Feeds:
Posts
Comments

Archive for the ‘Fabulae’ Category

Pro te age!

Trahens asellum filius ibat et pater.
Eos videns tum quidam ait “nequiquam eunt
iumento inani pedibus ambo.” Tum pater:
“Quid tibi videtur?” “Recte monuit” filius.
Iubet pater inde filium conscendere.
Aliusque venit dicens obvius: “improbus
seni patri non dat stratum.” Dein pater:
“Putas te improbiter actum?” Desiliens “Puto”
ait. Conscendit inde pater, cùm tertius:
“Vir durus cluni tenerum non sinit vehi.”
“Tu visne sic ut ille?” “Ita censeo, pater.”
Sedet secundum et praeteriens alius: “Miser
asellus, ut macer est, duos vehit.” Pater:
“Consentis?” Filius: “Ita” Et uterque desilit.
“Ad initium, mi fili, rediimus. Quid est?
Nam inani asello primo, tum te, deinde me,
post me et te, nullo postremo iimus insuper:
non possunt, quorum est unum agendum, agi omnia
prave. Cùm igitur non possis complacere omnibus,
modò si bene agis, dare noli ulli aures: pro te age!”

Versificatio exempli II libri Iohannis Emmanuelis ‘El Conde Lucanor’

Read Full Post »

In Imperio illo Ars Chartographica tantam Perfectionem consecuta est ut Charta Geographica unius Provinciae tanta esset quàm Urbs tota et tanta Charta Imperii quàm Provincia. Posteritate Chartae illae Ingentes haud satis fuerunt, et Collegia Chartographorum Chartam Imperii designaverunt Imperii ipsius Magnitudine examussim illi competentem. Minus Chartographiae Studio Devoti, Posteri diffusam Chartam Supervacaneam existimaverunt neque sine Impietate ad Solis Hiemisque Truculentiam eam exposuerunt. In Desertis Occidentis dilaceratae Ruinae Chartae perdurant, quas Animalia et Mendici habitant; Disciplinarum Geographicarum reliquiae aliae sunt nusquam Regionis.

Suárez Miranda: Itinera virorum prudentium,
liber IV, cap. XLV, Ilerda, MDCLVIII

Read Full Post »

Homo nudus

Eram in rarâ silvâ, qua amnis fluebat tenuibus aquis. Membra lymphâ novare volens vestem posui meque immersi, et paulò post exii ad soles roscidum corpus lambentes. At caespitem, quo recumberem, quaerebam, cùm saltatores, qui furtim observârant, mihi obviam ierunt et indicantes me nudum irriserunt. Atque ad eos versus, aquâ ablutrice madenti, dixi: “O miserandi! Adeò corpore vestro inclusi estis ut trans carnem videre non possitis neque sciatis quàm nudae virtutibus animae vestrae mihi coram appareant aut quàm sordidae prae corpore meo!”

Read Full Post »

Vulpes quidam noctu cohortem plenum gallinarum accessit et tamdiu moratus est ut, cum proficisci voluit, iam luxisset atque cives viis ambularent. Cum vidisset se abdere non posse, ad viam raptim exiit et decubuit quasi mortuus. Cum cives eum viderunt, mortuum crediderunt, neque ullus eum curavit.

Mox vir quidam venit et dixit capillos frontis vulpis bonos esse ad imponendum in frontem infantium ne fascinentur; et forfice capillos frontis vulpis totondit.

Et postea alius venit idemque de dorsi capillis dixit, aliusque de ilium; et tot viri id dixerunt ut totum totonderint. Attamen vulpes numquam se movit, nam capillos perdere nullum damnum sibi afferre existimabat.

Postea alius venit et dixit vulpis pollicis unguem bonum esse ad panaricium eumque strinxit, neque vulpes se movit.

Postea alius venit et dixit vulpis dentem bonum esse ad dentium dolorem eumque strinxit, neque vulpes se movit.

Et mox alius venit et dixit vulpis cor bonum esse ad cordis dolorem cultrumque missit quo cor exterebraret. Et cum vulpes vidisset cor reciperare non posse vitamque perdituram, statuit potiorem esse adire quemquem se occurrerat quam rem pati quare totum perderetur. Et pugnans ut se expediret virum adiit atque effugere consecutus.

Proinde ille vulpes hoc nos docet:

Ferto res alias tantum quantum tibi fas sit,
—vitato quantum sit tibi pote alias.

Read Full Post »

Olim corvus quidam magnum casei frustum invenit et ad arborem ascendit ad id edendum sine impedimento. Istic corvus, vulpes sub arbore praeteriit et, corvi caseum intuens, cogitavit quomodo eum rapiret. Tandem sic coepit dicere:

“O Corve! Iamdiu tua de nobilitate elegantiaque audivi. Quippe cum multum te quaesivissem, tandem repperivi, et nunc demum intuitus melius quam dictum mihi appares. Vero ne rearis blanditias mihi esse, eo dicam non tantum bona, quae tibi sunt, sed etiam quae de te male existimant. Habent tuarum pennarum et oculorum et rostri et ungularum colorem inelegantem, quia ater est, nec intelligunt quam errent: neque atrae pennae tibi sunt, sed nigrae ut pavonis avis venustissimae. Et ater oculis pulchirissimus color est, nam atra visum solantur, inde oculi dorcadis, ex animalibus atrissimi, omnium laudatissimi sunt. Ad hoc rostrum ungulaeque tuae inter aves, tam magnas quam tu es, firmissimae sunt. Atque volatus tuus facillimus est, nec reflatus molestiam tibi affert, quamvis fortis sit, quod nulla avis tam facile quam tu facere postest. Et puto Deum, quoniam rite et recte facit, non ferre avem adeo perfectam non ceteris pulchriorem cantum habere. Et postquam fortuna mihi secunda fuit quia te repperivi, bona tibi copiosiora auditu esse sciens, fortunatum aeternum me haberem, si cantum tuum audire possem.”

Cum corvus vidisset quam multum a vulpe laudaretur, veritatem dictis eius esse ratus, eum amicum habuit, abque argumentis datis et blanditiis rogationibusque factis ad canendum rostrum aperuit, ibi caseus humum cecidit et vulpes eum cepit et discessit. Sic corvus, se veritate elegantior nobiliorque ratus, a vulpe falsus est.

Is qui virtutibus te, quae desunt tibi, laudat,
—raptim scito aliquid rapere velle tui.

Read Full Post »