Mense Magi primo veniunt Oriente quotannis,
qui, ut reges solent, dent tibi promeritum;
promeritumque, deus quod vult, hoc, nomine Nummus:
plurima nummosis, carboque pauperibus.
7 Januarius 2014 by Ioannes Paulus Fluminis
Mense Magi primo veniunt Oriente quotannis,
qui, ut reges solent, dent tibi promeritum;
promeritumque, deus quod vult, hoc, nomine Nummus:
plurima nummosis, carboque pauperibus.
Posted in Poemata | Commentaria
M | T | W | T | F | S | S |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | ||
6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 |
13 | 14 | 15 | 16 | 17 | 18 | 19 |
20 | 21 | 22 | 23 | 24 | 25 | 26 |
27 | 28 | 29 | 30 | 31 |
Error: Twitter did not respond. Please wait a few minutes and refresh this page.
![]() OPVS SCHOLARIS Juan Pablo Fernández del Río ![]() |
Gauderent pauperes, si carbonem haberent ad frigora arcenda; nummosi autem, ut omnes avari ambitiosique quibus mundus ipse non sufficit, numquam gaudebunt, sed semper plura quaerentes gaudium prae stultitia nescient.
Salve, Nemo!
In Hispania traditum est Sanctos Magos eos, qui annum praeteritum bene egerunt, munerare; qui autem male egerunt, carbonem afferre, quo eos castigent; carbo enim inutilis est ad focum domi ligno accensum, ut si munus negarent. Attamen cum impraesentiarum Dei Nummi servi sint, Sancti Magi tantum nummosos munerant, pauperibusque carbonem (id est, inutilia sive nihil) dant.
Non nimis dissimilis fama apud nos divulgatur de pueris improbis, qui carbonem a Sancto Nicolao accipere feruntur: sed carbo a nostratibus dicitur scelestis pueris ideo esse allatus, ut illi tantummodo utilitatem (carbones enim saeculo undevicesimo et saeculo vicesimo ineunte comburebantur ad domos calefaciendas) potius quam ullam voluptatem in donis haberent, cum boni et frugi homines ludicris inutilibus sed voluptatis plenis delectarentur. Sed malo istam rationem Hispanicam, quippe qua ne utilitas quidem tribuatur carbonibus qui pessimis pueris dentur.
I love what you guys are up too. Such clever work and exposure!
Keep up the fantastic works guys I’ve you guys to blogroll.