Feeds:
Posts
Comments

Archive for aprilis, 2010

Significatio Verborum II

Vobis affero secundum vocabularium vel glossarium libri Roma Aeterna, quod significationem praebet vocabulorum ab capitulo XXXVI usque ad finem capituli XLVII, itemque aliquorum libri prioris, quae in hôc inveniuntur. In secundo hôc volumine addita sunt omnia vocabula, quae prior habet, ergo quodcumque capitulum nunc legitis, nisi ultra XLVII, eo uti potestis potius quam priore, nam menda aliqua in priore inventa correcta sunt.

Significatio Verborum II usui est iis, qui hos libros legunt:

  • Capitula XXXVI-XLVII libri Roma Aeterna
  • Vergilius: Aeneis (editio Oerbergis quam legere possunt ii, qui usque ad finem capituli XL perlegerunt)
  • Ovidius: Ars Amatoria (editio Oerbergis quam legere possunt ii, qui usque ad finem capituli XL perlegerunt)
  • Petronius: Cena Trimalchionis (editio Oerbergis quam legere possunt ii, qui usque ad finem capituli XLVII perlegerunt)

 

 

Advertisements

Read Full Post »

CAPITVLVM XLV

Dativus commodi

Dativus commodi indicat cui aliquid bono sit; saepe adest cum dativo finali.

Ariadna Theseo auxilio venit: Ariadna venit ut Theseum iuvaret; auxilio est dativus finalis, Theseo est dativus commodi, nam Ariadna auxilium ei affert.

Iuno est dea cui coniugia curae sunt: Iuno est dea, quae coniugia curat; curae est dativus finalis, cui est dativus commodi, nam cura est Iunoni.

Genetivus et ablativus qualitatis

Genetivus et ablativus qualitatis indicat genus vel modum substantivi. Distinguere oportet genetivum ab ablativo: cùm ille qualitates inhaerentes significet, ut mensuram, hic tamen non semper.

Fratres gemini eiusdem aetatis sunt. (mensura)
Troiani profugi classem viginti navium aedificaverunt. (mensura)
Sabini aureas armillas magni ponderis gerebant. (pretium)
Ibi confugiunt viri omnis generis. (genus)

Venus est dea mirabili pulchritudine. (genus)

Ad hoc, genetivus qualitatis nonnumquam iudicat, ablativus autem certam qualitatem significat.

Vir summâ sapientiâ: vir sapientissimus
Vir summae sapientiae: vir, quem sapientissimum esse iudico.

Ablativus absolutus cum nomine

Ablativus absolutus ex nominibus tantum (sine participio) componeri potest, et varias res significare:

Tempus quo aliquid accidit (quando): Romulus rege = cùm Romulus rex erat
Tempus quod aliquid accidit (quamdiù): Ascanio puero = inter Ascanii pueritiam
Qualitas (qualis): servi udis genis = servi complorantes; patre praesente = coram patre
Instrumentum (quomodo): auctoribus patribus = cum auctoritate patrum

Ablativus absolutus fit simul cum propositione principali.

Passivum impersonale

Passivum impersonale est verbum generis passivi cui desunt personae. Tertiâ personâ singularis (-tur) aut, thema supini si se praebet, terminatione generis neutri (-um) significatur.

Ex omnibus locis in forum curritur = homines currunt
A nostris fortissime pugnatum est = nostri fortissime pugnaverunt
Bibendum est! = Bibamus!


CAPITVLVM XLVI

Quo anno et quo die

Ut indicemus quo anno aliquid factum est, adiectivis numerabilibus ordinalibus casu ablativo utimur post substantivum anno:

1980: anno millesimo nongentesimo octogesimo.

Addendum est tempus a quo computamus. Latine sunt quattuor:
ab urbe conditâ (a.u.c.), id est, ab Romae conditione
post reges exactos (anno CCXLIV a.u.c.)
ante Christum natum (a.C.n.; Christus natus est anno DCCLIII a.u.c.)
post Christum natum (p.C.n.)

Ergo ut 1980 indicemus, scribendum est: anno millesimo nongentesimo octogesimo p.C.n.

Cum consules imperium annuum haberent, quoque casu ablativo eorum nomines scribere possumus ut indicemus annum:

K. Fabio et T. Verginio consulibus = anno CCCCLXXIX a.C.n.

Ut indicemus quo die aliquid factum est, kalendis et nonis et idibus (kal./non./id.) utimur ante mensis adiectivum:

Iulius Caesar necatus est idibus Martiis (id. Mar.)
Roma condita est ante diem undecimum kalendas Maias (a.d. XI kal. Mai.)

Read Full Post »

Tertium, Scientiae Methodum utilitatem habere unam tantum certam comprobabimus: ipsas theorias eo formulatas refellere; quare convenerimus vanam veritatum absolutarum invento futuram esse ni alterae refellendae finitae sint. Et ulterius edisseramus: in primis agnituri sumus rationes probandi et confirmandi, quibus omnis hypothesis Scientiae Methodo effecta comprobatur, utique inutiles esse, quandoquidem eorum usu cuiuslibet veritatem approbare licet, etiamsi falsa sit omnino: videlicet rationi probandi satis est indicium pro hypothesi defensatâ invenire, ne refellatur; si verò ratio confirmandi adoptatur, de probabilitate loquimur, cùm ad certitudinem spectamus, at enimvero quod falsam esse periclitamur, tantum incertam veritatem facere dogma, ut fieri solet, non oportet. Quas enim rationes usurpans investigator non quaerit veritates absolutas invenire, sed equis virisque theoriam defendere, quod refert vel auctoritatis vel pecuniae vel cuiuslibet alterius quod Scientia persequi putatur. Et liquet obiectivitatem requisitam non responderi cùm defendatur theoria (ne methodus quidem, velut Scientiae, quod haud Scientiae causas aspicit incongruenter). Etenim Scientia progreditur sic: theoria quaedam dominans fit dogma, prisma quo res interpretantur; id constat e numero principalium methodi regulis custoditorum, quae investigationis rationes ab illis indisputabilibus sumptis diversas supprimant. Quod a Lakatos vocatum est nucleus programmatis investigationis. Hic nucleus est similiter protectus ab investigatoribus rex, cui favent, quémque fideles lictores custodiunt securi de tyranno defensando. Sed theoriae oriuntur aliae, quae eò sensim invalescunt, ut una vincat, regi superet, in solium succedat. Iam quidem hominis est defendere, minimè autem obiectivitatis, nam defensio implicitam habet mutationi oppositionem, licet constituto rectius instituatur.

Et postquam rationem probandi et confirmandi venire inoptatam in subiectivitatem visimus, ratio coarguendi superest a Popper proposita. Quae consistit in inquisitione datorum, quae hypothesi formulatae repugnant, id est, eam arguunt: Popper prudenter demonstrat ex antecedentium particularium veritate conclusionis universalis veritatem confici non licere, licet autem conclusionis universalis falsitatem ex antecedentis particularis falsitate. Ita tantummodo veritatem absolutam consequi possumus omnibus ceteris ei connexis coargutis; attamen cùm saepissimè hypothesium numerus aliarum sit infinitus, nihilo est coargutio: hinc Scientiae Methodum vani aperiendi esse colligemus.

Haec expositio est psychologis veritatis ostentandi: namque Psychologiam promovendi causâ, ut fit impraesentiarum disciplinis, quae petunt ut advertantur et observantur, coacti sumus eam Scientiae accommodemus; nec ulla verò e disciplinis, quae in Scientiae numerum adspirant, disiunctior est ab eâ: namque universarum Psychologiae theoriarum fundamenta ex hypothesibus a subiectivitate ortis acta sunt. Notissimum est intelligentiae studium: ea enim est coadunatio, id est, notionum synthesis haud directè spectabilis; vel potius notio adumbrata atque vaga, quae hominis ψυχῆς qualitatem quandam definire quaerit. Cùm talis sit qualitas, quae tantum indirectè se efferat et per facta, et tot facta atque differentia cuique capiti sint, investigatores non conveniunt de certâ intelligentiae definitione; atque commiscetur et confunditur aliis qualitatibus, ut memoriae et sapientiae. Attamen, quod non sit consensus, sescentae probae adinventae sunt ad metiendam, cùm id, quod metiuntur, tantum sit unus, ex quot coadunationum intelligentiae. Pernota quidem est illa sententia: “intelligentia est id, quod metiuntur intelligentiae probae.”

Quod coniungitur cum quaestione mensurae: metiri conantur coadunationes, ut intelligentiam, angorem, animi depressionem, et cetera, etiamsi non sunt instrumenta, quae mensuram eorum certam dent, utpote cùm copia variabilium alienorum immisceatur: studium capitis, ambitûs status (ut enim temperies, soni, id quod capita sentiunt e loco, et cetera), lassitudo, exspectatio, angor probae, affectio, ordo et forma et interpretatio quaestionum, aliaque multa. Quare rarò bis eadem puncta efficiuntur ex eâdem probâ atque capite, non tantum quod variabilia continuè mutantia tractari non possint, verùm etiam quia, et si ea essent tractabilia, eadem puncta non efficeremus, quoniam e capitis iudicio vel facto oriuntur pleno omnium errorum. Atque datorum rationariâ tractatione effectum innumerabilium variabilium extenuare probabile non videtur; ergo nequimus certo metiri ullam coadunationem, quibus hominis res factaque agglomerata nominamus et describimus, quod quia homines sumus et investigatores subiectivitate castigati et studii capita sub sescentis variabilibus.

Itaque Psychologia numquam erit vera Scientia, neque ei necesse est; neque enim eam detrectari volo cùm Scientiâ nudo, sed conspici in quantum absurditatis sit huius materiae scientiam invenire ab condicione obiectivitatis. Duae sunt rationes: prima, ut iam supra visimus, ne Scientiae Methodum quidem talem obiectivitatem praestare; altera, subiectivitatem inhaerere in homine, etenim studium ducere cogitationes atque facta nostra, adeò ut etiam notio obiectivitatis sit subiectiva.

Ideo quod Scientiae Methodo caecari non est opus psychologis. Sunt enim duo mala admodum ab eâ orta, quibus abstinere debemus: primum, Scientiae Methodum instrumentum ad investigandum atque sciendum esse ita desiniise, ut in finem conversa sit; alterum, primumque sequens, impraesentiarum in scholis Psychologiam sine animâ imperitare, haud hominis, sine quo ipsâ essentiâ consistere non potest, namque omnino homini annectitur: homo automaton habetur, machina sine animâ, cuius operationes cognoscere volunt, tamquam si computator esset, propriarum differentiarum erroribus emendandis artis rationariae ope.

Ac sic Psychologiae expedit ab Scientiarum parte desciscere et aliquid prioris essentiae doctrinae philosophicae reciperare; nam cùm eam Scientiae legibus accommodare velimus, indigestum atque inutile datorum pondus creamus nequidquam et eius studium convertimus in ludum coagmentationis, cuius partes methodo unicâ reperire non possumus, atque officinae iocum lateribus lavandis.

 

Ex La subjetividad de lo objetivo
(De obiectivitatis subiectivitate)
J. P. Fernández del Río

Read Full Post »

Indignus sutor

A, indignus sutor nobis qui corrigat iste!
—Pes mihi sordidus, at non bene calcet iners:
calceum eo sutor tunc cum mutaverit altus
—sutrinam clausit: subula ad arma fuit.
Quam usurpat non ad iam aliud quàm proelia vana,
—dum linor ad talos pauper et expositos.

Read Full Post »