Feeds:
Posts
Comments

Archive for June, 2011

Rostriculus

En Rostriculus, Hispanice "Picolín"

Rostriculus caveâ huc illuc curritque salitque,
me viso mecum pipilat ire volens.
Prosilit in digitum, tum mordet eumque remordet,
subsilit in caput et nidificatus abit.
Subvolat altum ne capiam lascivus, at inde
devolat et sequitur usque si abire videt:
in caput imponit, nisi me invenit, ungulam et afflet.
Desine, amicule, iam desine, Paulus adest!

Rostriculus e cannulâ sucum degustans

Advertisements

Read Full Post »