Feeds:
Posts
Comments

Archive for May, 2011

Viriathus

‘Primum ex pastore venator, ex venatore latro, mox iusti quoque exercitus dux factus.’ Talis Livii Periochis fingitur Viriathus, de quo pauca scimus. Livius quidem in libris suis LII, LIII, LIV, qui perierunt, de Viriatho narravit ut studium nostrum satiaret: at Appianus Graece post scripsit ‘De Bellis Hispaniensibus’, quo Bellum Viriathicum edisseruit.

‘Bellum Viriathicum’ translatio est Appiani, additamentum capituli LI methodi LLPSI, quo discipuli discere possunt de duce illo qui octo annos prospere contra Romanos pugnavit neque vinci potuit aliter quam perfidiâ.

Translationi additur charta geographica gentes, regiones urbesque narrationis monstrans.

 

bellum viriathicum

Read Full Post »