Feeds:
Posts
Comments

Archive for the ‘Commentarii’ Category

Mihi psychologi non est aegritudinem emendare, sed animum ducere, nam a viâ virtutis aberrat, qui aegrotat: viator claudus erratus, quamvis pes sanetur, eò non perveniet, quò animus petit, et deambulandi defessus iterum aegrotabit itinere imperfecto. Tamen impraesentiarum psychologus est animi medicus, qui tantùm aegrotos curat, nihil autem sanos moratur: ad morbum spectamus, non ad sanitatem.

Attamen Psychologia non a Medicinâ, sed a Philosophiâ orta est, et cùm haec ductrix mentis, illa animi. Et quoniam mens animusque corporis convectores sunt, alter erratus secum alterum trahit. Ergo sani manere possumus si tres partes sicut unam curamus: Psychologia et Medicina duo vertices sunt trianguli, qui sine tertio, Philosophiâ, imperfectus est. Quo pacto philosophi animi curas tollere possint, ne in morbum decidamus, ex meâ experientiâ dicam.

Iampridem ruri vivere mallo quàm in urbe, ibi enim beatior essem, ut puto: mihi pleraeque perturbationes hodiernae a vitâ urbanâ veniunt, quae festinatione nos enervat; contrà ruri amoenitate recreamur. At qui se ab urbe removet, commoditatem et propinquos linquit: cùm illius amissio angorem ferat transitorium, horum diuturnum. Dehinc animus diffringitur et partes inter se confligunt, nam utraque diversam viam petit: inde perturbationes psychologicae quibus aegrotamus.

Hoc consilio migrandi cùm magnopere perturbor non iam rus, sed quòcumque procul a regione impellor, quod mihi amoenius videatur. Nuper autem epistulam Horatii undecimam legi, qua focillatus sum; et quì fecerit epistulae commentatione explicabo.

 

 

Initio Horatius insulas urbesque famosas memorat: Chion, Lesbon, Samon, Sardos, Smyrnam, Colophon, quae amoena colendaque fuerunt, ut nunc nostra Flumen Ianuarii, Havai, Insulae Fortunatae, exempli gratiâ. Quae amico suo Bullatio placuisse videtur. Deinde quaerit num illis Romam praeferat, cùm scribit “prae Campo (Martio) et Tiberino flumine”. Itaque in versibus a primo usque ad quartum locos patrios adversus externos comparat sibi volens: “utrubi vivere mavis, domine an foris?”

Versus ab quinto usque ad decimum quoquè comparationem habent, hîc autem non loci, sed industriae: urbes Attalicae fuerunt Pergamum et Ephesus, populosae industriosaeque; contrà Lebedus vicus fuit litoralis quietus infrequentiorque. Ipse Horatius profitetur “illic (Lebedi) vivere velle”, tamenetsi epistulae suasioni discordat, ut infrà videbimus; etiam in aliis sermonibus carminibusque (ut in notissimo ‘beatus ille’) secessum laudat. Et Bullatius Lebedum mavult: hoc liquet, quod locos externos et infrequentes desideret tamquam ego.

Hactenus poeta amici curam nobis obtulit; ut si iudicium esset, haec intentio vocari posset. Insequitur infirmatio, ab versu undecimo usque ad primum et vicesimum, qua intentionem addubitat. Versus ab undecimo usque ad sextum et decimum hoc significant: esto te loci illi delectare, tamen ideò illic vivere noli, ut non viator in cauponâ vivere vellet, quamvis ibi corpus a luto viarum purgare possit, neque furnos et balnea putat esse optima, qui frigus collegit; nec, quoniam tibi obtingat trans Aegaeum navigare, ibi manere debes. Non habes quod locis, qui te delectant aut quò tibi ire obtingit, remaneas.

Quinque versus insequentes postremi poematis suasionem praecipiunt: si incolumis es, id est sanae mentis, nihil prodest illis locis vivere; fortunatus igitur aliis locis vivere noli, sed domi eos lauda.

Versus, qui restant, iudicationem habent, cuius vim versus 27 complectitur: caelum, non animum mutant, qui trans mare currunt; nam qui peregrinantur, usque secum curas portant. Sola ratio et prudentia curas auferunt; Neptunum furentem salvus spectare potes (v. 10) e loco alto mare dominanti (effusi late maris arbiter), nec tamen is locus curas pellit. Quid enim dulcia differs, quibus di te donant domi? Non iis frueris propterea quod putas magis frui posses aliubi, verùm enimvero neutrubi dum animus aequus te deficiat. Per mare et terram (navibus atque quadrigis) locum petimus, ubi bene vivamus, crediti a curis fugere aut eas relinquere posse, cùm semper nobiscum eant et soli nos animo aequo eas pellere possumus. Itaque hîc mane, profectus enim et infelix et procul a tuis eris. 


Quinam psychologus Horatium superare possit? Quae “therapia” super hoc poema polleat? Nonne Freud veniet sciscitatum quae puerilis commotio me domo pellat? Scilicet Skinner sequetur, qui mores meos immutabit, ne proficisci velim. Horatius autem, poemate tantùm, monstravit unde veniat perturbatio et quam viam sequi oporteat, qua beatior iter faciam.

“Ne te longis ambagibus ultra quàm satis est morer”: plus Horatii minusque curationum.

Advertisements

Read Full Post »

De pace sine ira

A.d. IV id. Dec. praeses Baracus Obama Nobelianum Pacis Praemium sumpsit orationeque defendit dictum “si pacem cupimus, bellum apparandi sumus.” Multi dubitant num commoda sit pax iniqua in infestorum trucidatione consistens, in iis profestrix Sandra, quae diario suo quaesivit quid de ea re amici Latinitatis censeamus. His lineis inertibus eam diligenter respondere conaturus sum, easque magistro Pastrici dico, qui sollicitus de gravi patriae casu disertum diarium scribere desinere statuit.

Imprimis nobis scrutari oportet quale vitium humanum pacem et concordiam scindat, et bene id novimus omnium iniucundissimum de quo librum scripsit Seneca: ira est. Ut ira omnia hominis bona aboleat explicare conaturus sum, neque vos insulsis verbis excruciabo, sed eloquens philosophus pro me loquetur:

Iam vero si effectus eius damnaque intueri velis, nulla pestis humano generi pluris stetit. Videbis caedes ac venena et reorum mutuas sordes et urbium clades et totarum exitia gentium et principum sub civili hasta capita venalia et subiectas tectis faces nec intra moenia coercitos ignes sed ingentia spatia regionum hostili flamma relucentia. Aspice nobilissimarum civitatum fundamenta vix notabilia: has ira deiecit. Aspice solitudines per multa milia sine habitatore desertas: has ira exhausit.

De ira liber primus L. A. Senecae 

Plane ira est quae haec accendit, bellorum causa, quae nihil nisi conflictu discrimina solvit. Ira eos qui impedimento sunt delere vult, neque autem causa sic tollitur, sed duratur et odia contrariorum incenduntur. Ira putat cane interfecto rabiem exstingui (Anglice “dead dogs don’t bite”), sed falsum est: cane interfecto rabies incenditur. Ira deleri irâ non potest, neque igitur bellum bello. Bellum ab ira oritur et quamvis causam iustam esse adducamur, tamen nihil eam excusat. Bellum praeventivum inutile est, quia nihil praevenire, sed omnia provocare potest. Ne loquamini de hominibus interficiendis ut malum praeveniatis: qui ad praeveniendum interficit, sibi impedienda affert.

Homo in adiutorium mutuum genitus est, ira in exitium; hic congregari vult, illa discedere, hic prodesse, illa nocere, hic etiam ignotis succurrere, illa etiam carissimos petere; hic aliorum commodis vel inpendere se paratus est, illa in periculum, dummodo deducat, descendere.

De ira liber primus L. A. Senecae

Ergo irâ commoti inimicos delere quam dextras iungere malumus, atque etiamsi datis recusantur eo magis eos delere volumus; ira iuvante omnibus potentes esse ac potiri cupimus, omnibus ceteris praestare, imperare, et cum adipiscimur, omnes vires imperio subicimus, et quemcumque minatur sicut Iovis fulmine irâ icimus. Cum civitas potentissima petita est, tantum praepositum irâ caedes cineresque reddit. Potentibus bella praeventiva maximi momenti sunt: iis imperium, unicum studium, servant; bellum sub tecta inimicorum ferunt, itaque pax domi, turbatio foris instaurata est: ecce pax iniqua, quae numquam vera erit, cum irae sit: mihi pax, tibi ruina.

Nam nemo ab ruina inimicorum pacem obtinet, sed odium. Ter quaterque dextras offerre opus est, etiam laevas cum alterae recusantur, etsi numquam accipiantur. Sunt qui bellum cum civitatibus terrorismo faventibus excusant; quid iuvat interfectionis cupidos interficere aut bellum sub eorum tecta ferre? quid insontibus civibus dolorem ferre trucidando? Sic ira insontium in invasores accenditur, sic res in peius ruit, magis magisque ira, magis magisque hostes. Alii trucidant, alii odium in trucidantes irâ alunt. Excusatio non est: bellum solutiones non affert, sed novas conflictationes gignit.

Quanto humanius mitem et patrium animum praestare peccantibus et illos non persequi sed revocare! Errantem per agros ignorantia viae melius est ad rectum iter admovere quam expellere.

De ira liber primus L. A. Senecae

Pax vera non est nisi sine ira, eadem quae homines secat et ad imperium exhortatur, qua fundamenta civitatum, humanitatis discissione obnoxiarum, sustinentur. Bellum, infandissima expressio irae ex vitiis despectissimae, erit dum homo pars generis humani nec loci habeatur.

Read Full Post »

Abhinc mensem unum memoriae notionem hodiernam visimus duabus rationibus: metaphora receptaculi et circuitibus neuronalibus. Videamus nunc quid de memoria humanistae anagenesis auctores dicant.

Prominentem locum memoriae Vives in opere ‘Anima et Vita‘ tribuit, nam ex animae facultatibus una est, quae sunt mens sive intelligentia, voluntas, memoria.

[…] animus noster non semper eadem in cogitatione insistit, sed ad actus alios ex aliis transit, receptaculo fuit illi opus in quod priora cogitata, aliis subeuntibus, conderet, ceu in thesaurion rerum absentium: quas res, quum usus poscat, repetat, ac depromat; huic muneri, memoria est nomen.

Vives consentit Ciceroni, qui in opere ‘De Oratore‘ scripsit:

Quid dicam de thesauro rerum omnium, memoria? Quae nisi custos inventis cogitatisque rebus et verbis adhibeatur, intellegimus omnia, etiam si praeclarissima fuerint in oratore, peritura.

Ergo vetusta est receptaculi metaphorae ratio sive, ut Cicero diceret, thesaurus omnium rerum. Nobis autem Vivis definitionis modus animadvertendus est: non enim omnium rerum, sed tantum rerum absentium thesaurus est memoria, munus cuius est repetere ac depromere usûs postulata. Infra definire pergit, cum considerationem sive attentionem ac memoriam sive recordationem discriminet:

Nam consideratio est, quum inquirit et scrutatur: recordatio vero, quum ad id perventum est, quod volumus.

Ad hoc nova efficit vocabula aut aliquae apud antiquos referit quibus omnes memoriae res definit: etenim recolimus cum animus insistit in recordatione rei alicuius; res autem gradatim discursu observare ante animum, quasi recordatione recordatio, est reminisci: ergo ex recultuum iterationibus fit reminiscentia. Itemque aliud est in memoria sigilla imprimere vel apprehendere, aliud habilitas confestim bonaque fide repraesentandi vel facile perspiciendi quae velis retinere nominata, quod fit si firme sigilla haerent.

Vivis definitiones receptaculorum rationi omnino cungruunt, ut extemplo visemus (breviandi causa receptaculum brevis temporis simpliciter receptaculum, alterum thesaurum vocemus): tres operarii receptaculis laborant; primus est acceptor, qui in receptaculum res immittit; secundus est vector, qui eas e receptaculo effert declivitateque in thesaurum propellit; tertius est quaestor, qui in thesauro conditas custodit disponitque et ad mentem affert si poscitur. Cum apprehendimus, acceptor laborat ut quam maxime res in receptaculum immitat; cum autem retinimus, vector res quam maxime in thesaurum immittere conatur. Cum denique recolimus, quaestor rem in thesauro quaerit, et cum reminiscimur, res usque subsequenter sumit quoad utique fit reminiscentia.

Vives etiam memoriam dissimilem secundum aetatem conspicit: et iuvenes plus pollent memoria quam senes, et qui quo senescit memoria eo prudentiores. Non vero tantum memoria ob aetatem differunt homines, nam alii alia, alia alii meminerunt facilius, secunda cuiusque libentius attentione.

Memoriae operarii pariter nobiscum senescunt, munera igitur minus minusque efficaciter funguntur. Alii vero aliis industriores sunt secundum hominis ingenium: alias piger acceptor pauca in receptaculo immittit, quamobrem vix apprehensum; alias segnis vector aegre laborat, quocirca minus retentum; alias hebes quaestor in quaerendum tardus, unde serius fit reminiscentia. Neque pariter omnium rerum experti sunt operarii, nec earundem quisque: alius verborum, alius numerorum, alius imaginum fortasse peritior.

Aristoteleam umorum rationem capit Vives ad haec explicanda:

Difficile item recipiunt, qui in occipitio frigidos habent humores, ac proinde duros, quorum est natura ad impressionem saxea: tales sunt senes, et tardi, et torpentes. Qui vero sani sunt et integri, sed celeres habent spiritus, apprehendunt quidem cito, sed non adeo continent: cuius sunt generi biliosi.

Tamen…

Lenta ingenia […] recordationis fide valent, acuta autem reminiscentia. Tenacior est memoria in tardo, sicut sigillum diuturnius in saxo aut ferro: redeunt tamen facilius in recordationem.

Amoena ratio humorum mihi videtur: humana elementorum metaphoris explicare quit, quod hominis coniunctio cum rerum natura est, neque cum receptaculorum ratione discrepat.

Quadruplici rationi Vives alludit cum de oblivione scribit: vera et maxime propria oblivio, cum imago in memoria depicta eraditur prorsum ac deletur; obscuritas seu litura, cum imago interlita est atque interrupta; tertia est occultatio, cum quaerentem subterfugit; quarta idem ac prior nuncupata, cum obruta est, quasi velo quodam contexta. Deinceps splendidâ metaphorâ explicat rationes:

Quae deprehendere est in tabula, cuius imaginum alia est deleta, alia est interlita vel intercisa, alia nos fallit, alia est operta vel exolescens.

Etiam ex receptaculorum ratione oblivio apte explicari potest: prima sive vera oblivio fit cum res in thesauro condita a quaestore neglecta declivitate labitur et in puteum oblivionis praecipitat, quocirca ex memoria deleta; obscuritas cum res nimis gravis a vectore ad facilius portandum dissociata est in partes quibus constat, itaque carptim condita interdum aliquae fragmina quidem labuntur, non autem tam velociter quam integra, quamobrem possunt citius recuperari et recordatio gradatim evenit, nisi tamen vector festinat lapsae partes in puteum oblivionis praecipitant et perduntur donec alias acceptor eas recipiat; prima occultatio cum res condita se movet et quaestorem quaerentem effugit; secunda occultatio cum res tam abscondita est in thesauro ut quaestor eam reperire nequeat.

Postremo Vives haec de errore ex similitudine scribit:

Similitudo perturbat memoriam, ut oculos corporis, ne iudicium possit recte statuere de eo quod est ad se delatum confuse.

Iam supra vidimus secundam oblivionis causam, quae obscuritas nuncupatur, accidere quia vector res graves dissociat. Quae multiplices sunt et aliquando partes eorum aliquae inter se similes: inde venit confusio. Hic error tribus modis fit:

Hoc vicium vel in prima attentione nascitur, quod intelligentia non satis animadvertit quae offeruntur, ut integra ea distinctaque posset memoriae commendare: quo in genere sunt aliud agentes; vel in ipsa memoria, quae parum syncera fide custodiit; vel in secunda consideratione, quae est attentio, quum perperam eae quae integra erant in memoria reposita, depromit.

Videlicet, inter tria distincta momenta accidit quod vitium gignit. Attentio quasi speculum est ubi sensus reddunt quae percipiunt; attamen speculum res recipit distortas nisi attentio vigilat, itaque in memoriam veniunt et conduntur, quod secundum momentum est. Tertium ad quaestorem pervenit, qui cum res mente poscuntur, ob similitudinem cum aliis prave eligit.

Read Full Post »

Capitula XLI usque ad XLV libri ‘Roma Aeterna’ librum primum ‘Ab urbe condita’ a T. Livio praeferunt, primum aliquibus lineis mutatis, dehinc integrum. His capitulis perlectis, totum librum primum integrum misi et res studendas inveni.

Tres dei Romae originibus immiscentur: Venus, Iuno Marsque. Venus generis Iulii-Claudii, etiamque populi Romani genetrix habetur; est enim mater herois Aeneae, a quo Romulus conditor originem trahit. Quae contra dea Iuno in Aeneida apparet: urbi Karthagini maxime favisse fertur et Troianos odisse quia eorum prognatos Karthaginienses deleturos esse sciebat. Inde fugâ Aeneae cognitâ ex Eolo ventorum rege auxilium petit ut magna tempestate Aeneae classem submergeret, at tum Neptunus ventos sedat Aeneadaeque servantur. Ultra Iuno Turni regis Rutulorum iram in Aeneam accendit et inimicissimos fiunt. Post deus Mars Romuli Remique pater revelatur, nec scilicet fortuita huius genitoris electio est, nam populus augendi bello cupidus antiquitatis maxima vis militaris factus. Romulus ipse Martis naturam praestat cum superbiam patriam amori fraterno praeponat.

Item tres semidei Romae originibus conspicuntur. Primo Pan, cui Lupercalis ludi celebrantur, in quibus iuvenes nudi cursitant etiam Romulus et Remus agentes. Pan deus fertilitatis sexualis et pastorum pecorumque dei Mercurii et mulieris Dryopis filius est. Ad hoc optimus venator, empiricus musicusque habetur syringem canens a nomine nymphae, quae eum effugens in harundinem conversa est, tum Pan ex ea fistulam effecit. Romae conditor significanter hunc deum colit, nam quidem ab originibus populus Romanus agro copulatus est, haec copulatio autem initio Imperii laxata est. Quo Vergilius Georgicon scripsit Romanis agri studium resurgere conans cum omnes civitatem habitare volunt. T. Livius Vergilio consentiat et, ut multi auctores, in rerum rusticarum scientia versari putet virtutem populi Romani, qui autem rusticos deridet. Alii semideo, quoque Mercurii filio, nomine Euander bis terve Livius initio libri primi alludit. Qui cum Arcadum globo advento inter bellum cum Turno Aeneae favit et aliquos ritus Graecos Italiae instauravit, Panos et Herculis in iis. Ipse Hercules fuit primus divus, cui aedificatio Romae sita ante conditionem consecrata est. Haec est Ara Maxima a nympha Carpenta, Euandri matre, consecrata, quae semideum Herculem in deum mutaturum esse vaticinata est. Romulus sacrificium fecit homini, qui deum merito suo factus est.

Deinceps heroes Romae proprii, semidei Aeneas et Romulus, alius Venere, alius Marte natus nobis populi Romani vim afferunt: Aeneas et pietatem deumque curam et Veneris filiorum vigorem sub fas subiunctum, Romulus et patriam superbiam et occupationis cupidinem. Haec mixtura in olla cocta ab Aeneae adventu ad Romae conditionem potentissimam antiquitatis nationem effecit.

Read Full Post »