Feeds:
Posts
Comments

Archive for Januarius, 2010

Horatius modo Oerbergis

Hoc est Horatii primus sermo Oerbergis modo compositus ad eos qui librum Roma Aeterna perlegerunt. Addita et explicata sunt tantum ea verba quae non sunt in Indices et ii notorum verborum sensûs qui in neutrâ Oerbergis methodi parte explicantur. Post sermonem suppleti sunt commentarii, qui auxilium ferunt lectoribus ad Horatii opus intelligendum.

Spero fore vobis iucundum et vos, qui Oerbergis methodum peregistis, stimulo ut sic componatis opera auctorum quibus favetis et peritiam vestram miro methodo acquisitam probetis.

Read Full Post »

Verba: ni(mis·sen)sus animo

Non inclûsi animi verbis evadere possunt:
—cùm tibi nîl sensûs, liber eris tacitus.

Read Full Post »

De prima observantia

Homines dignitatem suam non perdunt prae aegrore: nosmet inobservantiâ eam diripimus. Quondam aegri aetatem degerunt tamquam nos: studuerunt, laborarunt, adamarunt, falsi sunt; nupserunt, liberos susceperunt, eos usque enutrierunt quoad domo exierunt adulti, rursum nepotibus gavisi sunt in suorum serie; nec iam supremis annis solum oblivium negat segetis fruitionem, sed nos negamus ultro meritam observantiam omnia in passa antehac. Omnes verò Alzheimer formidulosum morbum conquerimur, donec nos et informiora monstra agimur cum morbosis: nam mente amissa et commotionis ambitu terminatis animos eorum confundimus importuni, ut caecus usque intonatus in auribus praecipuo sensu. Quid enim intra eos subsistit nisi facultas sentiendi? Sicut numquam revertent nempe ad eos, qui olim fuerunt, ita semper sentient, ut tunc fecerunt: quippe qui in primis sentiamus, deinde cogitemus; ideo quod necesse est comiter cum iis agitare. Probabis ad argumenta non respondere, sed admodum ad amplexûs: immo citius rident ac plorant quam hiscunt; verbis tanguntur, nec tamen perinde atque nobis: ea animum moventia, ut contumeliae, sicut excetrae morsus eos percellunt plerumque male; proínque ferme palpamina facile recipiunt.

Ergo ut vides aegros mente inopes, eo magis est quod eos observes, sic tamquam duplo mandandum est memoriae oblivioso; nam sicut caeci, surdi, manci, non homines esse desinunt quando partem suam amittant, ita non mente amissa minus hominis putandi; ceterùm animantes oportet haberi magis commotionis quàm rationis, eiusdemmodi nosmet saepe agimur praesertim quò tenerioris unguis sumus, idcirco quod nos ab iis distinguere volumus pro inferioribus ducendo: primum cùm in idem eorum venire perhorrescamus, aliis atque nobis existimandis metûs mitigamus; denique quoniam tali mentis ratione esse homines nobis incommodet et mitiores faciamus animi ictûs, nobis minus humanos eos habemus; postremo hac materiâ angores conscientiae liberamus cùm iis noceamus: neminem enim piget tundere bestiolas. Et quàm secus esse videmus hoc: nec verò nobis minus, sed magis etiam dolorem sentiunt, qui mente inopibus tantum pectore res accipere possent. Itaque universo hominum genere priùs commotionis quàm rationis esse et hominis essentialiore illâ quàm hac, integros et cuiuslibet partis truncos confert: idem homines sumus, dum cor tenemus. Proinde dehinc aegros observabis, nec quod metuas ne quondam in idem rationem venias neu munus neglegas, sed quia pares tibi sunt.

Neque id obstare debet quin perpetim tibi conscius sis quo ab iis absis: quandoquidem nec dicunt nec faciunt ullum consultò, cùm nesciant; inde ne cum iis rixatus sis ut si argumenta intelligere possent: absurdum est!

Etenim id, quod tibi nonvis, ne illis quidem: irrisiones, inhumanitatem, intolerantiam, rigorem, frigus, irreverentiam; quoniam illas rationes agendi nobis improbamus, nedum iis. Enim parare debemus ambitum et pacatum et rationis stimulantem ad morbi cursum tardandum quàm maximè compositum. Ideo opus est et locum spatiosum, quo ambulent, accommodare, et aperta, quibus auras accipiant, et exedria, quibus in quibuslibet oblectaminibus libenter versentur, et denique inclusionem facere locum, quo voluntate morari velint. Et congregandi sunt ex morbi gradu, ne inhabiliores miscentur iis, qui adhuc aliquid rationis tenent, et habendum est membra parata ad singulos greges atque alium ad eos, qui quaque de causâ alteris obstrepant, nam saepe aliquae morbo affectatissimorum facta ceteris permolesta sunt. Ad hoc locum adaptandum est eorum tarditati: cùm vagari soleant, necesse sunt sellae sine pedibus sub mensibus positae et humum expedire ne arietent, supellex sine angulis praeacutis ne lacerentur cùm iis tanguntur dum ambulant, non res ad manum iis periculosas exponere (ut calamos, cupas, bacula, in primis materias venenosas, quoniam degustant quidquid inveniunt), eos prohibere gradu in membra, quae supra dicta aut non satis habent facta aut sic haberi non possunt (ut culinam, balneum, et sic cetera). Numquam ullius gregis vigiliam intermittere licet, quod si iusta fuerit causa vigiles insufficientes adessendi, congregandi erunt omnes temporarie.

Tamen tot hae considerationes pro nihilo sunt nisi prima curatur: observantia in aegros.

Read Full Post »

Index operum de Psychologia

Hoc est index operum de Psychologia Latine compositorum aut translatorum, qui interdum renovatus erit.

Amerpachius, Vitus

De anima

Aristoteles

De anima
De virtutibus

Aristotelis de anima auctorum commentarii

Alfonsus, Franciscus: Disputationes in tres libros Aristotelis de anima
Dannhaverus, Ioh. Conradus: Collegium psychologicum
de Ulloa, Ioannes: De anima disputationes quatuor
de Vio, Thomas: Commentaria in libros Aristotelis de anima
Guarinonius, Christophorus: Sententiarum Aristotelis de anima seu mente humana interpretatio
Iavellus, Chrisostomus: Super tres libros Aristotelis de anima
Merinerus, Ioannes: Commentarii in tres libros Aristotelis de anima
Murcia de la Llana, Franciscus: Selecta in libros Aristotelis de anima
Peynado, Ign. Franciscus: Disputationes in tres libros Aristotelis de anima
Philoponus, Ioannes: In tres libros de anima Aristotelis breves annotationes
Pisa, Franciscus: Commentarius in libros tres Aristotelis de anima
Toleti, Franciscus: Commentaria, una cum quaestionibus, in tres libros Aristotelis

Avicenna

De anima

Buchardus, C. Martinus

Meditationes de anima humana

Casmannus, Otto

Psychologia anthropologica

Cassiodorus, Magnus Aurelius

De anima

Cicero, M. Tullius

Cato Maior de senectute
Consolatio
De fato
Tusculanae disputationes

Dalham, Florianus

Physiologia, seu doctrina de conditione nostrorum animorum

Deusingius, Antonius

De anima humana dissertationes philosophicae

Duodus, Petrus

Disputationes peripateticae de anima

Goclenius, Rodolphus

Psychologia

Halbkart, Car. Vilhelmus

Psychologia Homerica

Heimsoetii, Fridericus

Democriti de anima doctrina: addita sunt Democritea

Hippocrates & Galenus

Hippocratis ac Galeni libri aliquot

Hungerus, Albertus

Adversus veteres et novos errores de anima conclusionum centuria

Maurus, Sylvester

Quaestiones philosophicae: liber quintus

Melanchton, Philippus

De anima

Petrarca, Franciscus

De remediis utriusque fortunae

Seneca, L. Annaeus

De brevitate vitae
De consolatione ad Helviam
De consolatione ad Marciam
De consolatione ad Polybium
De ira
De providentia
De tranquillitate animi
De vita beata

Snellius, Rudolphus

In Phil. Melanchthonis de anima

Themistius

De Anima, Memoria et reminiscentia, Somno et vigilia, Insomniis, & Divinatione

Villis, Thomas

De anima brutorum quae hominis vitalis ac sensitiva est: exercitationes duae

Vives, Ioannes Ludovicus

De anima et vita

Volfius, Christianus

Psychologia empirica
Psychologia rationalis

Read Full Post »

De auxiliaribus

Ut virtus militibus omnium optima est fortitudo, ita Safae auxiliaribus patientia; procul autem à plerisque abest et irâ in usuarios cito incenduntur. Hominibus nihil non aegre patientibus Alzheimer aegris operari non licet, nam ira adeò mentem abolet ut obliviosos faciat quales sint usuarii. Saepe vidi auxiliares aliàs cum aegris disceptare perinde ac si par mente essent, aliàs proprio fraude eos compellere. Quì agerentur iam renuntiturus sum.

Iuvenissima erat Maria Dolores, nomen ei peringeniosum, utpote cùm aegros in dolores coniceret. Quae ex universis longe absurdissima, cùm in pavoris morbo esset, saepe huius ergo tantùm excandescebat ut Iovem ipsum exterreret. Verbis et tractatione iis importuna erat: velut implacabilis tyrannus omnia vetabat contradictionem reiciens omniáque acerrime obtrudebat. Timor ac terror quidem per senes manabat cùm eam adventare vidissent nescientes quae vicina fata prospectarent, itáque semper arrepti et subinde perculsi persaepe furore delirabant, quod ingravescebat cùm ista flammis flammas restinguere volebat, et imperio abrogato alii auxilio venebant.

At saltim simpliciter agebat, aliter ac duplex veteratrix Trinitas, cui nomen quoquè peringeniosum (etsi magis idoneum “Duplicitas”): dum illa aegros, operatores ista novos praecipue conturbabat. Soritis consciâ eidémque factioni adscriptâ machinationum particeps facta atque ex iis utilitatem capere sciebat. Palam indignationem propter ductricis fraudulentiam simulabat, clam autem omnes deridebat neque indignitatibus nocebatur. Ministra ad discordias inter operatores serendas proderat, cùm enim malitiis cuncti irascerentur, divisi vincebantur.

Quam miserabilis vita eorum qui tantummodo pleroma aliis officiendo adipisci queunt! Quantum miserendi sunt qui solùm ex supereminentiâ voluptatem capiunt nec humiliores aliter nisi alterum occulcando eam impetrare possunt! Amara, illaetabilis, omnibus inanis eadèmque sordibus differta vita! Pecta tabida quae mundum imaginis suae adaequare volunt! Deorum devoti inferorum qui facinoribus aetatem consecrant! Quò tantum odium, tantam invidiam? Manum de tabulâ! Ne insectamini eos qui pacifice vivere cupiunt! Desinite exulcerare animos, demittite capita!

Et quidem tanti mali origo est caput, quod ut Gorgonum serpentes servat vivas sed rursus detruncato moriuntur. Cùm regina nidificet echidnae concurrunt, sin autem solae repunt et facilius prehenduntur. Et si pro echidnâ aliquis indole virtutis praeesset, cùm chelydri diffugerent, tum operatores facile laborarent et dehinc Safa aegris pinguis esset locus, quo tantum indigent.

Itaque neque indignativum ut M. Dolores neque perfidiosum ut Trinitatem auxiliari esse licet, sed comem, affabilem, facilem, humanum, tranquillum potissimùmque, ut iam diximus, patientem. Has virtutes ei inhaerere atque illarum vitiarum nullam esse comperiendum est priusquam pactum fit. Hoc est maximi momenti, quod quia auxiliares sunt qui magis aegros tractant et iis auxilium privatissimis ferunt, ut munditiei et alvi vesicaeque purgationibus. Ne pudor aegris incommodet, auxiliares quasi familiares ab iis habeantur oportet, idcirco quod semper idem auxiliar in balneum comitet. Non est opus instare, neque modo in balneo; nec cùm senex nimium animadverti velit eum facere certiorem nos scire quod conatur, sed observantiâ placare.

Attamen auxiliar est homo, ergo fortasse interdum sollicitetur; tum arcessere debet socium à quo extemplo substituatur, aut cùm socius ipse alterum onustum aestuosúmque videat, privato consilio ei succedito si licet: id est, nisi si ita non supra dicta observaret nec aliquà aegros neglegaret. Vero ut experientia doceat quomodo agendum sit, utique uterque technico nuntiare debet. Eàdem auxiliaris est usuarios et technicos iuvare, neque munditias facere aut aliis muneribus fungi. Insuper his, necesse est auxilium psychologicum iis offerre, quandoquidem labore animo defetiscentur.

Read Full Post »

Romulus Martis

Opera

Roma quadrata in Palatio, arx in Capitolio.
Templum Iovis Feretrii quod quercum sacram continet, ubi spolia opima deponenda sunt. Ibi spolia opima I ab duce Caeninensium deposita sunt.
Templum Iovis Statoris ubi Romuli exercitus a Sabinis fugatus restitit.

Instituta

Sacra Herculis ritu Graeco ab Euandro instituto in Ara Maxima.
Insignia imperii: fasces et secures a lictoribus gestae.
XII lictores regi anteeunt.
Vestem purpuream rex induit.
C senatores creati qui Patres appellati liberique eorum Patricii.
Quirites Romani appellati ob Sabinos consociatos; duo reges ab consociatione: Romulus Romanus et T. Tatius Sabinus.
Populus in curias XXX divisus.
III centuriae equitum conscriptae: Ramnenses (ab Romulo), Titienses (ab T. Tatio), Luceres (origo incerta).
CCC equites armati Celeres appellati ad custodiam regis corporis domi militiaeque.

I interregnum

Opera

Templum Quirini Romulo consecratum.

Instituta

Electio regis: populus regem creat, senatus auctor fit.

Numa Pompilius

Opera

Ianus qui apertus bellum, clausus pacem indicet.

Instituta

Annus ad cursus lunae in XII menses descriptus, additis Ianuario et Februario.
Dies fasti ac nefasti creati.
Flamen Dialis (sacerdos Iovi) deo assiduus creatus.
Sacerdotes Marti Quirinoque creati.
Virgines Vestales assiduae templi stipendium de publico accipiunt.
XII Salii Marti ancilia per urbem ferentes saltant et carmina cantant.
Pontifex ex patribus qui sacra curat: quibus hostiis, quibus diebus, ad quae templa sacra fieri.

Tullus Hostilius

Opera

Spolia Curiatiorum in Pila Horatia (loco in foro) deposita.
Alba diruta mons Caelius urbi et Albani Romanis adduntur.
Curia Hostilia qua senatus conveniat.

Instituta

Duumviri (duo viri qui negotium publicum curant) facti qui perduellionem indicent Horatio ob sororis necatum ante Portam Capenam.
X turmas equitum (XXX quaeque turma) ex Albanis.

Ancus Marcius

Opera

Latinis victis Aventinus et vallis Murcia et Ianiculus urbi additus.
Ianiculus urbi coniunctus ponte Sublicio super Tiberim facto.
Carcer in media urbe imminens foro aedificatus.
Ostia urbs condita.
Aedes Iovis Feretrii amplificata.

Instituta

Ius fetiale quo res repetantur et bellum indicatur.
Fetialis creatus: legatus qui ius fetiale curat.

Lucius Tarquinius Priscus

Opera

Circus Maximus factus.
Aedis Iovis Capitolini fundamenta icta.
Cloaca Maxima coepta.

Servius Tullius

Opera

Collis Quirinalis et Viminalis et Esquiliae additus.
Fanum Dianae Aventino factum cum Latinis caput rerum Romam esse significans.

Instituta

Census: populus pro habitu pecuniarum in V classes et CXCIII centurias divisus. Octoginta milia primum censi.
Proletarii: minus undecim milibus aeris. Incensi et immunes militiae.
Classibus I-V pedestris exercitus distributus.
XVIII centuriae ex equitibus factae.
Urbs in IV tribus divisa.

Lucius Tarquinius Superbus

Opera

Templum Iovis Capitolini perfectum et ab I. Bruto Iovi consecratum.

Read Full Post »