Feeds:
Posts
Comments

Archive for February, 2011

In Imperio illo Ars Chartographica tantam Perfectionem consecuta est ut Charta Geographica unius Provinciae tanta esset quàm Urbs tota et tanta Charta Imperii quàm Provincia. Posteritate Chartae illae Ingentes haud satis fuerunt, et Collegia Chartographorum Chartam Imperii designaverunt Imperii ipsius Magnitudine examussim illi competentem. Minus Chartographiae Studio Devoti, Posteri diffusam Chartam Supervacaneam existimaverunt neque sine Impietate ad Solis Hiemisque Truculentiam eam exposuerunt. In Desertis Occidentis dilaceratae Ruinae Chartae perdurant, quas Animalia et Mendici habitant; Disciplinarum Geographicarum reliquiae aliae sunt nusquam Regionis.

Suárez Miranda: Itinera virorum prudentium,
liber IV, cap. XLV, Ilerda, MDCLVIII

Read Full Post »