Feeds:
Posts
Comments

Archive for March, 2010

De verbis certis

Saepè cùm qualibet linguâ scribo non possum non observare et syntaxim et rectitudinem verborum, cùm ortographicam tum semanticam. Equidem Hispaniâ venio, ergo Hispanicè cogito et sermo patrius principium mihi est a quo significationem aliâ linguâ efficiam. Dehinc, quibus Latinè scribimus, mendum frequente est mutatio, cuius sunt quinque genera: mutatio generis, cùm genus inter substantivum vernaculum et Latinum differt, adiectivis aperta, ut puta ‘labor magna*’ pro ‘labor magnus’, ‘methodus optimus*’ pro ‘methodus optima’, et cùm differt genus verbi, quando Hispani pravè verba deponentia cum nostris pronominalibus adaequamus; mutatio numeri, cùm numerus inter substantivum vernaculum et Latinum differt, ut puta ‘cuna*’ pro ‘cunae’, ‘hae forfices’ pro ‘haec forfex’; mutatio modi, cùm indicativo scribitur id, quod coniunctivo scribendum est, et similia; mutatio temporis, nam etiam tempora verborum, quamquam fere omninò nostris similia sunt, tamen nonnumquam differunt; mutatio praepositionum, cùm praepositionem scribimus, quae, sicut rectè linguâ vernaculâ, ita pravè Latine, ut puta ‘ad Italiam’ (id est, prope Italiam) pro ‘in Italiam’.

Quae usu quidem emendari possunt, at quid de erroribus semanticis? id est, pravè sumere vocabula, quia aliud significant quod volumus. Haud facile est huic respondere, nam volubile sunt sensûs vocabulis adhaerentes, quin iis linguae Latinae millenariae. Primùm vocabuli prima origo repetenda est: vocabulum invenitur cùm nullum est, quod rem nominet. Cui deinde posteritate alii sensûs adhaerentur, qui a vocabulis sensibusque aliis veniunt similibus, sicque synonyma et homonyma fiunt. Initiò discenti prosunt synonima, ea enim sensûs comprehendere et vocabula acquirere adiuvant: equidem Oerbergis methodus, ut bene intelligamus, vocabulum aliud alio iam noto significatur, ut puta: festinare = properare. At postea servare decet sensum priscum, ut melius exprimere possimus id, quod nobis volumus; nam dicit Cato (apud Gellium): “Aliud est properare, aliud festinare. Qui unum quid mature transigit, is properat: qui multa simul incipit neque perficit, is festinat.” et Charisius: “Qui properat paret non esse fessus, qui festinat videtur esse defatigatus.” Sed etiam sensum certum in frequentissimis vocabulis invenimus; putasne igitur idem esse videre atque aspicere, spectare, intueri, cernere, animadvertere? At tibi dissentit iterum Charisius: “videmus naturâ, spectamus voluntate, intuemur curâ, aspicimus ex improviso, animadvertimus et cernimus animo.” Exinde certè cernere est id, quod ait Erasmus: “Nullum enim verbum est, quod non alicubi sit optimum.” Multiplex est, ideòque difficile, at quoquè utile ac fructuosum.

Neque apertè hoc saepè in lectionibus declaratur, ergo emendari non potest id, quod nescitur. Itaque opus est quaerere, quod haec nos doceat. Et certè Charisius in Arte Grammaticâ suâ nonnullas differentias semanticas praebet, quas ordinavi et concinnavi.

 

De differentiis

abrogans et arrogans: arrogat aliquid sibi, etiamsi non meruit; abrogat qui alii aufert vel qui legem tollit.
acuere et exacuere praepositione distinguuntur.
aeger et aegrotus: aeger animo, aegrotus corpore.
aequalis et aequabilis: aequalis alterius staturae par est, aequabile quod aequari potest.
aestas et aestus: aestas est pars anni, aestus calor [temporis]; aestus a nimio calore nomen accipit; aestas nomen non amittet, etiamsi temperata est.
agilis et strenuus et fortis: agilem actio facit, strenuum motus, fortem corpus.
albus et candidus: album natura fit, candidum cura.
altitudo et alimentum et alimonia: altitudo incrementum est corporis, alimentum incrementum infantis, alimonia nomen derivativum ab alendi viâ quasi particula animi.
ambulare et inambulare: ambulare incipiunt infantes, inambulant homines.
animantia et animalia: animantia animam faciunt, animalia animam habent.
animus et anima: animus qualitas viventis, anima causa vitae.
annuere et innuere: innuit vel capite vel supercilio, annuit ad id quod dictum vel factum est.
antiquus et vetus: antiquum est quod excessit patrum memoriam, vetus annorum multorum sentit utilitatem; vinum hoc melius est, quod fit vestutum.
appulsus et repulsus: appulsus est ab aliquo pulsus, repulsus retrò pulsus.
aptus et utilis et idoneus: aptum loco venit et tempore, quod habet summetriam; utile ad aliquid refertur, uti prudenti litterae utiles sunt; idoneum vel amicum per consilia dicimus vel servum in usu domini sui.
araneum et aranea: araneum quod textum est, aranea quae texit.
auferre et eripere et adimere: aufert quod dedit, adimit imperio coactus, eripit vi; itaque auferre possumus, adimere iubemur, eripere valemus.
austerus et severus: austerus Graeca consuetudine, severus a saevo.
barbara locutio et barbarismos: barbara locutio propriè peregrina est, barbarismos fit etiam in Latini sermonis locutione.
bonus et commodus: bonus opponitur malo, commodus aliis necessariò utique prodest.
cadere et decidere: cadit quis etiam in plano, decidit ex alto.
caerulus et caeruleus: caerulus naturae color est, caeruleus [natura] fingitur; ita alterum est, alterum fit.
causa et patrocinium et oratio: causa est de qua agitur, patrocinium quod adcommodatur, oratio quae loquitur.
causa et ratio: causa docet facta, ratio solvit obscura.
certatio et certamen: certatio est administrantium, certamen operis.
certus et verus: certum recipit praepositionem et fit incertum, et certum vel pondus vel rei pretium [opp. dubius]; verum opponitur falso.
citius et celerius: citius praeverbium qualitatis praelativae simile cognominis pro matura est etiam significantiam habens, velut iam fessi ante tempus re factâ ut loquatur non ostendit qualitatis, sed temporis; at celeritas sui temporis est perfecta.
claritas et claritudo: claritas tam luminis quam perspicuitatis, claritudo generis; prior itaque splendoris, posterior nobilitatis est.
clupeum et clipeum: clipeum armorum, clupeum imaginis.
comes et adsecula et sodalis et cliens: comes iter facit, adsecula sequitur potentiorem, sodalis adulescentiae nomen est, cliens patrono paret; ita comes tutus, adsecula officiosus, sodalis amicus, cliens summissus.
comminus et eminus: comminus gladiis pugnamus, eminus iaculis, quia illud a manibus non recedit, hoc e manibus emittitur.
committere et credere: committimus consilia, credimus pecuniam.
commodare et accommodare: commodat mutuam pecuniam, accommodat aptat.
communio et communitas: communitas est communicandi voluntas, communio undique munitio.
compendium et dispendium et damnum et detrimentum et iacturam: compendium undique ad pondus pertinet; dispendium deteritur in ponderibus; damnum dat omnibus; detrimentum usu tritum; iactura quae iacitur, ut levetur onere navis.
consideratius et considerantius: consideratius praeverbium ex cognomine, considerantius ex participio.
continuè et continuatè: continuè facimus, continuatè sine intermissione.
contrarius et adversarius: homo adversarius, contrarium negotium.
contumelia et iniuria: contumeliam inferunt, iniuriam patiuntur.
convenire et coire: convenit in unum, coit in acta.
Corinthius et Corinthiacus: Corinthium civem dicemus, Corinthiacum vas.
corruptela et corruptio: corruptela ipsa res est, corruptio corrumpentis administratio.
cur et quare: cur simpliciter percontatur, quare causam rationemque desiderat.
dare et cedere: cedere sibi poscit et est immobile, dat qui non finitè facit datum.
decens et formosus: decens in gestu est et motu corporis, formosus ab excellenti specie dicitur.
decor et species: decor communis est omnium, is facit decentiam speciei; species propria fit cuiusque; itaque decor in habitu est, species in membris.
decus et decor: decus honoris, decor formae.
decus et gloria: decus est instrumentum cuiusque, gloria quasi honoris merces.
dedicatus et consecratus: dedicatur deo, consecratur quasi sanctum constituitur; hoc est dedicatur deo, consecratur quod profanum sit.
delictum et peccatum: qui deliquit, non fecit quod facere debuit; qui peccavit, hoc fecit, sed parum rectè.
delubrum et sacellum et templum et lucus et fanum et bidental: delubrum, in quo homines pericula sua deluunt, ponunt enim vel pilum vel scutum vel alia plura suscepta votis; sacellum parvulum aedificium diis consecratum; templum in loco augurato; lucus locus fulmine ictus et arborum spissitatè tectus; fanum Fauno consecratum, unde Fauni appellabantur prius et illi qui vagabantur fanatici; bidental locus fulmine tactus et expiatus ove; bidentes enim oves appellantur.
dicere et loqui et narrare: dicimus quod volumus, loquimur invicem, narramus quod ignoratur.
diligentia et cura: diligentia a diligendo singula, huic neglegentia opponitur, nec recipit errorem; cura animi est, quae anxium facit hominem et tam honestae quam inhonestae rei est.
distrahere et diducere et divellere: distrahere a trahendo, diducere a ducendo, divellere a vellendo.
elinguis et elinguatus: elinguis habet linguam, sed usu eius caret; elinguatus amisit.
eloquentia et eloquium: eloquentia est perfecta vis orationis, eloquium ars supposita commodè eloquendi.
erraticus et erraticius: erraticus et potest errare et solet, erraticius animus est qui solet errare et desinit; erratio enim animi est repentina commotio.
erratrix et erratica: erratrix personam respicit, ut venatrix; erratica hedera et vitis.
error et erratio: error est rei vitium, ut amor dolor; erratio incertae viae.
expertus et experrectus: expertum est aliquid aut in bona parte aut in mala, experrectum de somno.
externus et alienus et extraneus et extrarius: externum est exterae gentis; alienum nullo loco, sed e re differt; extraneus qui extra eandem ianuam est; extrarius qui extra eandem aream est.
facultas et facilitas: facultas locupletis, facilitas artificis est; itaque dives facultatem habet multa vel emendi vel redimendi, artifex opera perficiendi facilitatem.
familiaris et familiaricus: familiare ad dominum non refertur, cùm amici familiares sint; familiaricum quod servo competit, ut sagum gladium.
felix et fortunatus: felix ita natus est, fortunatus cum opibus nomen accipit; ita felix naturae bono fruitur, fortunatus commodo temporis.
fere et aliquando et nonnumquam: fere futurum significat, aliquando et nonnumquam quod intermittere non patitur.
ferox et ferus: feroces animo, feri leones ceterique similes.
fidelis et fidus: fidelis fit, ut domino servus; fidus naturâ; ita alter tempore cognoscitur, alter semper invenitur.
figura et forma: figura artis est opus; forma naturae bonum, unde etiam formosus dicitur.
flumen et fluvius: flumen et fluit et manet, fluvius temporibus siccatur.
frater et germanus: frater aut ex alia matre aut ex alio patre potest esse, germanus ex iisdem parentibus sit necesse est.
fultio et fultura: fultio est, dum fit; fultura, cum facta est.
furtim et furaciter et furtivè: furtim cùm incipit, furaciter quasi artificiosè a consuetudine involandi, furtivè iam quod ablatum est; ergo furtim furaciter furax furtivè locus facit.
fuscus et niger: fusco album opponitur, nigro candidum.
Gallus et Gallicus: Gallus natione, Gallicus ex Galliâ.
glacies et nix: glacies est quae ex coitu aquae constagnat, nix ventorum ritu cadit.
glorius et gloriosus et gloriator: glorius unius est gloriae; gloriator non habet causam gloriandi, sed tamen gloriatur; gloriosus pluribus ex causis esse cogitur.
gnatus et natus: gnatus filius, natus vel pullus.
grandis et magnus et immanis: grande incremento, magnum amplitudine, immane praecipuae amplitudinis.
gutta et stilla: gutta manet, stilla cadit.
habere et possidere: habere potest etiam fur nequam; possidet nemo, nisi qui aut relictae aut donatae rei aut emptae dominus est; ita in habente onus, in possidente usus est.
hebescere et hebetescere: hebescit qui naturâ obstupescit, hebetescit qui amittit aciem.
hic et iste et ille et is: hic et iste in proximo notat; ille ostendit quidem longè stantem, sed in conspectu; is absentem refert.
homonymia et synonymia: homonymia unâ voce multa significat, synonymia multis vocibus idem testatur.
honor et laus: honor dignitatis consummatio vel privatim vel publice, laus secunda existimatio rectè factorum.
horrere et trepidare: horret corpus, trepidat motus animi.
ieiunium et ieiunitas: ieiunium dies est, ieiunitas cibi abstinentia.
ignominia et infamia: ignominia imponitur ab eo qui potest animadversione innotare; infamia ex multorum sermone nascitur.
ignoscere et concedere: ignoscit qui dissimulat se nosse quod comperit et ita silentio peccata fecerit, concedit qui omnia peccata condonat.
imus et infimus: imum summo respondet, infimum velut infra humum.
incertus et dubius: incertum nec tempus nec numerum recipit, dubium a duobus incipit.
inchoare et incipere: inchoat qui incertum facit, incipit cuius exitum sperat.
inscius et nescius: inscius aliquid nescit, nescius nihil novit; alter in parte errat, alter in toto.
insimulare et simulare: qui insimulat vel arguit vel fingit, qui simulat probare vult quod non est.
involare et subripere: involat qui in die venit; subripit clam, id est furtivè.
iratus et iracundus: iratus ex offensâ est, iracundus naturâ.
laus et laudatio: laus facti instrumentum est, laudatio verò est rerum gestarum relatio.
lis et controversia: lis nascitur, pertinacia efficit controversiam; et litigant homines, res in controversiam deducitur; ita controversia partis est, lis summae.
locuples et dives et opulentus et potens et beatus et fortunatus et pecuniosus: locuples a copiâ locorum; dives quia dividendi facultatem habet; opulentus ab opibus; potens quia quod vult potest; fortunatus cui forte aliquid contigit; beatus animo; pecuniosus qui habet pecuniam vel pecora.
longum et longinquum: longum praeverbium est, itaque praeverbium illi opponitur; longinquum itineris est.
lucidus et luminosus: lucidum est quod aperto caelo lumen accipit, luminosum quod multis foraminibus illuminatur.
maritimus et marinus: maritima loca sunt vel prope mare introitus est, marina vel navis vel belua.
materia et materies: materies animi est, materia arboris; et materies qualitas ingenii, materia fabris apta.
memoriosè et memoriter: memoriosus habet ad vetustatem referendam memoriam, memor beneficii memoriam vel iniuriae refert; ita memoriosè qui facit, ostendit in omni re naturae bonum; memoriter gratum vel fortem ex eo ostendit, quod aut retribuit beneficium grate aut iniuriam vindicat fortiter.
mereri et merere: meret pretium, meretur gratiam; itaque illud vectigale, hoc honorarium est.
metus et timor et formido et pavorem: metus motus est animi, timor tumor, formido fert interdum rationem, pavor puerilis est.
modulari et moderari: modulari carmen, moderari modum imponere.
munus et donum: munus quod amicus vel cliens vel libertus officii causa mittunt, vel munus gladiatorium; donum quod dis datur, inde locus ubi dona ponuntur donarium appellatur; possunt et illa nihilo minus dona dici, quae donant pauperibus divites vel potentes; illud quoquè donum putandum est, quod militibus donatur in castris, ut vallaris corona.
natio et gens: natio solum patrium quaerit, gens seriem maiorum explicat.
navus et celer: navus a praecipuo navis cursu dicitur, vel alterius causa navus, qui studet per officium suum alteri prodesse; celer naturali habitu est et recipit comparationem superlationemque, quia cognomen est; ita navus operam navat alteri, celer ut suam rem ita alterius quoquè celeriter perficit.
necessitas et necessitudo: necessitudo vel sanguinis vel meritorum cum praeceptoribus vel cum amicis; necessitas immutabilis res est, ut mori necessitatis est.
nobilis et generosus: nobilis a nobilitate rerum, generosus qui Graece  appellatur; ita alter ex re, alter ex cognatione est.
nomen et vocabulum: nomen proprium indicat, vocabulum diffundit significationem.
nominare et appellare: nominatio nominat quem appellat; appellatio appellantis vox est in ministerio, et appellat vel a potentiore propter iniuriam, vel invocat auxilium magistratus, vel cum pecuniam reposcit.
notare et annotare: notat vel locum quis vel personam vel noxiam, annotat qui notae quid adicit.
novissimus et ultimus: novissimum ordinis, ultimum orbis.
noxa et noxia: noxa poena est, noxia culpa.
nullus et nemo: nullus est tam in re quam in persona; nemo in persona dicitur, id est ne homo.
obiurgare et monere et admonere et summonere: obiurgat eum cuius habet potestatem; monet propter benivolentiam; admonet, ut confirmet memoriam; summonet, ut possit ordinate pronuntiare; igitur in obiurgante potestas, in monente benivolentia, in admonente memoria, in summonente officium.
occidere et interficere et perimere et iugulare et necare: interficere et perimere prisca sunt, occidere ob caedem dictum est, iugulare ob iugulum, necare a nece, interficere a facto.
occultè et clam: occultè latent, clam celant.
offector et infector: infector colorem mutat, offector officio obest.
omnes et cuncti et universi: omnes nullum excipit, ut omnes homines, ita res; cuncti utique in personarum numero nominantur prisco dicti verbo; universi in unam sententiam conversi dicendi quid sive faciendi.
onus et sarcina: onus vehiculorum et muneris est, sarcina hominum.
opinio et rumor et fama: opinio hominem suspectum facit, fama vel commendat vel destruit, rumor indicat; opinio ostendit, fama iudicat, rumor tumultuatur.
ordinare et disponere: ordinatio simplex est, dispositio vaga.
ostentum et portentum et monstrum et prodigium: ostentum quod praeter consuetudinem offertur, ut puta si videatur terra ardere vel caelum vel mare; portentum quod porrò et diutius manet futurumque postmodum aliquid significat; monstrum est contra naturam, ut est Minotaurus; prodigium quod mores faciunt, per quod detrimentum exspectatur; itaque qui prodigia faciunt prodigi vocantur, in ostento raritas admirationem facit, in monstro rectus ordo naturae vincitur, in portento differtur eventus, in prodigio detrimenta significantur.
parsi et peperci [perf parcere]: parsi semel, peperci saepius.
parvus et brevis et exiguus et pusillus: parvum in tempore, breve in spatio, exiguum in corpore infantis, pusillum in corpore pumilionis.
pascentia et pabulantia: pascentia sunt quae ex se pascuntur, ut prata, et pascentia mancipia quae pascunt, ideo etiam pastores vocantur; pabulantia verò quae pascuntur, ut iumenta.
pedale et pedule: pedale mensura est pedis, pedule verò sub pedibus praestat utilitatem.
periculum et pernicies: periculum timetur, pernicies contra necem.
poetice et poesis et poema et poeticus: poetice est rei, ut historice; poesis operum contextus; poema certis pedibus et legitimis inclusa materia; poeticum in poeta utile est.
polire et novare: polimus rudia, novamus vetera.
Pompei porticus et Pompeia et Pompeiana: Pompei, si possidet; Pompeia, si publicavit; Pompeiana, si in alterius dominationem venit.
praeda et rapina: praeda victos spoliat, rapina subitò venit; itaque illa victoria gaudet, haec petulantia.
praeparare et comparare: praeparare prius, comparare undique parare.
praeverbium et adverbium: praeverbium est euphonon; adverbium et vitiosum et fictum est, tamen in usum est receptum.
proelium et bellum: bellum etiam sine proelio est, cum indicitur; proelium in ipsâ pugnâ.
properare et festinare: qui properat paret non esse fessus, qui festinat videtur esse defatigatus.
proprius et privatus: proprium cuiusque proprium, privatum non publicum.
pugnare et oppugnare et impugnare: qui pugnat, resistit; qui oppugnat, obsessor est; qui impugnat, per omnia inimicus est; itaque pugnat exercitus, oppugnantur vel castra vel urbes, impugnantur inimici.
putare et suspicari: qui putat, omni genere errat; qui suspicatur, aliquid pervidit.
quaerere et inquirere et desiderare: quaerimus disciplinam, inquirimus de quo dubitamus, desideramus vel quod diligimus vel quod amisimus.
quatenus et quatinus: quatenus qua fine, quatinus quoniam.
querimonia et querela: querimonia certae rei est, querela supervacua est; itaque prior gravitatis, posterior levitatis est.
regius et regalis: regium quod regis, regale quod rege dignum est.
remedium et medicamentum: remedium, ne periclitemur, datur; medicamentum ad subita pericula aptatur; atque ita remedium submovet imminentia, medicamentum sanat illata.
reperire et invenire: reperimus nostra, invenimus aliena.
restiarius et restio: restiarius qui facit, restio qui vendit.
rixa et pugna: rixa sine armis est et habet defensionem, pugna legem habet vel naturalem vel moralem; aut enim palaestrans exhibet virtutem aut armis per summa vitae pericula dimicat.
roseus et rosaceus: roseum per se, rosaceum mixtum.
salubris et salutaris: salubre ad locum refertur et ad cibum, salutare consilium est; ita salubre non nocet, salutare prodest.
sartrix et sarcinatrix: sartrix quae sarcit, sarcinatrix quae sarcinas servat.
satietas et saturitas: satietas ventris, saturitas animi.
saxum et lapis: saxum naturale est, lapis qui ex saxo caesus est.
sciens et scitus: sciens qui scit, scitus qui scitur vel festivus.
scrutari et quaerere: scrutatur in te ille qui a te inquirit aliqua secreta; quaerere duo significat, vel quod abest, vel quod ad patrimonium refertur.
sermo et loquella: sermo omnium gentium est, loquella cuiusque gentis propria dialectos.
serum et serò: serum ad negotium pertinet, serò ad tempus.
servitus et servitium: servitus est sub domino, servi patientia servitium facit.
silere et tacere: silet cuius loquentis sermo comprimitur ab ipsa significatione litterae s, tacet qui nec loqui quidem coepit.
simul et unà: simul locum demonstrat, unà congregationem.
species et specialitas et specietas: species divisio est generis, specialitas ficta est ab Antonino grammatico, specietas qualitas.
spectacula et spectamenta: spectacula loca sunt unde spectamus, spectamenta quae spectantur.
splendor et fulgor: fulget naturâ, ut ignis sol; splendet arte, ut aurum argentum.
studium et disciplinam: studium animi est, disciplina artis.
sub et in: sub non numquam pro clam ponitur, ut subripuit, id est clam rapuit, aut fere notat aliqua subdita; in aut intus significat aut nimis aut valdè et interdum pro non ponitur.
subsidium et praesidium et auxilium: subsidium quod subest deficientibus, praesidium imponitur, auxilium repentinum est; ita subsidium ad secundos casûs praeparatur, praesidium ad custodiam collocatur, auxilium ut prosit ex insperato venit.
sumere et accipere: sumimus quae posita sunt, accipimus quae porriguntur.
superbia et arrogantia: superbia est ab superhabendo, arrogantia etiam in pauperem cadit.
suspicax et suspiciosus: suspicax arguit, suspiciosus recipit.
temerarius et audax: temerarius sine respectu salutis obicit se periculis, audax sine ratione impetum facit; ergo audax non providet, temerarius non timet.
transfuga et perfuga: transfuga suos reliquit et ad alios venit, perfuga supplex est.
tris et tres: tris in accusativo casu, tres nominativo et vocativo.
turba et frequentia: angustus locus facit turbam, frequentiam multitudo.
ultio et vindicta: ultio vindicat factum, vindicatio futura prohibet; ideo Mars ultor, non vindex dicitur.
vicinia et vicinitas: vicinia vicorum coniunctio, vicinitas hominum conversatio est.
victima et hostia: victima maior est, hostia minor.
videre et spectare et intueri et aspicere et cernere et animadvertere: videmus naturâ, spectamus voluntate, intuemur curâ, aspicimus ex improviso, animadvertimus et cernimus animo.
videte et videtote: videte imperat, videtote mandat.
virtus et fortitudo et vigor et velocitas et vehementia: virtus hominum summum bonum est, quae in oratione et in cursu potest videri; fortitudo vis corporis ad sustinendos labores; vigor a vi et actione; velocitas corporalis celeritas, quasi velo cita; vehementia a vi et impetu mentis.
visus et visitatus: visum semel, visitatum saepius scito esse.
vituperatio et culpatio: vituperatio vitium parat, culpatio a culpa incipit.
voluntas et voluptas: voluntas facto gaudet, voluptas fieri cupit.
volventia et volubilia: volventia quae volvunt, volubilia quae volvuntur.
vultus et os: vultus propriè hominis, os omnium.

Si vultis librum sermone hodierno scriptum de his consultare, ire potestis ad Handbook of Latin Synonymes.

Advertisements

Read Full Post »

Significatio Verborum I

Vobis nunc affero vocabularium vel glossarium capitulorum XXXVI-XL libri Roma Aeterna. Opus ardui laboris fuit per tres menses exaratum ac iam confectum et paratum ad eos, qui queruntur de difficultate secundi voluminis Oerbergis methodi.

Complures discipulorum querelae de libro Roma Aeterna versantur in pluribus vocabulis novis, quo ea iterum iterumque revisare ad memoriam tot vocabulorum renovandam adducuntur; ac certè taediosum est tempus ad id conferre: primò vocabulum oblitum in libro Indices quaerere, deinde in libro Familia Romana aut Roma Aeterna capitulum atque versum, postremò ad capitulum, quod nunc legimus, reverti. Et saepius tot res nobis faciendae sunt, cùm quantò pluria vocabula, tantò magis oblivionis sit.

Significatio Verborum hoc minus taediosum facit, quippe cùm vocabula celerius revisari possint.

Ad praesens confectus est primus ex tribus libris:

Liber primus: vocabula ab capitulo XXXVI usque ad finem capituli XL.
Liber secundus: vocabula ab capitulo XXXVI usque ad finem capituli XLVII.
Liber tertius: vocabula toti libri.

Cuius divisionis ratio est haec:
Liber primus: discipuli, qui perlegerunt usque ad finem capituli XL legere possunt quoquè hos libros: VERGILIVS: AENEIS et OVIDIVS: ARS AMATORIA
Liber secundus: discipuli, qui perlegerunt usque ad finem capituli XLVIII legere possunt quoquè hunc librum: PETRONIVS: CENA TRIMALCHIONIS
Liber tertius: discipuli, qui perlegerunt omnino librum Roma Aeterna, legere possunt quoquè hunc librum: SALLVSTIVS & CICERO: CATILINA

Ergo Significatio Verborum non tantùm in Roma Aeterna, sed quoquè ad illos libros lengendos adiuvat. Spero fore vobis utile. Iam secundum volumen laborem.

Read Full Post »

Vobis, lectores et lectrices, laetus Horatii primi libri nonum sermonem modo Oerbergis compositum affero. Qui iam Oerbergis libro Sermones Romani additus est lemmate Garrulus molestus, at meâ in editione suppleti sunt commentarii de Horatii significatione parati ad eos qui librum Roma Aeterna perlegerunt. Commetarii auctoris mentem et iocos explanant et auxilium ferunt lectoribus ad poema bene intelligendum.

Etiam hinc volo plaudere et gratulari profestrici Sandrae pro auctorum classicorum operibus per se illustratis componendis. Lectores et lectrices omnes voco ad legendum opera Propertii, Vergilii, Martialis (iterumque Martialis) ab eâ composita ut ea optimè intelligere possimus inexperti. Utinam alii docti Latinitatis cultores etiam inducentur ad opera modo Oerbergis componenda; hic enim homo non doctus, sed studiosus tantum eas componit.

Read Full Post »

His tempestatibus quibus Scientia atque eius Methodus modum veritates absolutas inveniendi esse desiniit ut quasi in unicultam religionem parum tolerantem ceterarum methodorum conversa sit, obiectivitatis igitur pertinacia omnia investigationum regit. Tamen Methodo Scientiae, ut ceteris, quaedam imbecillitates sunt, quae illis eo utentibus unico instrumento probabili ad cognitiones rerum naturalium inveniendas atque amplificandas animadvertendae sunt. Quamobrem haec methodus nobis dux consectationis veritatum absolutarum usurpanda est, neque instrumentum ad scientias aliis methodis inventas detrectandas, neque ad aspernanter destruendas res quas nec potest probare, nec adeò describere et explicare et portendere. Haud rarò quaeque rei ratio Methodo Scientiae non oboedire arguendo repudiatur, quod saepius censura est quae minimè explicationem adhuc ignoti adiuvat. Quibus de causis, hoc scripto iis, qui Scientiam unum possibileque vehiculum ad acquisitionem cognitionum amplectuntur, humilitatem inducere conor.

Complures variorum principiorum Methodi Scientiae vituperandi sunt, sed tamen perspicuè imbecillimis attendemus.

Primùm, variis optionibus collectionis datorum attendamus, quae post quaestionis propositionem efficientur. Unâ earum observatione innitetur, quam per nostrum principalem sensum efficimus quo mundum interpretamur. Saepe humani magis visui quàm auditui, odoratui, gustatui, tactui, credimus, itaque ad repudiationem sive contemptionem datorum a sensibus visui dissimilibus missorum tendimus, quòd ipsum non modo perceptionis, sed etiam electionis ordinationísque datorum gravis error inclinationis est. At quidem quamvis eum superare possemus, alium etiam graviorem necesse esset ut obiectivitatem desideratam consequeremur: eum a propriis singularitatibus generis impositum, a quo forsitan nostri quinque sensûs dispariliter ceterorum percipiunt. Comicum insequentis cogitationis propulsemus et quaeramus num piscis easdem res nobis côgeret, si Methodo Scientiae uti posset, non tantum in modo cogitandi, sed etiam in datis ab eo significantes pro modo suo percipiendi existimatis. Quidem quod modus mundum percipiendi inter diversa genera dissimilis sit hypothesis a Scientiâ aspernanter repudiata est, quia methodo eius probare non potest. At neglegenter has coniecturas repudiare non oportet nisi quodam modo pravas probare licet. Et quod plus est, hoc aequè investigationibus scientificis plures coniecturae certae probantur, quae ut infra videbimus, cùm comprobari non possint, vera repugnantia sunt.

Sed redeamus ad sensûs, quibus firmissimâ fonte collectioni datorum utimur, etiam alium gradum protinus agamus et comparationem inter dissimilia genera animalium superemus. Quemadmodum fors alia genera data a nobis ignota percipere negare non licet, sic opus est intellegere fortasse sensûs quaedam vetiti sint non modò hominibus, sed etiam ceteris generibus. Ii forsan praebent data, quae interpretationes nostris fundatas refellant, sive varietates percipiunt, a quibus interpretationes eiusdem rei valde dispares fiunt. Namque ea possibilia sunt neque quidem Methodi Scientiae ope, quòd naturâ perceptionis finitum est, refelli possunt, veritatum absolutarum consecutio eius opera ad offensionem adducta est nisi ea hypothesis falsa probatur.

Alia optio collectionis datorum sunt quaestiones. Sed cum ne quidem perceptionem certam pro comperto habere possimus, nedum iudicium rationémque humanam vagum: homines non modò consultò mentiantur, sed etiam eandem quaestionem dissimiliter interpretentur et respondeant ex tempore, cum proponitur, animo, valetudine, mente, et ceteris eorum variabilibus. Praecipuè ratio habenda est eorum indicum quaestionariorum, quibus caput rogatur ut det responsum in gradum numerabilem: id etiam magis subiectivitatem capit, neque quidem variae exemplorum datorúmque tractationes rationariae sufficiunt ad extenuandum effectum ingentis variabilium alienorum immiscentium numeri. Itaque interpretationes ex quaestionibus sunt evidenter devii et theoriae ex iis ortae minimè potentes, saltim ex ipsâ Scientiâ.

Neque experimenta quidem, quae ex collectionis datorum optionibus firmissima videntur ad obiectivitatem adipiscendam, incommodis carent. Primum iam suprà visimus ut locuti sumus de perceptionis generalis erroribus: impedimentum deferunt cùm et seligimus et ordinamus et interpretamur data, quae iis per experimenta efficimus. Secundo certa est cognatio cum priore: nequimus negare caput experimenti aliquà ab experimentatore affici, seu praesentiâ seu propinquitate seu quâlibet causâ, quae variabilia aliena fert nobísque ignota et inde intractabilia. Ergo cùm cognitio perceptione circumscribatur, nos cognoscere omnia variabilia, quae experimento immiscent, affirmare non possumus.

Nam etiam formulatio hypothesium –in quocumque investigationis gradu– et theoriarum, plurimos errores invenimus subiectivitatis causâ, utrique enim formulantur quibusdam fictionibus sumptis. Neque sunt tales nisi opiniones et coniecturae sine exploratione verificationéque sumptae. Ita ad theorias obiectivas formulandas et  praecepta universalia invenienda aspirant ab istis fictionibus subiectivitate gravibus; nullius autem interesse videtur hoc paradoxon esse tam evidens ut ipsum sufficiat ad demoliendam totam fidem, in qua versantur eae rationes per Scientiae Methodum conclusae, quod eius defensionem vertit magis in fanaticorum fidamen quam in aliud.

 

 Ex La subjetividad de lo objetivo (De obiectivitatis
subiectivitate), J. P. Fernández del Río

Read Full Post »