Feeds:
Posts
Comments

Archive for the ‘Bellum Saturnale’ Category

Concilium Trium

HORTENSIVS: Fratres mei, vos convocavi utì iurga linquamus et hosti communi obsistamus; nihil verò mentes dispares conciliat copulatiùs quam odium in unum. Utì iam sane scitis, rex Saturnus nostra populatur. Tyrannus ille omnia in itinere consumit: arbores et flumina arefecit, villas et prata evastavit, plantas et animalia minuit, auras vitiavit, caela obscuravit. Evocandi sunt nostri: nostra defendere debemus. Nisi acceleramus nec renitimur, omnia nobis nota abolescent et nosmet peribimus.

ERATO: Assentio. At quemadmodum ei, siquidem pollentissimus, obsistere possimus? Rex Saturnus atrox est: numquam respicit nec retroit, et quae abscondit pulvere contumulantur tenebrisque corripiuntur. Num quemquam novistis qui cursum mortis ac funeris, non modo represserit, sed commoratus sit? Ita progressus sufflaminari non potest, ut ne Phoebi currus quidem, nec Martis legiones, nec Parcarum labores, nec animarum cursûs in inferos. Aliàs currit, aliàs lente progredit. Malis gaudens tardat, nobis beatis pergit. Parvulis Titan tardus, sed eò velocior videtur quod adolescimus atque pavore perfundimur cùm ut procella quae tangit omnia eruit et nos proximos esse intelligimus. Tam vetustus est ut nemo sciat quando sit genitus. Sapientissimus est, quoniam omnes gentes, omnes reges, omnia bella, omnes aetates novit. Quid possumus nos?

BACCHVS: Quid possimus, rogas? Pugnare, edepol! An aliud? Minime! pugnantem repugnandumst. Si ploramus cunctantes neque in asperitates animosius vadimus, numquam supervademus.

HORTENSIVS: Temperate! Non est desperandum neque agundum inconsulte. Forsitan nemo Saturnum repugnare didicerit: utì dixistis, sapientissimus est, nec ergo tantummodo collectione animorum pugnari potest ille, nec enim in mari inscientiae intrepidus natat: occubant animosi; prudens verò mortem vitare quit. Ne procùl erremus iuvante fortibus amicâ Fortunâ freti: in imo clivo exsudandum est. Callidi verò pollebimus.

BACCHVS: Agedum, quoniam consilium habes, dic sine ambagibus quid machineris.

HORTENSIVS: Consortes, non temerè ‘scire pollêre esse’ dicere solitus sum. Nudi atque inermes mundo inerrabant homines quoad Prometheus arcanum develavit ignis, quo frigus reppulêre, feras fugêre, ferrum molliêre quo arma instrumentaque conficerent. Pòst Cereris doctrinâ tantam ex agris frumenti copiam collegêre utì et eo familiam cotidie alerent et reduntantiam cum aliis mercibus ad vitam necessariis commutarent. Ibi videbitis sciundo nos mundi potiri quiisse, et a periculis rerum naturae tutos esse et eâ ad commode vivondum uti. Et utì scientiâ communi animantibus, quibuscum vivimus, excellimus, ita nostrum prudentissimi inter homines eminent: Achilles, Hercules, Iaso aliique heroes nobis eximii vix homines audaces fuissent nisi centaurus Chiron docuisset. Etiam in bellis victoribus prudentia semper adest: Ulixis calliditate oppugnationis uno die decennis finis factus est. Itaque propono Saturnum noscamus utì eius imbecillitates comperiamus et usurpemus: quò is notior eò nos aptiùs parati ad bellum.

BACCHVS: Hocine tantum consilium? exempla excerpis, ut semper; nihil autem de spiritibus, quos Iuppiter Stator per Romulum subdidit Romanis cùm iam propè victi essent, quìque suffecerunt ut a fugâ consisterent et hostes repugnarent. Sabini fuerunt qui dolo usi sunt ad Romam expugnandam, et Romam Romanam neque Sabinam fortitudini, quam facinoribus audaciae Romulus suis addidit, tribuere debemus.

HORTENSIVS: O imperite Bacche, documentum ex illo discrimine verum capere nescis: nullo bello Roma excidio propiùs fuit quàm eo a rapinâ Sabinarum orto. Romulus cùm dimicatio quorsum contra nomen validum ac potens eventura esset non prospexisset, non multùm afuit quin patriam perderet. Licet fortitudo tunc periculum vicerit, at id certe imprudentiâ partum est. Ideò quod, itero, animi per se non sufficiunt. En Icarum, qui pinnis scientiâ paternâ confectis e labyrintho evolavit, sed nimis audax soli ardenti tam propè iit utì cera, qua pinnae iunctae et lacertis fixae erant, tabuerit et puer in mare ceciderit. Ex quo discimus animos sine prudentiâ pro nihilo esse.

ERATO: Sentio de disputatione utrumque verum dicere: et prudens quatenus pericliter dignoscit —namque equus omnibus velox placet et calcaria ad incitandum subdimus, sed effusis habenis vehit ulteriùs optato— et audacia punctum furoris atque imprudentiae postulat quo impetûs effundamus: num quisnam se in periculum inferret, si reputaret? Vos autem naturam praetermittitis: maesto animi desunt nec alio quàm suis malis studet, iracundus impetu a prudentiâ abhorrente pericula extrema obit. Animus aptus est via qua Saturno obsistere possumus.

HORTENSIVS: Quam inscie dicis, Erato! Omnia ad naturam revocas, sed parum mutare possumus. Scientia est via vera: ex hoste et te ipso bene notis utilitatem est capere et virtutibus et vitiis. Nec Saturnus animos capit: amorem ab odio, clementiam a crudelitate, pulchritudinem a foeditate distinguere nescit. Tempus nihil eorum comprehendit, nam animi volubile sunt; saepenumero unum gradum tantùm amor ab odio distat, unde animorum vi neque nutu nos agi credere posset; admirabilem quod iudicamus aliàs turpis videtur utì mores mutant, ergo, cui ab origine gignitur, ethice cultûs carenti bonum et malum arbitrarium est neque hos animos intelligere potest.

BACCHVS: Non intelligit non intelligenda. Nos omnia iudicamus et disputamus, ei non est haec pravitas.

HORTENSIVS: At istic ipsum est praestantia nostra! Per consectationem causarum in mundo dominamur.

BACCHVS: Mihi verùm videor ambire quod expeditiùs rectâ regione consequi possumus. Sic agit Saturnus, sic pergit protinùs, numquam recurrens.

ERATO: Saturnus immanis est! Num sic agere vis ut belua animi expers? Etiam di afficiuntur: nonne Proserpina ad Plutonem profecta Cererem maestitiâ perfundit? nonne laetitiâ ex inferis redita? Saturnus autem filios suos devoravit ne eum regno expellerent. Quis humanus, quinam animo praeditus tam atrociter faceret?

HORTENSIVS: Animo verò quem praedicas multi periêre, ut puta, infelix Dido, perfugae Aeneae perhumana, amore capta, postquam Dardanum deserere constituisse comperuit, impatiens doloris sibi mortem conscivit; felix autem regnavisset nisi illum misericors tecto recepisset. Quod docet animum nos infirmare et rimam esse qua praecèps damur. Itaque non animum, sed optimam animi dispositionem et summam omnium humanarum facultatum, virtutem, sequi debemus: et Aeneas Didonem amabat, nec tamen cupidine, sed pietate rectus egit, ei enim numine deum fatum manebat memorabilius concubitu cum reginâ; propter virtutem, cùm animis sollicitaretur, recte egit.

ERATO: Sensûs et appetitûs confundis: quod Iovi incitat cùm mortalis amore de Olympo descendit, Polyphemo cùm Acidem Galateam osculantem occidit, appetitus est; voluptas verò Corneliae ex decore familiari, aegritudo Ulixis ex desiderio patriae, sensus est. Qui hominem non infirmat, sed informat.

HORTENSIVS: Atqui uterque mentem hebetat, quae, utì visus sensuum, animi basis est. Amentis animus ruit a fundamentis, firmamine sensuum uno non servatur. Et bruti sentiunt, nec tamen ratiocinantur, cuius facultatem mens praebet. Dicamus igitur inscientiam esse animi caecitatem; et caeci facti vos, qui locum scientiae dignum non tribuitis.

ERATO: Ergo quemadmodum visui mentem committis, sic auditui sensûs faciam. Et sunt visui impercepta quae auditu percipiuntur: ipsos audire possumus, non videre; causa est quod Parcis, quae fata canunt, unus occulus communis sit, sed quaeque per se audire possit. Tu videris: si visu solo contentus es, multa amittes.

HORTENSIVS: Pueriliter dicis.

BACCHVS: Tacete! Rhetoricae et disputationis istius me taedet! Abeo. Quamvis caecus ac surdus sim, manûs et pedes habeo pugnae satis superque.

HORTENSIVS: Sit ergo. Cum ventis litigo, quamquam ipse ad Saturnum pugnandum sufficio. Per sese quisque bellum gerat.

Read Full Post »