Feeds:
Posts
Comments

Archive for November, 2010

Catulli Lesbia

Lesbia est persona poetica Catulli carminibus memoriae tradita, et fortasse, cum Didone, amata omnium litterarum Latinarum notissima. Quis ignorat passerem illum quicum Lesbia ludere solebat? Iamque discipuli, qui librum cui titulus est Familia Romana perlegerunt, noscere possunt Catulli amores cum Lesbiâ hoc libello, quo 19 carmina cum commentariis continentur. Etsi carmina obscena effugi, ceteris Catulli et tortuosus cursus amoris et ars poetica nosci potest.

Ut hoc libello bibliotheca Latina vestra per se illustrata sit minus plena aranearum!

Advertisements

Read Full Post »