Feeds:
Posts
Comments

Archive for May, 2010

Aulus Gellius quidem res multas studendas scripsit in opere nomine Noctes Atticae, neque difficilis est intellectu discipulis, saltem qui usque ad finem capituli XLVII libri Roma Aeterna perlegerunt. Quare vobis nunc affero editionem capitulorum excerptorum, quae tractant de viris illustribus in priore capitulo ab Eutropio traditis. In iis Gellius scripsit aut adscripsit aliorum scriptorum loca singularia de pugnâ T. Manlii Torquati, historiam de M. Valerio a corvo propugnato, de honestate C. Fabricii domi militiaeque, qui nec hostes nec inimicos nocere voluit ut virtus Romanis exemplo esset.

Nunc invitus aliquantisper auxilia scribere desinere debeo, sed interdum ad ea redeam, ne lectores libri Roma Aeterna orbos relinquam. Profecto magis de Psychologiâ et aliis materiis scribere pergam, nam necesse est scribere ne Latine mente evanescat.

Valeatis omnes!

Read Full Post »