Feeds:
Posts
Comments

Archive for Januarius, 2011

Homo nudus

Eram in rarâ silvâ, qua amnis fluebat tenuibus aquis. Membra lymphâ novare volens vestem posui meque immersi, et paulò post exii ad soles roscidum corpus lambentes. At caespitem, quo recumberem, quaerebam, cùm saltatores, qui furtim observârant, mihi obviam ierunt et indicantes me nudum irriserunt. Atque ad eos versus, aquâ ablutrice madenti, dixi: “O miserandi! Adeò corpore vestro inclusi estis ut trans carnem videre non possitis neque sciatis quàm nudae virtutibus animae vestrae mihi coram appareant aut quàm sordidae prae corpore meo!”

Read Full Post »