Feeds:
Posts
Comments

Archive for aprilis, 2011

Significatio Verborum III

Significatio Verborum est lexicon, quod vocabularium libri ‘Romae Aeternae’ praebet litterarum ordine dispositum cum iisdem finitionibus, quae in methodo LLPSI inveniri possunt, atque aliis adiectis ab lexicis probatis.

Volumen tertium vocabularium capitulorum ab XXXVI usque ad LI amplectitur cum aliquibus vocabulis libri ‘Familiae Romanae’ quae in memoriam discipulorum redigantur.

Quartum ultimumque volumen vocabula omnium capitulorum libri ‘Romae Aeternae’ (ab XXXVI usque ad LVI) praebebit.

voc3

Advertisements

Read Full Post »

Nova capitula Gellii ‘Noctium Atticarum’ excerpta vos affero, nunc de Scipione Africano et Hannibale Belloque Punico Secundo in capitulis XLVIII et XLIX libri ‘Romae Aeternae’ a Livio et Nepote scriptoribus edisserata. In hac editione discipuli, qui usque ad capitulum XLIX methodi LLPSI perlegerunt, de indictione belli et aliis actis illustrium ducum aemulorumque Belli Punici legere possunt, ut magis discant de auctoribus illius belli maxime omnium memorabilis.

 
gellius2

Read Full Post »