Feeds:
Posts
Comments

Archive for June, 2012

Pro te age!

Trahens asellum filius ibat et pater.
Eos videns tum quidam ait “nequiquam eunt
iumento inani pedibus ambo.” Tum pater:
“Quid tibi videtur?” “Recte monuit” filius.
Iubet pater inde filium conscendere.
Aliusque venit dicens obvius: “improbus
seni patri non dat stratum.” Dein pater:
“Putas te improbiter actum?” Desiliens “Puto”
ait. Conscendit inde pater, cùm tertius:
“Vir durus cluni tenerum non sinit vehi.”
“Tu visne sic ut ille?” “Ita censeo, pater.”
Sedet secundum et praeteriens alius: “Miser
asellus, ut macer est, duos vehit.” Pater:
“Consentis?” Filius: “Ita” Et uterque desilit.
“Ad initium, mi fili, rediimus. Quid est?
Nam inani asello primo, tum te, deinde me,
post me et te, nullo postremo iimus insuper:
non possunt, quorum est unum agendum, agi omnia
prave. Cùm igitur non possis complacere omnibus,
modò si bene agis, dare noli ulli aures: pro te age!”

Versificatio exempli II libri Iohannis Emmanuelis ‘El Conde Lucanor’

Advertisements

Read Full Post »

In capitulo XLVI Eutropius breviario nobis narrat quid Romae acciderit post reges exactos. Ubi olim omnem potestatem reges habuerunt, tunc magistratûs creati sunt qui rem publicam regerent.

Sextus Pomponius, iurisperitus qui floruit circa annum 150 p. C., ‘Librum singularem enchiridii’ scripsit quo nomina et originem magistratuum tradidit ab primo consule Bruto ad saeculum suum.

Quod legi potest modo Oerbergiano ab discipulis qui capitulum XLVI methodi LLPSI perlegerunt.

pomponius

Read Full Post »

Crucigramma II

Ut crucigramma recte repleas, oportet semper litterâ I pro J et V pro U uti.

crucigramma2

Read Full Post »