Feeds:
Posts
Comments

Archive for December, 2012

Abyssus

Sic demergitur haec in caecam patria abyssum

   ut Germano haustum  gurgite navigium.

Quo rector decussorum tergis toleratus

   suspensis cursum,  spes Mariana, tenet.

Advertisements

Read Full Post »

MAGNUS/INGENS/IMMANIS mensurâ (opp. parvus).
GRANDIS incremento (a crescere; opp. exilis, exiguus).
AMPLUS/VASTUS spatio (opp. artus, angustus).
ENORMIS de quoquo extra normam vel mensuram (opp. modicus)


INGENS est immensus; plus est quam MAGNUS.
IMMANIS est ingens, sed etiam aliquando timore et stupore animos replet.


VASTUS de loco AMPLO et deserto dicitur.


EXEMPLA

AMPLUS: Orb. 36. 56. Tabularium est amplum aedificium in quo tabulae et litterae publicae servantur.
ENORMIS: Sueton. Cal. 59. Staturâ fuit eminenti, corpore enormi.
GRANDIS: Mart. Epigram. 14. 91. 1. Grandia taurorum portant corpora.
IMMANIS: Lucret. 5. 34. immani corpore serpens.
INGENS: Liv. 35. 9. Aquae ingentes eo anno fuerunt.
MAGNUS: Orb. 1. 22. Nilus fluvius magnus est.
VASTUS: Verg. Aen. 2. 780. tibi vastum maris aequor arandum (est).


EXERCITIUM

Telluris maria et deserta sunt (1)__________.
Robur est arbor (2)__________.
Leo est feles (3)__________.
Romae, urbis (4)__________, sunt (5)__________ templa.
Polyphemus saxum (6)__________ in Acidem iecit.
Rhodi est statua (7)__________ nomine ‘Colossos’.


1. vasta; 2. grandis; 3. immanis; 4. magnae; 5. ampla; 6. ingens; 7. enormis

Read Full Post »

MAGIS a magno venit et qualitatem comparat.
PLUS a multo venit et ad quantitatem refert.
POTIUS a pote venit et alteram rem praeferri indicat, alteram excludi.
AMPLIUS, adverbium comparativum ab ample, ad spatium tempusque refert.


EXEMPLA

AMPLIUS: Ter. Phorm. 2. 4. 17. Ego amplius (temporis) deliberandum censeo.
MAGIS: Orb. LL. 20. 60. Neminem magis amabo quam parvulam filiam.
PLUS: Cic. 1. Invent. 47. 88. Vultis autem pecuniae plus habêre.
POTIUS: Plaut. Asin. 1. 3. 192. Nobis lucro fuisti potius quam decori tibi.


EXERCITIUM

Medus: “Quando in Graeciam perveniemus?”
Gubernator: “Paulo (1)__________ navigandum est.”
Lydia: “A! Ego in Aegyptum (2)__________ quam in Greciam ire vellem.”
Medus: “Cur?”
Lydia: “Quia (3)__________ quam tres anni sunt cum ibi matrem reliqui.”
Medus: “Noli maerêre! In Aegyptum ibimus postquam in Graeciam pervenerimus; namque ego te (4)__________ amo quam patriam meam.”


1. amplius; 2. potius; 3. plus; 4. magis

Read Full Post »

CONVENIUNT ea quae sunt apta et quadrant alicui.
DEBET qui morali obligatione obstrictus est ad aliquid faciendum.
Quod DECET dignum consentaneumque est tempori et personae.
OPORTET officium significat, rationem, iustam causam.
OPUS EST significat utilitatem, usum et commodum, quod res postulat.
Cui quid NECESSE EST, eum cogit necessitas.

OPORTET et OPUS EST minus sunt quam NECESSE EST.


CONVENIUNT apta, DECENT digna.
Quod iustum est facere OPORTET; quod morali ratione faciendum est, facere DEBEMUS.
Quod res postulat, OPUS EST; quod res cogit, NECESSE EST


EXEMPLA

CONVENIRE: Orb. LL. 15. 64. Lacrimare puero Romano non convenit.
DEBÊRE: Orb. LL. 20. 82. Bona mater semper apud infantem suum manêre debet.
DECÊRE: Orb. LL. 21. 54. Certe non decet pulsare puerum minorem.
NECESSE ESSE: Orb. LL. 10. 58. Spirare necesse est homini.
OPORTÊRE: Orb. LL. 17. 115. Non oportet respondêre antequam interrogaris.
OPUS ESSE: Orb. LL. 19. 149. Iulia: "Certe plus edo quam solebam, sed nec plus nec minus quam opus est." (quia gravida est)


EXERCITIUM

Forti timêre non (1)__________, nec adeo fugere (2)__________.

Probi discipuli magistrum audire (3)__________, et (4)__________ magistrum probos laudare.

Ut cottidie mane vigeamus, noctu (5)__________ dormire; ut bene dormiamus, (6)__________ in lecto cubare.


1. convenit; 2. decet; 3. debent; 4. oportet; 5. necesse est; 6. opus est

Read Full Post »

ADIUMENTO/ADIUTORIO/AUXILIO vires nostrae promoventur ut finem facilius, citius, rectius assequamur (opp. detrimentum aut incommodum).
ADMINICULO innitimur ne deficiamus, tamquam baculo senex (ab ‘ad’ et ‘manus’, quod tamquam manus adiuvat).
SUBSIDIO sustinemur in periculo versantes et iam iam casuri.
PRAESIDIUM prohibet ne pericula nobis accidant.


AUXILIUM, SUBSIDIUM, PRAESIDIUM a re militari veniunt.

AUXILIUM ab exteris fertur laborantibus (ab ‘augere’, ut viribus augeant).
SUBSIDIUM in necessitatem postea supervenit.
PRAESIDIUM custodit locum.

AUXILIUM repentinum est; SUBSIDIUM servatur ut cum exegerit necessitas; PRAESIDIUM praeparatur.


EXEMPLA

ADIUMENTUM: Cic. Fam. 13. 77. 2. 4. Pergratum mihi feceris si curaris ut is intellegat hanc commendationem sibi magno adiumento fuisse.
ADIUTORIUM: Sen. Dial. 3. 5. 2. 4. Homo in adiutorium mutuum genitus est, ira in exitium.
ADMINICULUM: Cic. 3. Off. 7. 34. Hanc igitur partem relictam explebimus, nullis adminiculis, sed, ut dicitur, Marte nostro.
AUXILIUM: Nepos Vit. Paus. 1. 4. 2. Scripserunt nomina earum civitatum, quarum auxilio Persae erant victi.
PRAESIDIUM: Herenn. 24. 33. Animum adverti multos aliqua ex honesta re, quam ne inimici quidem criminari possint, sibi praesidium petere.
SUBSIDIUM: Cic. 1. Att. 8. Ego omnes meas vindemiolas eo reservo, ut illud subsidium senectuti (: bibliothecam) parem.


EXERCITIUM

Magister discipulis (1)__________ est, quo sapientiam acquirant; sapientia verò (2)__________, quo animi aegritudines prohibentur.

Hoc exercitium (3)__________ praebet ad differentias verborum ediscendas; exempla autem supra praebita (4)__________ sunt ad eas recte intelligendas.


1. adminiculum; 2. praesidium; 3. adiumentum/adiutorium/auxilium; 4. subsidia

Read Full Post »

NANCISCIMUR ad quam nullo conatu, et aliquando forte ac praeter expectationem pervenimus.
ADIPISCIMUR verò ea, quae difficultatibus tantum periculisque superatis assequimur.

NANCISCIMUR rei possessionem et usum, ADIPISCIMUR honores et magistratus.


ASSEQUIMUR et CONSEQUIMUR proposita studio, voto et desiderio.

CONSEQUIMUR quae solis nobis serviunt.
ASSEQUIMUR verò aliquid tum nostra tum aliorum causâ.


IMPETRAMUS precibus ab alio qui dat.
OBTINEMUS nondum nostra contra alium quem vincimus.


EXEMPLA

ADIPISCI: Liv. 1. 18. Romulus augurato urbe condenda regnum adeptus est.
ASSEQUI: Curt. 5. 10. 7. Itaque quod non poterant vi, fraude assequi temptant.
CONSEQUI: Cic. 2. Off. 13. 45. Magnam laudem et a summo viro et ab exercitu consequebar equitando, iaculando, omni militari labore tolerando.
IMPETRARE: Plaut. Mil. glor. 4. 5. 1. Quod volui, ut volo, impetravi per amicitiam et gratiam a Philocomasio.
NANCISCI: Ter. Hecyr. 5. 3. 27. Unde anulum istum nactus?
OBTINERE: Cic. 7. Att. 25. Malas causas semper obtinuit, in optima concidit.


EXERCITIUM

Claudius imperium non adversando (1)__________, sed forte (2)__________ est post necem Caligulae.

Filii qui a patribus omnia (3)__________, nihil per se (4)__________ possunt.

Catilina consulatum, quem (5)__________ temptabat, numquam (6)__________ est.


1. obtinuit; 2. nactus; 3. impetrant; 4. consequi; 5. assequi; 6. adeptus

Read Full Post »

ADIMIMUS/DEMIMUS/EXIMIMUS iure.
AUFERIMUS/TOLLIMUS/ERIPIMUS vi atque iniuriâ.
SURRIPIMUS/FURIMUR/AMOVEMUS/AVERTIMUS iniuriâ, at sine vi.


DEMITUR quidlibet et praesertim pars de toto (op. addere, adiicere).
ADIMUNTUR bona atque haec proprie in totum (op. dare, reddere).
EXIMUNTUR mala.


AUFERIMUS quidquid dedimus vel aliò ferimus.
TOLLIMUS a non volentibus.
ERIPIMUS vi e manibus.
SURRIPIMUS et FURAMUR et AMOVEMUS et AVERTIMUS clam.


SURRIPIT quilibet (etiam ad aliquid suum recuperandum).
FURATUR fur tantùm.
AMOVÊRE est SURRIPERE vel FURARI, sed est lene vocabulum per quod turpitudinem facti mitigare volumus.
AVERTIMUS rem aliquam a loco suo, speciatim pecuniam.


EXEMPLA

ADIMERE: Orb. LL. 36. 304. In templo Pacis servantur res sacrae quas Titus Iudaeis victis ademit.
AMOVÊRE: Horat. Od. 10. 8. Te boves olim nisi reddidisses per dolum amotas (: ne aperte Mercurium furtum Apollini fecisse dicat).
AUFERRE: Orb. LL. 31. 53. Quantum pecuniae abstulit [servus a domino]?
AVERTERE: Horat. 2. Sat. 4. 37. carâ pisces avertere mensâ.
DEMERE: Liv. 1. 12. Iuppiter! Deme terrorem Romanis!
ERIPERE: Orb. LL. 29. 44. Mercator: Nolite me monêre ut laetus sim, postquam omnia mihi eripuistis! (gubernator merces iactavit ut tempestate ortâ navem servaret).
EXIMERE: Liv. Per. 35. P. Scipio Africanus cum Hannibale collocutus est, ut metum ei, quem ex populo Romano conceperat, eximeret.
FURARI: Suet. Caes. 54. In primo consulatu tria milia pondo auri furatus e Capitolio tantundem inaurati aeris reposuit.
SURRIPERE: Orb. LL. 29. 130. Ita repente interrogatus Medus ‘se pecuniam e sacculo domini surripuisse’ confitetur.
TOLLERE: Eutrop. 1. 9. Tarquinio Collatino statim sublata est dignitas.


EXERCITIUM

Nauta ex arcâ gubernatoris pecuniam (1)__________ deprehensus est.
Gubernator: “Improbe, pecuniam meam (2)__________ es!”
Nauta: “Fur non sum! (3)__________ tantum quod mihi debes!”
Gubernator: “Nihil tibi debeo! Pecuniam (4)__________ e mercede tua (5)__________! Et totam (6)__________ si rursus malefeceris!”
Nauta: “Sarcinam mihi (7)__________ et iactavisti!”
Gubernator: “Et cetera, quae tibi dedi, (8)__________ si queri pergis! Et meam et omnium sarcinas iactavi ut e tempestate servaremur!”
Nauta: “Me saltem ex operibus (9)__________, qui defessus sum.”
Gubernator: “Nulli vacandum est priusquam portum tangamus, ergo i vela contractum!”
Nauta: “Imperium (10)__________ istius tyranni!”


1. avertens; 2. furatus; 3. amovi; 4. surreptam; 5. demam; 6. adimam; 7. eripuisti; 8. auferam; 9. exime; 10. tollam

Read Full Post »

Older Posts »