Feeds:
Posts
Comments

Archive for November, 2012

Quae sint omnia

quino1

Advertisements

Read Full Post »

Ludi Personarum

Ludus personarum vel Anglice “Role Playing Game” versatur in personis, quas lusores, ut histriones, tuentur. Hic ludus vero drama non est quo actores diverbia iam scripta memoriae mandare debeant, sed narratio extemporalis cuius lusores primas partes agunt.

Lusores circum mensam conveniunt, in qua sunt graphia, chartae tesseraeque. Lusor principalis, qui “Magister” vocatur, fabulam proponit; ceteri lusores sunt primae personae fabulae, quae “personae lusoriae” vocantur. Magister omnes personas fabulae gerit a lusoribus non actas, quae “personae non lusoriae” vocantur. Lusores “chartam personae” suae ante paratam habent quam fabula initium capit; hac in charta virtutes et vitia personae perscribuntur et numeris significantur.

Magister argumentum fabulae adumbratum habet, sed nescit quid eventurum sit, quippe cum personae lusoriae agere possunt ad arbitrium lusorum. Personarum actiones incerto exitu tesseris decernuntur, ne ad libidinem Magistri iudicentur; tamen exitus non omnino tesseris mandatur, nam virtutes et vitia personarum in charta perscrita fortunam inclinare possunt: verbi gratia, persona eloquens aliam persuadere potest probabilius quam balba.

In ludis personarum nemo vincit: omnium propositum est fabulam narrare et personas gerere. Lusores enim non certant, sed inter se consociant ut fabulam narrent Magistro duce.

Per ludos personarum licet universos commenticios sive alienos sive proprios recreare: esse possumus hobbitum Terrae Mediae Tolkenianae aut maria cum Ulixi navigare; etiam in praeteritis temporibus vivire, Romanum saeculi primi aut equem esse mediaevalem. Alterutrimque lusores de tempore et universo, in quo fabula evenit, discere debent ut commode agant. Saepe Magister ludi haec bene scit aliosque lusores docet; itaque lusores ludendo discunt.

Ludus personarum primus et notior est “Dungeons & Dragons” (de cuius translatione dissentitur), sed in Europa nunc vigent ludi historici quibus aeva praeterita recreantur. In Hispania viget “Aquelarre”, qui fabulare aevum Hispanicum mediaevale sagarum fabularumque popularium recreat. Ut lusores in aevum medium Hispanicum se immergant, interdum in libro ludi explanatorio verba Latina legi possunt: omnia capitula Latine intitulantur, notitiae ludi principales Latine versae sunt, et in extremo libro cum charta personae conversio in Latinum praebetur (mirum!), quod lusoribus valde placuit. Ergo qui Aquelarre ludunt verba Latina sensim discunt!

Ecce index libri, quem integrum et sine translatione transcribo:

Liber I: Mechanica
Pars I: Dramatis Personae
Pars II: De Re Ludica
Pars III: Ars Medica
Pars IV: De Re Militari

Liber II: Metaphisica
Pars V: Mundus Rationalis et Irrationalis
Pars VI: Ars Magica
Pars VII: Ars Theologica

Liber III: Cosmographia
Pars VIII: Rerum Demoni*
Pars IX: Angelicum Natura
Pars X: Bestiarium

Liber IV: Medievalia
Pars XI: Chronicae
Pars XII: Mores
Pars XIII: Societates
Pars XIV: Ars Dramatica

Liber V: Fabulae
Fabula I: Specus Vespertilionum
Fabula II: Fabula de Umbris
Fabula III: Amoris Litterae ad Librum Quendam

Appendices
Appendix I: Commercium
Appendix II: Nomina
Appendix III: Corpora Non Humana
Appendix IV: Pugnae
Appendix V: Conversiones
Charta Personae

* “Rerum Demoni” e lingua Latina vulgari venit; in lingua Latina recta est “Res Daemonii”.

Read Full Post »

Ludus epicus

Animus ludicus discere iuvat et molimina arduorum conatorum ludo tenuantur. Ego saepe meipsum experior atque ita ludo et disco.

Non mihi multum libet sphaeromachia, sed in mentem venit carmen epicum ita componere de victoriâ aciei Hispanae in certamine Europaeo novissimo ut Romani de heroibus suis. Primum ad linguam Latinam, auxilio optimi verborum modernorum indicis a José Juan del Col compositi, verba pediludica aliquae verti; sed postea putavi iucundum esse uti verbis militaribus et certamina lusoria fingere bella esse.

Introitum tantum composui antequam animum ludicum de hac re satiavi. Sed hic edo quibus studio sit.


Europam Brevium dominans manus imperitabat,
Europae contenditur at sceptro quoque quinto
anno, sublatis armis populique minantur.

acies Hispana

acies Hispana, quoque ‘acies Brevium’ vocata

Numquam ulli imperium post certamen tenuere,
nec Germani illo reges victore chamulco,
nec Galli magici duce praecursore Zidano
nec Venetus toties mundo virtute triumphans.

acies Germana 1972

anno 1972 acies Germana omnes concertatores in certamine Europaeo vicit; acies illa ‘chamulcus’ appellata est.

Inde prioribus haud ullus sperabat Hiberos
prostratis obtenturos solium neque forti
Teutonico invictove Batavo evinci et Aris vim
iam asserit et sumit spiritus acies sibi quaeque:

selección holandesa

acies Batava in ultimo certamine mundano ab acie Hispanâ victa est; post certamen illud nulla acies Batavam vicit priusquam certamen Europaeum initium habuit.

ante fremit portam leo Rufus, plumba parata
Persii habet natus, phaleras ostentat Ucrainus,
quadruplicem captat Riberus circumgredientis
umbram, Ibrahimidae Suevus, spem Navita ponit
nomineque insignis divo pedibusque Ronaldi.

rooney

‘Leo’ Rufus: Wayne Rooney (Angli ‘Leones’ vocantur)
Persii natus: Van Persie (Batavus)
‘Ucrainus’: Shevchenko
Riberus: Ribery (Gallus)
Ibrahimida: Ibrahimovic (Suevus)
Ronaldus: Cristiano Ronaldo (Lusitani ‘Nautae’ vocantur)

Nomen at instructum divum bene non timet agmen:
Materiensis quid potuit, quid vis Alamanna,
perfidus aut certamine iam moriente Batavus?

Dejong-patada-Xabi

Batavi ‘perfidi’ vocati quia in certamine mundano contra Hispanos malitiis usi sunt.

nunc redimiti alto lauris stant culmine Olympi,
auro et Pierides caelabunt carmina facti.

Read Full Post »