium pro hypothesi defensatâ invenire, ne refellatur; si verò ratio confirmandi adoptatur, de probabilitate loquimur, cùm ad certitudinem spectamus, at enimvero quod falsam esse periclitamur, tantum incertam veritatem facere dogma, ut fieri solet, non oportet. Quas enim rationes usurpans investigator non quaerit veritates absolutas invenire, sed equis virisque theoriam defendere, quod refert vel auctoritatis vel pecuniae vel cuiuslibet alterius quod Scientia persequi putatur. Et liquet obiectivitatem requisitam non responderi cùm defendatur theoria (ne methodus quidem, velut Scientiae, quod haud Scientiae causas aspicit incongruenter). Etenim Scientia progreditur sic: theoria quaedam dominans fit dogma, prisma quo res interpretantur; id constat e numero principalium methodi regulis custoditorum, quae investigationis rationes ab illis indisputabilibus sumptis diversas supprimant. Quod a Lakatos vocatum est nucleus programmatis investigationis. Hic nucleus est similiter protectus ab investigatoribus rex, cui favent, quémque fideles lictores custodiunt securi de tyranno defensando. Sed theoriae oriuntur aliae, quae eò sensim invalescunt, ut una vincat, regi superet, in solium succedat. Iam quidem hominis est defendere, minimè autem obiectivitatis, nam defensio implicitam habet mutationi oppositionem, licet constituto rectius instituatur.

Et postquam rationem probandi et confirmandi venire inoptatam in subiectivitatem visimus, ratio coarguendi superest a Popper proposita. Quae consistit in inquisitione datorum, quae hypothesi formulatae repugnant, id est, eam arguunt: Popper prudenter demonstrat ex antecedentium particularium veritate conclusionis universalis veritatem confici non licere, licet autem conclusionis universalis falsitatem ex antecedentis particularis falsitate. Ita tantummodo veritatem absolutam consequi possumus omnibus ceteris ei connexis coargutis; attamen cùm saepissimè hypothesium numerus aliarum sit infinitus, nihilo est coargutio: hinc Scientiae Methodum vani aperiendi esse colligemus.

Haec expositio est psychologis veritatis ostentandi: namque Psychologiam promovendi causâ, ut fit impraesentiarum disciplinis, quae petunt ut advertantur et observantur, coacti sumus eam Scientiae accommodemus; nec ulla verò e disciplinis, quae in Scientiae numerum adspirant, disiunctior est ab eâ: namque universarum Psychologiae theoriarum fundamenta ex hypothesibus a subiectivitate ortis acta sunt. Notissimum est intelligentiae studium: ea enim est coadunatio, id est, notionum synthesis haud directè spectabilis; vel potius notio adumbrata atque vaga, quae hominis ψυχῆς qualitatem quandam definire quaerit. Cùm talis sit qualitas, quae tantum indirectè se efferat et per facta, et tot facta atque differentia cuique capiti sint, investigatores non conveniunt de certâ intelligentiae definitione; atque commiscetur et confunditur aliis qualitatibus, ut memoriae et sapientiae. Attamen, quod non sit consensus, sescentae probae adinventae sunt ad metiendam, cùm id, quod metiuntur, tantum sit unus, ex quot coadunationum intelligentiae. Pernota quidem est illa sententia: “intelligentia est id, quod metiuntur intelligentiae probae.”

Quod coniungitur cum quaestione mensurae: metiri conantur coadunationes, ut intelligentiam, angorem, animi depressionem, et cetera, etiamsi non sunt instrumenta, quae mensuram eorum certam dent, utpote cùm copia variabilium alienorum immisceatur: studium capitis, ambitûs status (ut enim temperies, soni, id quod capita sentiunt e loco, et cetera), lassitudo, exspectatio, angor probae, affectio, ordo et forma et interpretatio quaestionum, aliaque multa. Quare rarò bis eadem puncta efficiuntur ex eâdem probâ atque capite, non tantum quod variabilia continuè mutantia tractari non possint, verùm etiam quia, et si ea essent tractabilia, eadem puncta non efficeremus, quoniam e capitis iudicio vel facto oriuntur pleno omnium errorum. Atque datorum rationariâ tractatione effectum innumerabilium variabilium extenuare probabile non videtur; ergo nequimus certo metiri ullam coadunationem, quibus hominis res factaque agglomerata nominamus et describimus, quod quia homines sumus et investigatores subiectivitate castigati et studii capita sub sescentis variabilibus.

Itaque Psychologia numquam erit vera Scientia, neque ei necesse est; neque enim eam detrectari volo cùm Scientiâ nudo, sed conspici in quantum absurditatis sit huius materiae scientiam invenire ab condicione obiectivitatis. Duae sunt rationes: prima, ut iam supra visimus, ne Scientiae Methodum quidem talem obiectivitatem praestare; altera, subiectivitatem inhaerere in homine, etenim studium ducere cogitationes atque facta nostra, adeò ut etiam notio obiectivitatis sit subiectiva.

Ideo quod Scientiae Methodo caecari non est opus psychologis. Sunt enim duo mala admodum ab eâ orta, quibus abstinere debemus: primum, Scientiae Methodum instrumentum ad investigandum atque sciendum esse ita desiniise, ut in finem conversa sit; alterum, primumque sequens, impraesentiarum in scholis Psychologiam sine animâ imperitare, haud hominis, sine quo ipsâ essentiâ consistere non potest, namque omnino homini annectitur: homo automaton habetur, machina sine animâ, cuius operationes cognoscere volunt, tamquam si computator esset, propriarum differentiarum erroribus emendandis artis rationariae ope.

Ac sic Psychologiae expedit ab Scientiarum parte desciscere et aliquid prioris essentiae doctrinae philosophicae reciperare; nam cùm eam Scientiae legibus accommodare velimus, indigestum atque inutile datorum pondus creamus nequidquam et eius studium convertimus in ludum coagmentationis, cuius partes methodo unicâ reperire non possumus, atque officinae iocum lateribus lavandis.

 

Ex La subjetividad de lo objetivo
(De obiectivitatis subiectivitate)
J. P. Fernández del Río

Read Full Post »

His tempestatibus quibus Scientia atque eius Methodus modum veritates absolutas inveniendi esse desiniit ut quasi in unicultam religionem parum tolerantem ceterarum methodorum conversa sit, obiectivitatis igitur pertinacia omnia investigationum regit. Tamen Methodo Scientiae, ut ceteris, quaedam imbecillitates sunt, quae illis eo utentibus unico instrumento probabili ad cognitiones rerum naturalium inveniendas atque amplificandas animadvertendae sunt. Quamobrem haec methodus nobis dux consectationis veritatum absolutarum usurpanda est, neque instrumentum ad scientias aliis methodis inventas detrectandas, neque ad aspernanter destruendas res quas nec potest probare, nec adeò describere et explicare et portendere. Haud rarò quaeque rei ratio Methodo Scientiae non oboedire arguendo repudiatur, quod saepius censura est quae minimè explicationem adhuc ignoti adiuvat. Quibus de causis, hoc scripto iis, qui Scientiam unum possibileque vehiculum ad acquisitionem cognitionum amplectuntur, humilitatem inducere conor.

Complures variorum principiorum Methodi Scientiae vituperandi sunt, sed tamen perspicuè imbecillimis attendemus.

Primùm, variis optionibus collectionis datorum attendamus, quae post quaestionis propositionem efficientur. Unâ earum observatione innitetur, quam per nostrum principalem sensum efficimus quo mundum interpretamur. Saepe humani magis visui quàm auditui, odoratui, gustatui, tactui, credimus, itaque ad repudiationem sive contemptionem datorum a sensibus visui dissimilibus missorum tendimus, quòd ipsum non modo perceptionis, sed etiam electionis ordinationísque datorum gravis error inclinationis est. At quidem quamvis eum superare possemus, alium etiam graviorem necesse esset ut obiectivitatem desideratam consequeremur: eum a propriis singularitatibus generis impositum, a quo forsitan nostri quinque sensûs dispariliter ceterorum percipiunt. Comicum insequentis cogitationis propulsemus et quaeramus num piscis easdem res nobis côgeret, si Methodo Scientiae uti posset, non tantum in modo cogitandi, sed etiam in datis ab eo significantes pro modo suo percipiendi existimatis. Quidem quod modus mundum percipiendi inter diversa genera dissimilis sit hypothesis a Scientiâ aspernanter repudiata est, quia methodo eius probare non potest. At neglegenter has coniecturas repudiare non oportet nisi quodam modo pravas probare licet. Et quod plus est, hoc aequè investigationibus scientificis plures coniecturae certae probantur, quae ut infra videbimus, cùm comprobari non possint, vera repugnantia sunt.

Sed redeamus ad sensûs, quibus firmissimâ fonte collectioni datorum utimur, etiam alium gradum protinus agamus et comparationem inter dissimilia genera animalium superemus. Quemadmodum fors alia genera data a nobis ignota percipere negare non licet, sic opus est intellegere fortasse sensûs quaedam vetiti sint non modò hominibus, sed etiam ceteris generibus. Ii forsan praebent data, quae interpretationes nostris fundatas refellant, sive varietates percipiunt, a quibus interpretationes eiusdem rei valde dispares fiunt. Namque ea possibilia sunt neque quidem Methodi Scientiae ope, quòd naturâ perceptionis finitum est, refelli possunt, veritatum absolutarum consecutio eius opera ad offensionem adducta est nisi ea hypothesis falsa probatur.

Alia optio collectionis datorum sunt quaestiones. Sed cum ne quidem perceptionem certam pro comperto habere possimus, nedum iudicium rationémque humanam vagum: homines non modò consultò mentiantur, sed etiam eandem quaestionem dissimiliter interpretentur et respondeant ex tempore, cum proponitur, animo, valetudine, mente, et ceteris eorum variabilibus. Praecipuè ratio habenda est eorum indicum quaestionariorum, quibus caput rogatur ut det responsum in gradum numerabilem: id etiam magis subiectivitatem capit, neque quidem variae exemplorum datorúmque tractationes rationariae sufficiunt ad extenuandum effectum ingentis variabilium alienorum immiscentium numeri. Itaque interpretationes ex quaestionibus sunt evidenter devii et theoriae ex iis ortae minimè potentes, saltim ex ipsâ Scientiâ.

Neque experimenta quidem, quae ex collectionis datorum optionibus firmissima videntur ad obiectivitatem adipiscendam, incommodis carent. Primum iam suprà visimus ut locuti sumus de perceptionis generalis erroribus: impedimentum deferunt cùm et seligimus et ordinamus et interpretamur data, quae iis per experimenta efficimus. Secundo certa est cognatio cum priore: nequimus negare caput experimenti aliquà ab experimentatore affici, seu praesentiâ seu propinquitate seu quâlibet causâ, quae variabilia aliena fert nobísque ignota et inde intractabilia. Ergo cùm cognitio perceptione circumscribatur, nos cognoscere omnia variabilia, quae experimento immiscent, affirmare non possumus.

Nam etiam formulatio hypothesium –in quocumque investigationis gradu– et theoriarum, plurimos errores invenimus subiectivitatis causâ, utrique enim formulantur quibusdam fictionibus sumptis. Neque sunt tales nisi opiniones et coniecturae sine exploratione verificationéque sumptae. Ita ad theorias obiectivas formulandas et  praecepta universalia invenienda aspirant ab istis fictionibus subiectivitate gravibus; nullius autem interesse videtur hoc paradoxon esse tam evidens ut ipsum sufficiat ad demoliendam totam fidem, in qua versantur eae rationes per Scientiae Methodum conclusae, quod eius defensionem vertit magis in fanaticorum fidamen quam in aliud.

 

 Ex La subjetividad de lo objetivo (De obiectivitatis
subiectivitate), J. P. Fernández del Río

Read Full Post »

Ne unum verbum quidem

“Ne unum verbum quidem”, inquit Bodhidharma, pater Zen, quippe quibus mundus oriatur. Idem aiunt Biblia: “in principio fuit verbum.” Et verbum quidem est in fine.

Ubi primùm in verborum universum penetras, ab iis, quae sunt, aberrare incipis. Quo penitius is in verba, eo magis a substantiâ secedis. Verba sunt magnum adulterium: neque pons neque communicatio, sed obex.

“Ne unum verbum quidem”, inquit Bodhidharma. Ni mens verbum ullum facit, in silentio cernere est Deum sive veritatem sive nirvanam. Ubi primùm verba parent, in te ipso esse desinis: secessisti. Verba te protrahunt in iter, quod te ipso abalienat. Tamen re verâ te ipso abalienare non potes, sed certe id somniare; nempe istìc es semper et tantummodo istìc neque alio loco esse potes, attamen somnos capis et sescenta somnia somnies.

[…]

Est admodum scientia alia qua scis, tametsi nescis quidque quid sit. Est scientia fusa: non ordinat, non dividit, non est analytica. Adan haud analyticâ sanctitate esset, cùm scientia non potestas. Adan, ut infans quisque, ante mysticus esset quàm Arbore Scientiae nutritus est. Omnes infantes primum mystici nascuntur, deinde eos ad institutionem, doctrinam serpentemque adigimus; serpens est cultus et coercitio.

[…]

Omnes infantes nascuntur in Dei paradiso (Eden), tum quisque a serpente doctrinâ cultuque irritus est, quisque coercitus, tractus, illectus in consecutionem propositorum ad sui unicè studium: veluti di essendum, hoc scientiâ subest. Scientiâ putamus aliquando omnia nos arcana cognoscere posse et hominem futurum deum infinitae potentiae: est cupiditatis, supernitatis vesaniae.

Omnes infantes inducimus in ipsorum amorem, qui in verbis habitat. Itaque quantò aptius verbis dixerint et locuti erint tantò pulchriores videbuntur. […] Investigatores seu professores seu philosophi fient: hi imperant.

[…]

Simul atque verba a mente tollentur et ea innectere desinis, immensum oritur silentium, quod paene es oblitus, esque nequaquam conscius quondam tibi fuisse: istìc erat teque permeabat utero; istìc erat, cum natus es et primum oculos aperuisti, vitam totam permeans; istìc erat vivissimum. In eo vixisti nonnullos dies, nonnullos menses, nonnullos annos, et paulatim evanuit: pulvis congeritur nec iam reddit speculum. Cum referunt quàm adultus sis, sibi volunt te integritatem amisisse.

Verbis corrumperis et sopiris: iam non videre potes, sed cogitas; iam non sapis, sed cogitas; iam tantummodo palaris neque signo quidem appropinquas, tantummodo versaris; loqueris de Deo, de amore, de hôc et illo neque umquàm sapis ullum, cùm tibi ut amorem sapias amandum sit. Pro nihilo est de eo cogitare vel legere; unum ex amoris peritissimis de re inscientem fieri potes: experientiae est.

Fallacia sunt verba: pro naturalibus subiciunt ficticia.

[…]

Deus est iam tibi notus, iam deus vixisti. Infans sine tui amore vixisti antequam a serpente contactus es. Iam sapiisti, liberi erant oculi, erat tibi liquidum perspicuum, quod transpicere poteras. Deus quidem vixisti et sapiisti gaudium, nunc autem eius oblitus es; tamen pergit profundâ in conscientiâ remurmurare: “quaere, iterum quaere!”

[…]

Florem nancisceris, deinde verba extemplo in mentem prosiliunt dicentia: “pulchra rosa”; iamque tum aliquid revellisti, nec iam rosa nec pulchra est, quia verbum obortum est. Noli sinere ut verbum omnibus experientiis officiat! Interdum modo propter rosam sta, noli dicere “rosa”, non enim est necesse. Rosa nomen non habet, nosmet ei damus; et nomen non est naturale, quod si eum complectaris, naturale dissimulabis. Nomen ante oculos obicietur et tu aliquid proicies: omnes rosas praeteritas. Cum dicis ‘id esse rosam’ eam in genera dividis; tamen rosae in genera dividi non possunt, quia sunt unicae et singulares. Noli dare genus, noli eam coangustare, noli eam includere! Fruere eius decore, colore, choro. Sta istìc, tace, specta, esto in mo chao, statario silentique repercussu; tantummodo imaginem recipe, te sine rosam recipere: tu speculum es.

[…]

Verba inter se internectunt, connectuntur. Verbum deducit in aliud, in alterum istud, sic usque sensim quoad proculissime abeas. Cum dicis ‘hanc rosam pulchram esse’ continuò recordaris amicae, quam rosae delectabant, deinde de eo, quod vobis accidit, laetam amationem, mellitum nuptiarum tempus, postremò miseriam insequentem, divortium, et cetera. Quid de flore? Admodum eius oblitus es! Verbum te abduxit et in iter abiisti.

[…]

Mens hodierna prae scientiâ nequit admirari, perscrutari magicum et mirabile, nam se scire putat. Cùm te scire putas, iam mirabilia non fulgent; cùm autem scientia decrescit, mirabilia redeunt et denuò te permeare incipiunt.

[…]

Cotidie vides arbores, quae circum te stant in aulâ, et sensim eos videre desiisti, cùm eos scire putes. Cur eos cernere pergam? Audi, quaeso: si iterum eos cernis, miraberis! Nihil pernosci potest. Cognitio numquam evenit, est enim tantum ignorantia. Arcana est vita; certè possumus eâ fruere, cum eâ tripudiare et canere et concinere. Ita est, haec possumus; nec autem eam pernoscere.

 

Ex Zen: the Path of Paradox Vol. 1 
(Zen: paradoxi via, liber primus), Osho

Read Full Post »

Index operum de Psychologia

Hoc est index operum de Psychologia Latine compositorum aut translatorum, qui interdum renovatus erit.

Amerpachius, Vitus

De anima

Aristoteles

De anima
De virtutibus

Aristotelis de anima auctorum commentarii

Alfonsus, Franciscus: Disputationes in tres libros Aristotelis de anima
Dannhaverus, Ioh. Conradus: Collegium psychologicum
de Ulloa, Ioannes: De anima disputationes quatuor
de Vio, Thomas: Commentaria in libros Aristotelis de anima
Guarinonius, Christophorus: Sententiarum Aristotelis de anima seu mente humana interpretatio
Iavellus, Chrisostomus: Super tres libros Aristotelis de anima
Merinerus, Ioannes: Commentarii in tres libros Aristotelis de anima
Murcia de la Llana, Franciscus: Selecta in libros Aristotelis de anima
Peynado, Ign. Franciscus: Disputationes in tres libros Aristotelis de anima
Philoponus, Ioannes: In tres libros de anima Aristotelis breves annotationes
Pisa, Franciscus: Commentarius in libros tres Aristotelis de anima
Toleti, Franciscus: Commentaria, una cum quaestionibus, in tres libros Aristotelis

Avicenna

De anima

Buchardus, C. Martinus

Meditationes de anima humana

Casmannus, Otto

Psychologia anthropologica

Cassiodorus, Magnus Aurelius

De anima

Cicero, M. Tullius

Cato Maior de senectute
Consolatio
De fato
Tusculanae disputationes

Dalham, Florianus

Physiologia, seu doctrina de conditione nostrorum animorum

Deusingius, Antonius

De anima humana dissertationes philosophicae

Duodus, Petrus

Disputationes peripateticae de anima

Goclenius, Rodolphus

Psychologia

Halbkart, Car. Vilhelmus

Psychologia Homerica

Heimsoetii, Fridericus

Democriti de anima doctrina: addita sunt Democritea

Hippocrates & Galenus

Hippocratis ac Galeni libri aliquot

Hungerus, Albertus

Adversus veteres et novos errores de anima conclusionum centuria

Maurus, Sylvester

Quaestiones philosophicae: liber quintus

Melanchton, Philippus

De anima

Petrarca, Franciscus

De remediis utriusque fortunae

Seneca, L. Annaeus

De brevitate vitae
De consolatione ad Helviam
De consolatione ad Marciam
De consolatione ad Polybium
De ira
De providentia
De tranquillitate animi
De vita beata

Snellius, Rudolphus

In Phil. Melanchthonis de anima

Themistius

De Anima, Memoria et reminiscentia, Somno et vigilia, Insomniis, & Divinatione

Villis, Thomas

De anima brutorum quae hominis vitalis ac sensitiva est: exercitationes duae

Vives, Ioannes Ludovicus

De anima et vita

Volfius, Christianus

Psychologia empirica
Psychologia rationalis

Read Full Post »

Abhinc mensem unum memoriae notionem hodiernam visimus duabus rationibus: metaphora receptaculi et circuitibus neuronalibus. Videamus nunc quid de memoria humanistae anagenesis auctores dicant.

Prominentem locum memoriae Vives in opere ‘Anima et Vita‘ tribuit, nam ex animae facultatibus una est, quae sunt mens sive intelligentia, voluntas, memoria.

[…] animus noster non semper eadem in cogitatione insistit, sed ad actus alios ex aliis transit, receptaculo fuit illi opus in quod priora cogitata, aliis subeuntibus, conderet, ceu in thesaurion rerum absentium: quas res, quum usus poscat, repetat, ac depromat; huic muneri, memoria est nomen.

Vives consentit Ciceroni, qui in opere ‘De Oratore‘ scripsit:

Quid dicam de thesauro rerum omnium, memoria? Quae nisi custos inventis cogitatisque rebus et verbis adhibeatur, intellegimus omnia, etiam si praeclarissima fuerint in oratore, peritura.

Ergo vetusta est receptaculi metaphorae ratio sive, ut Cicero diceret, thesaurus omnium rerum. Nobis autem Vivis definitionis modus animadvertendus est: non enim omnium rerum, sed tantum rerum absentium thesaurus est memoria, munus cuius est repetere ac depromere usûs postulata. Infra definire pergit, cum considerationem sive attentionem ac memoriam sive recordationem discriminet:

Nam consideratio est, quum inquirit et scrutatur: recordatio vero, quum ad id perventum est, quod volumus.

Ad hoc nova efficit vocabula aut aliquae apud antiquos referit quibus omnes memoriae res definit: etenim recolimus cum animus insistit in recordatione rei alicuius; res autem gradatim discursu observare ante animum, quasi recordatione recordatio, est reminisci: ergo ex recultuum iterationibus fit reminiscentia. Itemque aliud est in memoria sigilla imprimere vel apprehendere, aliud habilitas confestim bonaque fide repraesentandi vel facile perspiciendi quae velis retinere nominata, quod fit si firme sigilla haerent.

Vivis definitiones receptaculorum rationi omnino cungruunt, ut extemplo visemus (breviandi causa receptaculum brevis temporis simpliciter receptaculum, alterum thesaurum vocemus): tres operarii receptaculis laborant; primus est acceptor, qui in receptaculum res immittit; secundus est vector, qui eas e receptaculo effert declivitateque in thesaurum propellit; tertius est quaestor, qui in thesauro conditas custodit disponitque et ad mentem affert si poscitur. Cum apprehendimus, acceptor laborat ut quam maxime res in receptaculum immitat; cum autem retinimus, vector res quam maxime in thesaurum immittere conatur. Cum denique recolimus, quaestor rem in thesauro quaerit, et cum reminiscimur, res usque subsequenter sumit quoad utique fit reminiscentia.

Vives etiam memoriam dissimilem secundum aetatem conspicit: et iuvenes plus pollent memoria quam senes, et qui quo senescit memoria eo prudentiores. Non vero tantum memoria ob aetatem differunt homines, nam alii alia, alia alii meminerunt facilius, secunda cuiusque libentius attentione.

Memoriae operarii pariter nobiscum senescunt, munera igitur minus minusque efficaciter funguntur. Alii vero aliis industriores sunt secundum hominis ingenium: alias piger acceptor pauca in receptaculo immittit, quamobrem vix apprehensum; alias segnis vector aegre laborat, quocirca minus retentum; alias hebes quaestor in quaerendum tardus, unde serius fit reminiscentia. Neque pariter omnium rerum experti sunt operarii, nec earundem quisque: alius verborum, alius numerorum, alius imaginum fortasse peritior.

Aristoteleam umorum rationem capit Vives ad haec explicanda:

Difficile item recipiunt, qui in occipitio frigidos habent humores, ac proinde duros, quorum est natura ad impressionem saxea: tales sunt senes, et tardi, et torpentes. Qui vero sani sunt et integri, sed celeres habent spiritus, apprehendunt quidem cito, sed non adeo continent: cuius sunt generi biliosi.

Tamen…

Lenta ingenia […] recordationis fide valent, acuta autem reminiscentia. Tenacior est memoria in tardo, sicut sigillum diuturnius in saxo aut ferro: redeunt tamen facilius in recordationem.

Amoena ratio humorum mihi videtur: humana elementorum metaphoris explicare quit, quod hominis coniunctio cum rerum natura est, neque cum receptaculorum ratione discrepat.

Quadruplici rationi Vives alludit cum de oblivione scribit: vera et maxime propria oblivio, cum imago in memoria depicta eraditur prorsum ac deletur; obscuritas seu litura, cum imago interlita est atque interrupta; tertia est occultatio, cum quaerentem subterfugit; quarta idem ac prior nuncupata, cum obruta est, quasi velo quodam contexta. Deinceps splendidâ metaphorâ explicat rationes:

Quae deprehendere est in tabula, cuius imaginum alia est deleta, alia est interlita vel intercisa, alia nos fallit, alia est operta vel exolescens.

Etiam ex receptaculorum ratione oblivio apte explicari potest: prima sive vera oblivio fit cum res in thesauro condita a quaestore neglecta declivitate labitur et in puteum oblivionis praecipitat, quocirca ex memoria deleta; obscuritas cum res nimis gravis a vectore ad facilius portandum dissociata est in partes quibus constat, itaque carptim condita interdum aliquae fragmina quidem labuntur, non autem tam velociter quam integra, quamobrem possunt citius recuperari et recordatio gradatim evenit, nisi tamen vector festinat lapsae partes in puteum oblivionis praecipitant et perduntur donec alias acceptor eas recipiat; prima occultatio cum res condita se movet et quaestorem quaerentem effugit; secunda occultatio cum res tam abscondita est in thesauro ut quaestor eam reperire nequeat.

Postremo Vives haec de errore ex similitudine scribit:

Similitudo perturbat memoriam, ut oculos corporis, ne iudicium possit recte statuere de eo quod est ad se delatum confuse.

Iam supra vidimus secundam oblivionis causam, quae obscuritas nuncupatur, accidere quia vector res graves dissociat. Quae multiplices sunt et aliquando partes eorum aliquae inter se similes: inde venit confusio. Hic error tribus modis fit:

Hoc vicium vel in prima attentione nascitur, quod intelligentia non satis animadvertit quae offeruntur, ut integra ea distinctaque posset memoriae commendare: quo in genere sunt aliud agentes; vel in ipsa memoria, quae parum syncera fide custodiit; vel in secunda consideratione, quae est attentio, quum perperam eae quae integra erant in memoria reposita, depromit.

Videlicet, inter tria distincta momenta accidit quod vitium gignit. Attentio quasi speculum est ubi sensus reddunt quae percipiunt; attamen speculum res recipit distortas nisi attentio vigilat, itaque in memoriam veniunt et conduntur, quod secundum momentum est. Tertium ad quaestorem pervenit, qui cum res mente poscuntur, ob similitudinem cum aliis prave eligit.

Read Full Post »

Older Posts »