Vita est rota octo et septuaginta radiorum, quorum speculum Arcana sunt. Haec dividuntur in partes duas, quae sunt Arcana Maiora et Arcana Minora.
Arcana Maiora in partes duas vicissim dividuntur: Arcanum unum innumeratum, cetera numerata; quorum uni nomen non est. Et sic inscribuntur:
I PRAESTIGIATOR
II SACERDOTA
III IMPERATRIS
IIII IMPERATOS
V PONTIFEX
VI AMASIVS
VII CVRRVS
VIII IUSTITIA
VIIII HEREMITA
X ROTA
XI FORTITVDO
XII SVSPENSVS
XIII
XIIII TEMPERANTIA
XV DIABOLVS
XVI DOMVS
XVII STELLA
XVIII LVNA
XVIIII SOL
XX IVDICATIO
XXI MVNDVS
Et haec sic intelliguntur:
o
MORIO est homo fatuus qui risum excitat. Ut numero caret, sic errat illocalis; cum necubi sit, non est; quare ait: “morio” (sive morior). Attamen non moritur, sed potius nondum natus est.
o
o
o
PRAESTIGIATOR omnia facit, sed quo pacto fecerit cerni non licet, prima quidem fronte; e nomen tamen legere possumus: PRAE STIGIA, ATOR (sive Hathor, Venus Aegyptia); id est, prae odiis (nam Stygia ad Stygem, fluvium odii, pertinet), amor; ergo amor fecit omnia.
o
o
SACERDOTA inclusa est, sed dotem sacram nondumque apertam habet.
o
o
o
o
IMPERATRIS est Mater, quae omnia generat. Nomine mutato legimus: IN PERA TRIS; quos est graviditas; nam pera est venter Imperatricis quo Tres continetur; et Tres filius est Unius et Duorum, qui sunt Mas et Femina.
o
o
o
IMPERATOS est Pater, qui ore imperat et ordinat ut omnia sint diuturna.
o
o
o
o
PONTIFEX est qui pontes facit, itaque res duas coniungit.
o
o
o
o
o
AMASIVS pontem transire vult, sed dubitat.
o
o
o
o
o
CVRRVS, cui rotae non sunt, pontem transire conatur.
o
o
o
o
o
IVSTITIA medio ponte sedens ensem tenet et libram, quibus suum cuique tribuit.
o
o
o
o
HEREMITA proximus est alteri orae, sed eremos transit; littera H addita ex Herma, qui omnes vias percurrit.
o
o
o
o
ROTA Fortunae omnia vertit, nam ut rotae omnia fluunt ut eò, quò pervenisti, non sit idem, unde profectus.
o
o
o
o
FORTITVDINE suscipiendi sunt animi labores, quos Rotae motus fert.
o
o
o
o
SVSPENSVS tamen non pugnat, sed, ut vincat, vincitur; ita PEN inter SVS inclusum defuit.
o
o
o
o
XIII nomina secat, quia nomine vacuus id, quidvis esse vultis, eris.
o
o
o
o
TEMPERANTIA, cum res iam sint nomine vacuae, omnia miscet, ut fiat temperies.
o
o
o
o
DIABOLVS si adoratur limitem ultimum sinet transgredi, sed inimicus caecum in tenebris voluptatis te vinciet.
o
o
o
o
DOMVS vero erus sic est homo, ut erus tenebrarum est Diabolus; et hominis domus est corpus, sed anima, pars hominis aeterna, domo exit corpore finito, ut sublime abeat Uni commisura.
o
o
o
STELLA in caelo splendet ut animae exitae viam monstret. Corpus spirituale et anima materialis iamque nuda redundantibus operam dant ut nitorem inveniant.
o
o
o
LVNA est Mater Caeli, quae noctu Solis lumen reddit; sed reflexus veritati dissimilis est. Verumtamen nihil eius effectum vitare potest: lupi domo exeunt, cancer emergit, ut poesi Matris Lunae alantur.
o
o
o
SOL est Pater Caeli, cuius candore mundus animatur et coniungitur; candor enim eius est lux vera amoris.
o
o
o
o
IVDICATIO extrema fit post amorem: nulla iudicatione necesse esse; nam iudicatio, quasi diceres iudicis captio, mentis cassis est: cum iudex non iudicat, mens non mentitur.
o
o
o
MVNDVS est totum perfectum, cum nihil sit quod non insit in eo, et omnia in eo sunt Unum et sicut unum amore moventur.
o
o
o
Arcana haec Maiora multimodis dividuntur: binario, ternario, quaternario, quinario, senario, septenario, et multis aliis modis, qui menti sensum habent.
Verbi gratia, ex quinariis divisionibus haec: a Morione ad IIII, a V ad VIIII, a X ad XIIII, a XV ad XVIIII; et ultima, a XX ad XXI, binaria; nam singula quinaria iter sunt in binarium: generationis a Morione ad IIII, nam ab instabilitate ad stabilitatem, ab indefinito ad definitum; singularitatis ab V ad VIIII, nam singularitas Heremitae ab pluralitate Pontificis; maturitatis a X ad XIIII, nam mixtura Rotae immatura, Temperantiae matura; localitatis a XV ad XVIIII, nam a profundis ad lucem; et a XX ad XXI fit coniunctio, nam iudex disungit, amor vero coniungit. Quod cum aetatibus hominis competit: nam pueri generantur, adulescentes emancipantur, iuvenes maturantur, viri locantur, senes morte Uni coniunguntur.
Itaque multae aliae divisiones sunt ut haec aptae.
Arcana autem Minora dividuntur in series quattuor:
BACCVLVM
CALIX
DENARII
ENSIS
E Bacculo fit Ensis, ex ense fit Calix, e Calice fiunt Denarii, e Denariis fit Bacculum. Nullum primum, nullum ultimum, sed ut rota sic disponuntur:
Traditur series ordines mediaevales designare: duo superi sunt ordo superior vel nobiles, duo inferi sunt ordo inferior vel plebeii; itaque ENSIS equites, CALIX clericos, DENARII mercatores, BACCVLVM laboratores designat. Ad dextram sunt qui manibus ad laborandum et pugnandum utuntur, nam BACCVLVM et ENSIS tenentur; ad sinistram autem sunt qui locantur in templo et mercatu, nam CALIX et DENARII super mensâ ponuntur.
Nihilominus sic quoque disponi possunt:
o
o
HOMO
o
o
ENSIS et BACCVLVM inter se opponuntur, itemque CALIX et DENARII. Medio in circulo est homo, qui ex quattuor illis partibus constat.
In terra DENARII sunt, nam metalla; CALIX autem in caelum propinatur. Ergo DENARII res materiales, CALIX autem res immateriales designat. Denariis res emuntur, calice propinatur; i. e., DENARII pro aliquo dantur, CALIX autem pro nullo. DENARII igitur intestina sunt, quae pro cibo incrementum ferunt; CALIX cor, quod omnibus coniungi vult.
ENSIS autem secat, BaACCVLVM secatur. Quod secat, definit; quod secatur, definitur. Si ENSIS flexibilis est, quoque definitio; BACCVLVM autem optimum rigidum est, ne frangatur Ensis id, quod definivit. Ergo ENSIS est mens definiens, BACCVLVM genitalia generantia.
Ita series partes corporis animique designant:
ENSIS: mens cogitans, definiens, iudicans.
CALIX: pectus affectum, commotum, incensum.
DENARII: venter pascendus, satisfaciendus, purgandus.
BACCVLVM: genitalia cupientia, ardentia, generantia.
Si quaeque lineâ filiae coniungitur, horologium arenarium delineatur, quod est tempus, rector vitae:
Singulae series dividuntur in novem Arcana numerata, quattuor nominata unumque innumeratum atque innominatum:
Arcanum innumeratum atque innominatum (As)
II, III, IIII, V, VI, VII, VIII, VIIII, X
PVER, EQVES, REGINA, REX (sine ordine)
Arcanum innumeratum atque innominatum As consuetudine appellatur. Numeratis antecerede putatur, sed purissimum seriei tantum designat.
Arcana numerata ab II ad X gradatim augent in seriem insequentem.
Arcana nominata, quibus nomina serierum scimus, saepe personae regiae appellantur; quae, quamquam ex dignitate ordinari possint ab puero ad regem, ordine carent.
PVERI, sicut PRAESTIGIATOR, dubitant quid faciant.
REGINAE, sicut SACERDOTA, tantum sibi dona seriei curant et condunt.
REGES, sicut IMPERATOS, in serie firmiter persessi, dona usurpant.
EQVITES, sicut CVRRVS auriga, donis seriei suae praediti in insequentem equitant.
Etsi Arcana consuetudine dividuntur et Maiora Minoraque appellantur, tamen nec sunt Maiora aut Minora, nec ullum aliis gravitate praecedit, sed omnia toti partes aequipollentes sunt, quae confusâ e congerie numero vario prompta radios Rotae Vitae maximi momenti ei, qui prompsit, monstrant.
Ex omnibus modis quibus Arcana prompta disponi possunt, praecipuus est is, quo ea dividuntur in partes tres: praeteritum, praesentem, futurum. Attamen axis est semper tempus praesens, nam praeteritum, unde venimus, iam fuit, et futurum, quo vadimus, nondum est; ergo veritas in praesente quaerenda est; quae tamen tua tantum, non alius. Nam in Rota Vitae innumerabiles veritates continentur, quae cuique accommodentur; itaque Arcana sunt speculum in quo quisque imaginem vitae suae volventis videt.
Bravissimo!