Feeds:
Posts
Comments

Archive for February, 2010

Ne unum verbum quidem

“Ne unum verbum quidem”, inquit Bodhidharma, pater Zen, quippe quibus mundus oriatur. Idem aiunt Biblia: “in principio fuit verbum.” Et verbum quidem est in fine.

Ubi primùm in verborum universum penetras, ab iis, quae sunt, aberrare incipis. Quo penitius is in verba, eo magis a substantiâ secedis. Verba sunt magnum adulterium: neque pons neque communicatio, sed obex.

“Ne unum verbum quidem”, inquit Bodhidharma. Ni mens verbum ullum facit, in silentio cernere est Deum sive veritatem sive nirvanam. Ubi primùm verba parent, in te ipso esse desinis: secessisti. Verba te protrahunt in iter, quod te ipso abalienat. Tamen re verâ te ipso abalienare non potes, sed certe id somniare; nempe istìc es semper et tantummodo istìc neque alio loco esse potes, attamen somnos capis et sescenta somnia somnies.

[…]

Est admodum scientia alia qua scis, tametsi nescis quidque quid sit. Est scientia fusa: non ordinat, non dividit, non est analytica. Adan haud analyticâ sanctitate esset, cùm scientia non potestas. Adan, ut infans quisque, ante mysticus esset quàm Arbore Scientiae nutritus est. Omnes infantes primum mystici nascuntur, deinde eos ad institutionem, doctrinam serpentemque adigimus; serpens est cultus et coercitio.

[…]

Omnes infantes nascuntur in Dei paradiso (Eden), tum quisque a serpente doctrinâ cultuque irritus est, quisque coercitus, tractus, illectus in consecutionem propositorum ad sui unicè studium: veluti di essendum, hoc scientiâ subest. Scientiâ putamus aliquando omnia nos arcana cognoscere posse et hominem futurum deum infinitae potentiae: est cupiditatis, supernitatis vesaniae.

Omnes infantes inducimus in ipsorum amorem, qui in verbis habitat. Itaque quantò aptius verbis dixerint et locuti erint tantò pulchriores videbuntur. […] Investigatores seu professores seu philosophi fient: hi imperant.

[…]

Simul atque verba a mente tollentur et ea innectere desinis, immensum oritur silentium, quod paene es oblitus, esque nequaquam conscius quondam tibi fuisse: istìc erat teque permeabat utero; istìc erat, cum natus es et primum oculos aperuisti, vitam totam permeans; istìc erat vivissimum. In eo vixisti nonnullos dies, nonnullos menses, nonnullos annos, et paulatim evanuit: pulvis congeritur nec iam reddit speculum. Cum referunt quàm adultus sis, sibi volunt te integritatem amisisse.

Verbis corrumperis et sopiris: iam non videre potes, sed cogitas; iam non sapis, sed cogitas; iam tantummodo palaris neque signo quidem appropinquas, tantummodo versaris; loqueris de Deo, de amore, de hôc et illo neque umquàm sapis ullum, cùm tibi ut amorem sapias amandum sit. Pro nihilo est de eo cogitare vel legere; unum ex amoris peritissimis de re inscientem fieri potes: experientiae est.

Fallacia sunt verba: pro naturalibus subiciunt ficticia.

[…]

Deus est iam tibi notus, iam deus vixisti. Infans sine tui amore vixisti antequam a serpente contactus es. Iam sapiisti, liberi erant oculi, erat tibi liquidum perspicuum, quod transpicere poteras. Deus quidem vixisti et sapiisti gaudium, nunc autem eius oblitus es; tamen pergit profundâ in conscientiâ remurmurare: “quaere, iterum quaere!”

[…]

Florem nancisceris, deinde verba extemplo in mentem prosiliunt dicentia: “pulchra rosa”; iamque tum aliquid revellisti, nec iam rosa nec pulchra est, quia verbum obortum est. Noli sinere ut verbum omnibus experientiis officiat! Interdum modo propter rosam sta, noli dicere “rosa”, non enim est necesse. Rosa nomen non habet, nosmet ei damus; et nomen non est naturale, quod si eum complectaris, naturale dissimulabis. Nomen ante oculos obicietur et tu aliquid proicies: omnes rosas praeteritas. Cum dicis ‘id esse rosam’ eam in genera dividis; tamen rosae in genera dividi non possunt, quia sunt unicae et singulares. Noli dare genus, noli eam coangustare, noli eam includere! Fruere eius decore, colore, choro. Sta istìc, tace, specta, esto in mo chao, statario silentique repercussu; tantummodo imaginem recipe, te sine rosam recipere: tu speculum es.

[…]

Verba inter se internectunt, connectuntur. Verbum deducit in aliud, in alterum istud, sic usque sensim quoad proculissime abeas. Cum dicis ‘hanc rosam pulchram esse’ continuò recordaris amicae, quam rosae delectabant, deinde de eo, quod vobis accidit, laetam amationem, mellitum nuptiarum tempus, postremò miseriam insequentem, divortium, et cetera. Quid de flore? Admodum eius oblitus es! Verbum te abduxit et in iter abiisti.

[…]

Mens hodierna prae scientiâ nequit admirari, perscrutari magicum et mirabile, nam se scire putat. Cùm te scire putas, iam mirabilia non fulgent; cùm autem scientia decrescit, mirabilia redeunt et denuò te permeare incipiunt.

[…]

Cotidie vides arbores, quae circum te stant in aulâ, et sensim eos videre desiisti, cùm eos scire putes. Cur eos cernere pergam? Audi, quaeso: si iterum eos cernis, miraberis! Nihil pernosci potest. Cognitio numquam evenit, est enim tantum ignorantia. Arcana est vita; certè possumus eâ fruere, cum eâ tripudiare et canere et concinere. Ita est, haec possumus; nec autem eam pernoscere.

 

Ex Zen: the Path of Paradox Vol. 1 
(Zen: paradoxi via, liber primus), Osho

Advertisements

Read Full Post »

Vale, magister

I. Paulus s. p. d.

Hodie de viro tam pio quam admirabili loqui volo.

Primum mihi familiam Iuliam ostendit. Tum severus Iulius in domum suam me accepit et pulchram humanamque uxorem Aemiliam novi. Cum liberis Marco, Quinto Iuliâque lusi et omnia, quae pueri Romani faciunt, didici: cum Iuliâ cantavi, cum Marco Quintoque pugnavi, Quintum in arborem peristyli ascendere et cadere vidi, medicum arcessivi, Marcum ad ludum comitavi, magister Diodorus me docuit. Etiam Medum, servum profugum, per mare secutus sum, miras fabulas Syrae auscultavi, litteras militis Aemilii legi, Aemiliam gravidam scivi, in conviviis Iulii affui, Cornelio recitante et Ovidii et Catulli et Martialis poemata audivi. Etiamsi aliquot menses tantum Iulii domum habitavi, tamen de Româ et linguâ Latinâ non magis didicissem, si quinque annos in Universitate studuissem. Deinde carus magister mihi urbem aeternam ostendit quasi dux periegeticus in locis principalibus morans. Postremo me tulit ad Vergilium, qui Aeneidâ mihi Romae origines narravit, et Livium, qui de primis regibus Romanis certiorem mihi fecit, et alios scriptores, qui pro se multa de Româ me docuerunt.

Inde ab initio magister manu me prehendit et miro itinere me tulit, sic ut Vergilius Dantem per infernos duxit, ut cognoscerem mirabilem mundum, vel etiam paradisum, quem severis e magistris pulverearum pergamenarum infernum esse credebamus. Magister dispellebat tenebras ab obscurorum studiosis sparsas quoque gradu, omnia circum enitebant et claritate pulchra apparebant. Quam difficile mihi fuit eius dimittere manum! Sed, cum omnia circa eum splenderent, etiam auctores, quos mihi paulatim ostendit, splenduerunt. Tunc intellexi id quod magister ab initio voluerat: se tantum nexum esse ad Vergilium, Livium, Ovidium, Sallustium, Ciceronem, et ceteros! Maerens tandem eum valere iussi, sed bene sciebam numquam fore ut obliviscerer eius, qui me ex tenebris extulit.

A. d. XIII kal. Mart. MMX p. C. magister in perpetuum discipulos valere iussit. Sed, cum ipse minime gloriatus esset, modestus ut erat, nos tamen bene scimus se, ut Senecam, in lucem extulisse arcana mundi, mundi Romani. Numquam nimium poterimus illi gratias agere pro magnifico dono. Vives, Erasmus, Comenius quidem eum in suorum numerum accipient ubicumque erunt.

Insuper lineis his illepidis, non aliud habeo ad magistrum honorandum et memorandum praeter hoc ipsum diarium libro eius Roma Aeterna dicatum. Nunc cum maxime eo auxilium ferre pergere volo iis qui audent discere linguam Latinam ut digna est, ut magister eam docuit. Itaque hîc stabo et plus auxiliorum scribam ad libri Roma Aeterna lectores et discipulos. Spero, magister, teipsum ex coelis me adiuturum esse ne gravia menda committam.

Requiesce in pace, Iohannes Oerbergis, care magister semper.

Read Full Post »

Fallax est verbum

Se cum nemo os in e verbis fallens canat olim
—mater Musarum flebit, amabit homo.

Read Full Post »