Feeds:
Posts
Comments

Archive for the ‘Apud Inferos’ Category

De prima observantia

Homines dignitatem suam non perdunt prae aegrore: nosmet inobservantiâ eam diripimus. Quondam aegri aetatem degerunt tamquam nos: studuerunt, laborarunt, adamarunt, falsi sunt; nupserunt, liberos susceperunt, eos usque enutrierunt quoad domo exierunt adulti, rursum nepotibus gavisi sunt in suorum serie; nec iam supremis annis solum oblivium negat segetis fruitionem, sed nos negamus ultro meritam observantiam omnia in passa antehac. Omnes verò Alzheimer formidulosum morbum conquerimur, donec nos et informiora monstra agimur cum morbosis: nam mente amissa et commotionis ambitu terminatis animos eorum confundimus importuni, ut caecus usque intonatus in auribus praecipuo sensu. Quid enim intra eos subsistit nisi facultas sentiendi? Sicut numquam revertent nempe ad eos, qui olim fuerunt, ita semper sentient, ut tunc fecerunt: quippe qui in primis sentiamus, deinde cogitemus; ideo quod necesse est comiter cum iis agitare. Probabis ad argumenta non respondere, sed admodum ad amplexûs: immo citius rident ac plorant quam hiscunt; verbis tanguntur, nec tamen perinde atque nobis: ea animum moventia, ut contumeliae, sicut excetrae morsus eos percellunt plerumque male; proínque ferme palpamina facile recipiunt.

Ergo ut vides aegros mente inopes, eo magis est quod eos observes, sic tamquam duplo mandandum est memoriae oblivioso; nam sicut caeci, surdi, manci, non homines esse desinunt quando partem suam amittant, ita non mente amissa minus hominis putandi; ceterùm animantes oportet haberi magis commotionis quàm rationis, eiusdemmodi nosmet saepe agimur praesertim quò tenerioris unguis sumus, idcirco quod nos ab iis distinguere volumus pro inferioribus ducendo: primum cùm in idem eorum venire perhorrescamus, aliis atque nobis existimandis metûs mitigamus; denique quoniam tali mentis ratione esse homines nobis incommodet et mitiores faciamus animi ictûs, nobis minus humanos eos habemus; postremo hac materiâ angores conscientiae liberamus cùm iis noceamus: neminem enim piget tundere bestiolas. Et quàm secus esse videmus hoc: nec verò nobis minus, sed magis etiam dolorem sentiunt, qui mente inopibus tantum pectore res accipere possent. Itaque universo hominum genere priùs commotionis quàm rationis esse et hominis essentialiore illâ quàm hac, integros et cuiuslibet partis truncos confert: idem homines sumus, dum cor tenemus. Proinde dehinc aegros observabis, nec quod metuas ne quondam in idem rationem venias neu munus neglegas, sed quia pares tibi sunt.

Neque id obstare debet quin perpetim tibi conscius sis quo ab iis absis: quandoquidem nec dicunt nec faciunt ullum consultò, cùm nesciant; inde ne cum iis rixatus sis ut si argumenta intelligere possent: absurdum est!

Etenim id, quod tibi nonvis, ne illis quidem: irrisiones, inhumanitatem, intolerantiam, rigorem, frigus, irreverentiam; quoniam illas rationes agendi nobis improbamus, nedum iis. Enim parare debemus ambitum et pacatum et rationis stimulantem ad morbi cursum tardandum quàm maximè compositum. Ideo opus est et locum spatiosum, quo ambulent, accommodare, et aperta, quibus auras accipiant, et exedria, quibus in quibuslibet oblectaminibus libenter versentur, et denique inclusionem facere locum, quo voluntate morari velint. Et congregandi sunt ex morbi gradu, ne inhabiliores miscentur iis, qui adhuc aliquid rationis tenent, et habendum est membra parata ad singulos greges atque alium ad eos, qui quaque de causâ alteris obstrepant, nam saepe aliquae morbo affectatissimorum facta ceteris permolesta sunt. Ad hoc locum adaptandum est eorum tarditati: cùm vagari soleant, necesse sunt sellae sine pedibus sub mensibus positae et humum expedire ne arietent, supellex sine angulis praeacutis ne lacerentur cùm iis tanguntur dum ambulant, non res ad manum iis periculosas exponere (ut calamos, cupas, bacula, in primis materias venenosas, quoniam degustant quidquid inveniunt), eos prohibere gradu in membra, quae supra dicta aut non satis habent facta aut sic haberi non possunt (ut culinam, balneum, et sic cetera). Numquam ullius gregis vigiliam intermittere licet, quod si iusta fuerit causa vigiles insufficientes adessendi, congregandi erunt omnes temporarie.

Tamen tot hae considerationes pro nihilo sunt nisi prima curatur: observantia in aegros.

Advertisements

Read Full Post »

De auxiliaribus

Ut virtus militibus omnium optima est fortitudo, ita Safae auxiliaribus patientia; procul autem à plerisque abest et irâ in usuarios cito incenduntur. Hominibus nihil non aegre patientibus Alzheimer aegris operari non licet, nam ira adeò mentem abolet ut obliviosos faciat quales sint usuarii. Saepe vidi auxiliares aliàs cum aegris disceptare perinde ac si par mente essent, aliàs proprio fraude eos compellere. Quì agerentur iam renuntiturus sum.

Iuvenissima erat Maria Dolores, nomen ei peringeniosum, utpote cùm aegros in dolores coniceret. Quae ex universis longe absurdissima, cùm in pavoris morbo esset, saepe huius ergo tantùm excandescebat ut Iovem ipsum exterreret. Verbis et tractatione iis importuna erat: velut implacabilis tyrannus omnia vetabat contradictionem reiciens omniáque acerrime obtrudebat. Timor ac terror quidem per senes manabat cùm eam adventare vidissent nescientes quae vicina fata prospectarent, itáque semper arrepti et subinde perculsi persaepe furore delirabant, quod ingravescebat cùm ista flammis flammas restinguere volebat, et imperio abrogato alii auxilio venebant.

At saltim simpliciter agebat, aliter ac duplex veteratrix Trinitas, cui nomen quoquè peringeniosum (etsi magis idoneum “Duplicitas”): dum illa aegros, operatores ista novos praecipue conturbabat. Soritis consciâ eidémque factioni adscriptâ machinationum particeps facta atque ex iis utilitatem capere sciebat. Palam indignationem propter ductricis fraudulentiam simulabat, clam autem omnes deridebat neque indignitatibus nocebatur. Ministra ad discordias inter operatores serendas proderat, cùm enim malitiis cuncti irascerentur, divisi vincebantur.

Quam miserabilis vita eorum qui tantummodo pleroma aliis officiendo adipisci queunt! Quantum miserendi sunt qui solùm ex supereminentiâ voluptatem capiunt nec humiliores aliter nisi alterum occulcando eam impetrare possunt! Amara, illaetabilis, omnibus inanis eadèmque sordibus differta vita! Pecta tabida quae mundum imaginis suae adaequare volunt! Deorum devoti inferorum qui facinoribus aetatem consecrant! Quò tantum odium, tantam invidiam? Manum de tabulâ! Ne insectamini eos qui pacifice vivere cupiunt! Desinite exulcerare animos, demittite capita!

Et quidem tanti mali origo est caput, quod ut Gorgonum serpentes servat vivas sed rursus detruncato moriuntur. Cùm regina nidificet echidnae concurrunt, sin autem solae repunt et facilius prehenduntur. Et si pro echidnâ aliquis indole virtutis praeesset, cùm chelydri diffugerent, tum operatores facile laborarent et dehinc Safa aegris pinguis esset locus, quo tantum indigent.

Itaque neque indignativum ut M. Dolores neque perfidiosum ut Trinitatem auxiliari esse licet, sed comem, affabilem, facilem, humanum, tranquillum potissimùmque, ut iam diximus, patientem. Has virtutes ei inhaerere atque illarum vitiarum nullam esse comperiendum est priusquam pactum fit. Hoc est maximi momenti, quod quia auxiliares sunt qui magis aegros tractant et iis auxilium privatissimis ferunt, ut munditiei et alvi vesicaeque purgationibus. Ne pudor aegris incommodet, auxiliares quasi familiares ab iis habeantur oportet, idcirco quod semper idem auxiliar in balneum comitet. Non est opus instare, neque modo in balneo; nec cùm senex nimium animadverti velit eum facere certiorem nos scire quod conatur, sed observantiâ placare.

Attamen auxiliar est homo, ergo fortasse interdum sollicitetur; tum arcessere debet socium à quo extemplo substituatur, aut cùm socius ipse alterum onustum aestuosúmque videat, privato consilio ei succedito si licet: id est, nisi si ita non supra dicta observaret nec aliquà aegros neglegaret. Vero ut experientia doceat quomodo agendum sit, utique uterque technico nuntiare debet. Eàdem auxiliaris est usuarios et technicos iuvare, neque munditias facere aut aliis muneribus fungi. Insuper his, necesse est auxilium psychologicum iis offerre, quandoquidem labore animo defetiscentur.

Read Full Post »

Tredecim aediles in Curiâ Murgensi considunt, qui in factiones quattuor dividuntur: Socialistas, Populares, Vandalitistas Communistasque. Qui Murgem sedecim annos usque summo imperio rexerant, at postrema decreta civibus non placuerunt, quo Socialistae offensione usi sunt ad animos in administrationem accendos, suffragia enim proxima erant. Etenim suffragatio frequentior priore fuit, quamobrem Socialistae vicerunt. Tamen eosdem aediles ac Communistae exceperunt quamquam plus suffragiorum receperunt. Populares duo, unum tantum aedilem Vandalitistae exceperunt. Aediles utriusque ab electione syndici abstinuri praemisserunt, et cùm aediles numero eodem placuerint ac noluerint, Socialistae pleraque suffragiorum caput eius syndicum instituerunt. Itaque adulescens duodetriginta annorum Emmanuel Ferdinandi syndicus Murgensis omnium iuvenissimus factus est. Qui iuventutis flammâ incensus multas novas res incohavit, equidem factionibus bonum animum praestitit. Tamen quidam sociorum Socialistarum circa eum pravi scelestique machinantur, in iis Conceptio Soret, cuius scelera fabulabimur.

C. Soret est mulier impia qua virtutes alienas sibique impossibiles sese dare solet. Magnanimitas ab ea proculissimè abest: quin gradum non facit nisi praemium colligit neque cuiquam benefacit nisi sibi confert. Sine causâ terribiliter irascatur atque suae indiligentiae ceteris accusatis stridores acres iactat, at paulo post dolo motâ gratiam simulat. Cùm amicitiam cuius ex eâ recipit aestimet, fidi amici ei non sunt, immo verò tantummodo potestate eos trahit. Ab ea odium haud paucorum accendit, at imperium obtinet propitiae voluntatis capitibus assentando et animos claudicatione movendo. Est exemplus ambitiosi abiectique magistratus qui omnia recta et honesta negligit, dummodo potentiam consequatur. Equidem Catilinam noxiis superaret, si posset. Verùm enimvero ex multis vitiis scelus imminet.

Societatem Aegrorum Familiarium Alzheimer (sive SAFA) administrat quae opertus sum. Safa senibus infernus est benevolentiâ simulatus, quae commoditatem senium neglegit, etiam abstinet, modò pecuniam eorum familiariumque sicut esurentium grex vulturum cupit. Maior pars auxiliarium Safae operatorum usuariis saevi sunt eosque male tractant. Insuper, cùm C. Soret nonvelit sumptum facere in salaria, numerus auxiliarium non sufficit multisque muneribus opprimuntur et enervantur, exinde usuarii negleguntur et in eos se exonerant. Etsi personae multorum in culpa peccatorum sint, tamen aliquae mala rectricis gestione fiunt. Timore eius energumini iracundiae agunt, isque humanae pessima naturae effert. Ita ingenium C. Soritis volubile mobileque deum memor regnum terroris Safae instituit, ubi dictatrix regnat.

Dea Genetrix timoris invidiaeque spirâ echidnarum nidum finxit quod effugere impossibile est. Technici superioris auctoritate castratâ, auxiliares usque me spreverunt et iurgaverunt quoad in nassâ eâ nidificavi. Superbae Genetricis timor subditorum animi defectiones infirmitatesque fecit, eaeque magnum malum in usuarios. Adeò rectrix operarios enervat ut novissimis suffragiis convocatis supra allusis plerique Factionem Socialistam, quam C. Soret tenet, suffragium tulissent quia iis iras repulsâ ortas esse metuebant. Itaque recte dicamus quemcumque Safam ingredi ex homine bellua fit, ea enim non mente, sed metu cietur.

Ergo senes ambitu turpi ab ambitiosae turpitidine tento exitialiter exercentur, quod aegrorem admaturat, namque contentio ei morbo degenerativo perniciosa est. Ideò quia Safae plerique aegrorum cottidie deterunt, quod menstrua evaluatio psychologica patefacit. Etenim id scelus est turpissimum, inter quos imperiosa suscepit. Adeò aviditas ambitiosos subiungit, ut eos etiam indigentissimo quoque sycophantas faciat atque noctu diuque in officium includat quae verset ut magis magisque hanc pasceat, quippe cùm ei cursus politicus, in quo multi avidi aequè gaudium ac praemium inveniunt, haud satis sit.

Sollicitudo ei magna est pecuniam lucrari ad villulam solvendam, proptereaque Safa utitur bonis factis simulatis furta foras celare conans, neque intus autem ei ficta necesse sunt, cùm regina echidnarum prolem secum deferat: suâ ex factione aliquos Safae operantium capit, qui de sceleribus taceant eaque participes conficiant. Operariis aliis neglegentibus aliis ineptissimis iis adiunctis, cassis utique connectatur.

Read Full Post »