Feeds:
Posts
Comments

Archive for the ‘Ad Ludovicum’ Category

hispani

Read Full Post »

Quae sint omnia

quino1

Read Full Post »

Ludi Personarum

Ludus personarum vel Anglice “Role Playing Game” versatur in personis, quas lusores, ut histriones, tuentur. Hic ludus vero drama non est quo actores diverbia iam scripta memoriae mandare debeant, sed narratio extemporalis cuius lusores primas partes agunt.

Lusores circum mensam conveniunt, in qua sunt graphia, chartae tesseraeque. Lusor principalis, qui “Magister” vocatur, fabulam proponit; ceteri lusores sunt primae personae fabulae, quae “personae lusoriae” vocantur. Magister omnes personas fabulae gerit a lusoribus non actas, quae “personae non lusoriae” vocantur. Lusores “chartam personae” suae ante paratam habent quam fabula initium capit; hac in charta virtutes et vitia personae perscribuntur et numeris significantur.

Magister argumentum fabulae adumbratum habet, sed nescit quid eventurum sit, quippe cum personae lusoriae agere possunt ad arbitrium lusorum. Personarum actiones incerto exitu tesseris decernuntur, ne ad libidinem Magistri iudicentur; tamen exitus non omnino tesseris mandatur, nam virtutes et vitia personarum in charta perscrita fortunam inclinare possunt: verbi gratia, persona eloquens aliam persuadere potest probabilius quam balba.

In ludis personarum nemo vincit: omnium propositum est fabulam narrare et personas gerere. Lusores enim non certant, sed inter se consociant ut fabulam narrent Magistro duce.

Per ludos personarum licet universos commenticios sive alienos sive proprios recreare: esse possumus hobbitum Terrae Mediae Tolkenianae aut maria cum Ulixi navigare; etiam in praeteritis temporibus vivire, Romanum saeculi primi aut equem esse mediaevalem. Alterutrimque lusores de tempore et universo, in quo fabula evenit, discere debent ut commode agant. Saepe Magister ludi haec bene scit aliosque lusores docet; itaque lusores ludendo discunt.

Ludus personarum primus et notior est “Dungeons & Dragons” (de cuius translatione dissentitur), sed in Europa nunc vigent ludi historici quibus aeva praeterita recreantur. In Hispania viget “Aquelarre”, qui fabulare aevum Hispanicum mediaevale sagarum fabularumque popularium recreat. Ut lusores in aevum medium Hispanicum se immergant, interdum in libro ludi explanatorio verba Latina legi possunt: omnia capitula Latine intitulantur, notitiae ludi principales Latine versae sunt, et in extremo libro cum charta personae conversio in Latinum praebetur (mirum!), quod lusoribus valde placuit. Ergo qui Aquelarre ludunt verba Latina sensim discunt!

Ecce index libri, quem integrum et sine translatione transcribo:

Liber I: Mechanica
Pars I: Dramatis Personae
Pars II: De Re Ludica
Pars III: Ars Medica
Pars IV: De Re Militari

Liber II: Metaphisica
Pars V: Mundus Rationalis et Irrationalis
Pars VI: Ars Magica
Pars VII: Ars Theologica

Liber III: Cosmographia
Pars VIII: Rerum Demoni*
Pars IX: Angelicum Natura
Pars X: Bestiarium

Liber IV: Medievalia
Pars XI: Chronicae
Pars XII: Mores
Pars XIII: Societates
Pars XIV: Ars Dramatica

Liber V: Fabulae
Fabula I: Specus Vespertilionum
Fabula II: Fabula de Umbris
Fabula III: Amoris Litterae ad Librum Quendam

Appendices
Appendix I: Commercium
Appendix II: Nomina
Appendix III: Corpora Non Humana
Appendix IV: Pugnae
Appendix V: Conversiones
Charta Personae

* “Rerum Demoni” e lingua Latina vulgari venit; in lingua Latina recta est “Res Daemonii”.

Read Full Post »

Vale, magister

I. Paulus s. p. d.

Hodie de viro tam pio quam admirabili loqui volo.

Primum mihi familiam Iuliam ostendit. Tum severus Iulius in domum suam me accepit et pulchram humanamque uxorem Aemiliam novi. Cum liberis Marco, Quinto Iuliâque lusi et omnia, quae pueri Romani faciunt, didici: cum Iuliâ cantavi, cum Marco Quintoque pugnavi, Quintum in arborem peristyli ascendere et cadere vidi, medicum arcessivi, Marcum ad ludum comitavi, magister Diodorus me docuit. Etiam Medum, servum profugum, per mare secutus sum, miras fabulas Syrae auscultavi, litteras militis Aemilii legi, Aemiliam gravidam scivi, in conviviis Iulii affui, Cornelio recitante et Ovidii et Catulli et Martialis poemata audivi. Etiamsi aliquot menses tantum Iulii domum habitavi, tamen de Româ et linguâ Latinâ non magis didicissem, si quinque annos in Universitate studuissem. Deinde carus magister mihi urbem aeternam ostendit quasi dux periegeticus in locis principalibus morans. Postremo me tulit ad Vergilium, qui Aeneidâ mihi Romae origines narravit, et Livium, qui de primis regibus Romanis certiorem mihi fecit, et alios scriptores, qui pro se multa de Româ me docuerunt.

Inde ab initio magister manu me prehendit et miro itinere me tulit, sic ut Vergilius Dantem per infernos duxit, ut cognoscerem mirabilem mundum, vel etiam paradisum, quem severis e magistris pulverearum pergamenarum infernum esse credebamus. Magister dispellebat tenebras ab obscurorum studiosis sparsas quoque gradu, omnia circum enitebant et claritate pulchra apparebant. Quam difficile mihi fuit eius dimittere manum! Sed, cum omnia circa eum splenderent, etiam auctores, quos mihi paulatim ostendit, splenduerunt. Tunc intellexi id quod magister ab initio voluerat: se tantum nexum esse ad Vergilium, Livium, Ovidium, Sallustium, Ciceronem, et ceteros! Maerens tandem eum valere iussi, sed bene sciebam numquam fore ut obliviscerer eius, qui me ex tenebris extulit.

A. d. XIII kal. Mart. MMX p. C. magister in perpetuum discipulos valere iussit. Sed, cum ipse minime gloriatus esset, modestus ut erat, nos tamen bene scimus se, ut Senecam, in lucem extulisse arcana mundi, mundi Romani. Numquam nimium poterimus illi gratias agere pro magnifico dono. Vives, Erasmus, Comenius quidem eum in suorum numerum accipient ubicumque erunt.

Insuper lineis his illepidis, non aliud habeo ad magistrum honorandum et memorandum praeter hoc ipsum diarium libro eius Roma Aeterna dicatum. Nunc cum maxime eo auxilium ferre pergere volo iis qui audent discere linguam Latinam ut digna est, ut magister eam docuit. Itaque hîc stabo et plus auxiliorum scribam ad libri Roma Aeterna lectores et discipulos. Spero, magister, teipsum ex coelis me adiuturum esse ne gravia menda committam.

Requiesce in pace, Iohannes Oerbergis, care magister semper.

Read Full Post »

Op∫onauerunt!

Vide, Ludovice, homines ∫acculis araneorum plenis mercari, dapes in men∫is di∫ponere, ∫cypha vino & campanico implere, dona ∫ub arbore deponere! Quid rei e∫t hoc? Nónne nobis paupertatem tulit cri∫is? Ubi ∫um? Quà Midas actus? Heu! Non vidi! Heri pultem cenavi, nondum ∫pon∫æ donum natalicium emi meo ∫e∫centorum euronum ∫alario hypothecâ deminuto. Num michi, mi Ludovice, aliquid pecuniæ credere potes qua Cri∫is Natalem agam? Minime erravi, Ludovice, noli ‘Chri∫ti Natalem’ dicere, ∫ed ‘Cri∫is’! At meo ∫acculo.

Poté∫ne de fe∫tis Nativitatis nobis teneris meminiße? Iam tunc pecunia erat princeps, néç tyrannum: unum donum natalicium ex genitoribus unumç avitum. Cur magis? Binis donis multò beatiores quam hodierni centenis pueri eramus & amplius ijs ludebamus. Et uno dono cuncti fruebamur liberi, nunc autem eundem cuique filio donare oportet ne certent. Cur partiri? Non e∫t id numen Nummi dei!

CruxduceusQuamobrem hodierna Nativitas e∫t pecuniæ fe∫tum. Cujus Ie∫us intere∫t? Amor, amicicia, fraternitas nichil e∫t ∫ine divitijs. Num hæc emi poßunt? Pueri probitatem ∫imulant tantummodo ne die Epiphaniæ reges carbonem pro donis afferant, proinde relinquis ∫e diebus male gerere licet. Quid docet Nativitas? Quid liberos docemus? Si præmia materialia ijs damus pro bene agendo, cau∫am non invenient quum præmia de∫int. Huju∫cemodi di∫cunt ut tantum potiti gaudeant. Nichilominus ita plerique jam no∫trum agimus & potentes infectis potenciæ cupidine clam ∫ubrident quippe qui id ∫ibi conferat.

Putá∫ne, Ludovice, me nimium dicere? At michi con∫entias de horum dubia ∫piritalitate fe∫torum in occidente. Quid ∫ine donis e∫t Nativitas? Quid ∫ine opulentis epulis? Nefas! Exitium commercijs & argentarijs! Tempus natalicium maximi momenti e∫t ad prolem Nummi dei. Tinnitus nummorum e∫t ∫anguis per metallicæ progeniei venas fluens, í∫ç no∫tris è venis deducta e∫t, néç e∫t aliud unde hauriatur. Idcirco quòd res publica crucem pro caduceo mutavit: Ie∫us quidem pote∫tatis cupidines explere nequit, Mercurius autem funditus. Inde op∫onent, néç ament! Scí∫ne quid po∫t Turres Gemellas dirutas præ∫es Frutex populo dixerit? Exite op∫onatum! Sine metu exire ∫eu vitam agere non jußit, tantummodo exire op∫onatum. Ne patimini meas venas ex∫iccari! Ne tunc quidem præ∫es finxit.

Sed Eccle∫ia etiam mentitur, néç Ie∫us a. d. VIII kal. Ian. natus e∫t: id e∫t tantum ∫trategema à Con∫tantino Primo machinata quo Brumalia, dies fe∫ti Deo Soli Invicto con∫ecrati hibernum ∫ol∫ticium ∫ignificanti, Chri∫ti Natale ∫ub∫titueretur. Attamen michi Ie∫u præcepta colenda eße videtur magis quàm animi effrenacionem Saturnaliciam atque Brumaliciam à Cicerone & Seneca reprehen∫am. “Simile illi diliges proximum tuum tamquam te ip∫um” in Vulgata legitur; chri∫tianus non ∫um, at certè fe∫tum perpetuum fuerit, ∫i his nec caduceo paruerimus.

Read Full Post »