Feeds:
Posts
Comments

Archive for Januarius, 2013

preme hic ut imaginem maiorem videas

       O pie pulvereis peronibus, o peregrine,

       sollicitatus qui longe miracula visum

       venisti sancto Mauri splendore phylarchi:

       accipe, Pierides quos mandarunt mihi versus,

5     Theseus ut filum ne erres urbis labyrintho.

       Optimus ille, vocant quae Archangeli, in haec loca ducens

       introitus, fiat statio ut currus ita vasta;

       ne insidiis autem occurrant simul undique nummos

       furciferi tibi quaesitum, ad stadium emporiive

10    egreditor sub suffugium; follis celebratis

       Mars illic gaudet ludis, hic Mercurio aurum

       tinnit et haud procul in mercatu as non opulenti

       sub divo; prope, quo tumulo navis requiescit

       aeria est trames maiorum in templum ineundus,

15    Baetim, perfugium lytrarum, dona secundum

       Tethyos; umbriferis gignentibus, Helios ardens

       si saevit, cuius ad ripas descendere oportet.

       Ulterius, flexu in fluvii stat martyrum eremus

       Asciscli et Victoriae, aquas missi qui onerosi

20    iussu praesidis in gelidas pedibus superarunt,

       dira, ferunt, positorum post cruciamina terra

       omnibus autumnis rosea; patrocinium urbis

       cui cum germana mammas linguamque, Dionis

       ultricem, abscissa secto mucrone tributum est,

25    busto marmoreis inibi occubat ille anaglyptis.

       Longa sinistrorsum via pistrino incipit amplo

       ad Martus appellato, quos moenia portam

       quondam habuerunt; hinc ad pontem ferrea amoris

       sponsa catenantur cancellis margine fixis.

30    Ut spatiatum oris Venerum, antiquo superatus

       ponte videtur aquae cursus, per saecula solo

       austri aditu, medioque triumphalis rutilantes

       supra candelas Raphael laete recipit nos;

       prae placidis occultat aquis circumdata priscas

35    silva molas, his mille avium clam nida recondunt;

       apparent at ab aligero haud duo nidificatae:

       a insculpto nomen duxit Sancto altera in ora

       alba Antonio; inest quae insigni, immobilis atrae

       in dextra rota regina magnum ob crepitum olim

40    disiuncta Elisabeth insomni, cum hic habitaret.

       Trans pontem ire potest nemo quin egrediatur

       turrim claustra urbis, Christi armigero mora sancto,

       noxia nobilitas in quam inclusa est, Calagurris.

       Ad finem pontis contra nos porta reversos

45    magnifica Altero, ut est inscriptum, rege Philippo

       erecta est; iterum post quam sublime triumphat

       designans urbem Raphael custos peregrini:

       nam pater affectus noctes per quinque Rotellae

       cum audisset veluti voces “campum egrediaris

50    gramineum” sibi dicentes “habeasque salutem”,

       pravum exire, timens vafro ne pelliceretur

       a Satana, esse ratus; causa vero recreandi

       exiit oblitus, lassoque in valle sedenti

       quinque equites occurrerunt, ei sicque locuti:

55    “Ossa inventa Aede in Sancti Petri veneranda,

       per quae omnes poterunt morbis evadere acerbis.”

       Quo dicto patris subito e conspectu abierunt,

       omnino et sanus mire ille est illico factus;

       sed tacuit credens rursus res daemonii esse;

60    posterius noctu quidam vir candide amictus

       paruit ad lectum obiciens de ossis tacuisse,

       quippe a martyribus cum factus certior esset

       sanctis; et qui esset stupefacto a patre rogatus,

       hic: “iuro te per Iesum Christum Crucifixum,

65    quod ego sum Raphael custos divinitus urbis.”

       Omnibus et dicta haec sic sunt inscripta triumphis.

       E regione via est inter quae antistitis aedes

       Arababis fuit olim et quod Mauri quoque templum;

       hinc propera, sagae tibi enim occurrent fugiendae,

70    quae conabuntur manum et arripere et vehementer

       roris fasciculos, quos hercule sumere noli,

       subicient: “gratis” dicent, sed retribuendos!

       Explicito at gaude remeliginibus, quia templum,

       quod visum venisti iam demum ingredieris,

75    tertium et in turris Raphaelem vertice cernes

       supremumque prius quam iter hoc confeceris intus.


ne insidiis autem occurrant simul undique nummos furciferi tibi quaesitum ... (vv. 8-9)

ne insidiis autem occurrant simul undique nummos furciferi tibi quaesitum … (vv. 8-9)

... emporii egreditor sub suffugium (vv. 9-10)

… emporii egreditor sub suffugium (vv. 9-10)

navis aeria

tumulo navis requiescit aeria (vv. 13-14)

trames secundum Baetim

est trames maiorum in templum ineundus, Baetim, perfugium lytrarum, dona secundum Tethyos (vv. 14-16)

eremus Sanctorum Martyrum

flexu in fluvii stat martyrum eremus Asciscli et Victoriae (vv. 18-19)

sarcophagus

busto marmoreis inibi occubat ille anaglyptis (v. 25)

pistrinum ad Martos

Longa sinistrorsum via pistrino incipit amplo ad Martus appellato (vv. 26-27)

serae pensiles (amoris sponsa)

ferrea amoris sponsa catenantur cancellis margine fixis (vv. 28-29)

pons Romanus

antiquo superatus ponte videtur aquae cursus (vv. 30-31)

triumphus Raphaelis in ponte

triumphalis rutilantes supra candelas Raphael laete recipit nos (vv. 32-33)

placidis occultat aquis circumdata priscas silva molas (vv. 34-35)

placidis occultat aquis circumdata priscas silva molas (vv. 34-35)

pistrinum Sancti Antonii

a insculpto nomen duxit Sancto altera in ora alba Antonio (vv. 37-38)

rota molae

insigne Cordubae

inest quae insigni, immobilis atrae in dextra rota (vv. 38-39)

pars turris Calagurris anterior

pars turris posterior

Trans pontem ire potest nemo quin egrediatur turrim … Calagurris (vv. 41-43)

porta pontis

Ad finem pontis contra nos porta reversos magnifica … (vv. 44-45)

triumphus Raphaelis

… iterum post quam sublime triumphat designans urbem Raphael custos peregrini (vv. 46-47)

dicta Raphaelis patri Rotellis

Omnibus et dicta haec sic sunt inscripta triumphis. (v. 66)

via inter aedes episcopi et templum

via est inter quae antistitis aedes Arababis fuit olim et quod Mauri quoque templum (vv. 67-68)

sagae Aegyptiacae!

sagae tibi enim occurrent fugiendae (v. 69)

turris templi

in turris Raphaelem vertice cernes (v. 75)

Read Full Post »