Feeds:
Posts
Comments

Archive for Januarius, 2012

Vale, Rostricule!

Noctu, quem iam non videam, me absente volavit
Rostriculus, maestam deseruitque domum.

Nunc volat ignotis caelis, Orco bene notis.
Nunc frigus patitur; nunc facili cibo eget.

Cui virgulta feret, quae olim mihi lecta ferebat?
Considet quo umero, quave fovente manu?

Congerat ad comitem vos tuta cubilia amantem
oro, di superi, sitque volucre malis.

Read Full Post »

Aliquando hoc opus confeci, index vocabulorum libri cui titulus est ‘Roma Aeterna’ cum finitionibus, ab capitulo XXXVI (primo) ad LVI (ultimum). Ante hoc volumen edidi tria: primum (ad capitulum XL), secundum (ad XLVIII) et tertium (ad LI); quae in hôc ultimo continentur.

Editio PDF hac in paginâ inveniri potest, ut semper, sed emi etiam liber impressus in LULU. Ex quo nullum quaestum facio, cùm tantùm pretium impressionis pendendum sit.

voc

Read Full Post »