Feeds:
Posts
Comments

Archive for March, 2012

In ambitores Baeticos

Incipiente urnae florent bicoloreque inanes
  vere, quibus plenis pascimini ancipites.
Vepribus obseritis roseis agros et egentis
  absumunt avidae tota cibaria aves.
Caerulei aut rubri, sed Mercurialis uterque,
  quid, si ambo lucrum quaeritis aurei idem?
attamen Herculeis ab pilis ad caput amnis
  utri iussu ovium Baetica prata regent.

Advertisements

Read Full Post »

Arpinatem Asinumque accipio, Arbitrum,
bellorum bibulus; belligerus brevì
Caesar conseruit cosmica cum Caro.
Donato doceor dum domitant duces
Europam Eutropii ex ensibus Ennii.
Frontini facilè fistula ferra fert
Germanis gladiis, Graecia Gellio
haudquaquam hospitem habens hostis. Horatii
iunctimque improbus in ius Iuvenalis it.
Laurus luxuriat lumine Livii.
Martis miscuerit mel Musa malleo,
Naso nectareum navigium. Nepos
optatis operis ordinat optimos.
Plautus plausa parit pulpita. Plinius
quaerit quis, quianam. Quintiliana quae
rumpat rhetorices robora rhetores
scrutantur. Senecae Stoica suggerunt
tranquillum. Tacitus tempora tradidit.
Vivet Vergilius vatis ut Umbricus.

asclepiadeus minor

Read Full Post »