Feeds:
Posts
Comments

Archive for December, 2009

CAPITVLVM XLI

Coniunctivus hortativus

Coniunctivo hortativo quid agendum sit significatur:

Feras pacem!: ferto pacem!: tibi pacem ferendum est!

Orator coniunctivo hortativo se ipsum hortari potest, aliter atque imperativo:

Vivamus, mea Lesbia, atque amemus!: nobis vivendum et amandum est, mea Lesbia!

Participium perfecti

Participium perfecti e themate supini et terminationibus adiectivi -us, -a, -um constat. Munere adiectivi sensus passivi aut verbi fungitur.

Adiectivus: vixit anno CCC post urbem conditam.
Verbum: Remus captus (=postquam Remus captus est) Numitori deditus est.

Etiam verbis deponentibus participium perfectum licet:

Romulus Albam profectus (=postquam Romulus Albam proficiscitur) regiam oppugnat.

Adiectiva relativa-indefinita

Adiectiva relativa-indefinita aliquem vel aliquod incertum personam non recipiens significant et in propositione cum indicativo sunt. Quisque pronomini competit:

quicumque, quaecumque = quisquis
quodcumque = quidquid
quocumque = quoquo

quicumque/quisquis es = non interest qui sis

quandocumque = quocumque tempore
ubicumque = quocumque loco


CAPITVLVM XLII

Adiectivum relativum-finale

Adiectivum relativum qui, quae, quod cum coniunctivo finale dicitur, quia propositionis principalis finem significat.

Roma legatos misit, qui (=ut) pacem peterent.

Adiectivi casûs munere plures res quam coniunctione ut significantur:

Roma legatos misit,  

quos pacem peterent: ad pacem ab legatis petendam.
quibus pacem peterent: ut per eos pacem peterent.

Adverbia loci

Adverbia loci ubi, quo, unde significantur:

Ubi es? Esne hic an illic? Ibi (=illic) sum.
Quo vadis? Vadisne huc an illuc? Eo (=illuc) vado.
Unde venis? Venisne hinc an illinc? Inde (=illinc) venio.

Priusquam/antequam

Coniunctione priusquam et antequam aliud factum esse ante aliud significatur.

Cum indicativo verum factum significatur:

Legatos misit priusquam bellum indictum est: primo legatos misit, deinde bellum indictum est.

Cum coniunctivo factum praecipitur:

Legatos misit priusquam (=ne) bellum indiceretur.

Consilium et voluntas

Quomodo Latine consilium et voluntas significatur?

1) ut et coniunctivo: legatos misit ut pacem peterent.
2) qui et coniunctivo: legatos misit qui pacem peterent.
3) ad et gerundivo: legatos misit ad pacem petendam.
4) supino (cum motus verbis tantum): legatos misit pacem petitum.
5) gerundivo/gerundio et causa: legatos misit pacis petendae / pacem petendi causa.

Gerundivum adiectivum

Gerundium substantivus, gerundivum autem adiectivum cuius numerus et genus idem atque obiecti est, sed casus obiecti idem atque gerundivi.

Gerundium: Sabini convenerunt studio novam urbem videndi.
Gerundivum: Sabini convenerunt studio novae urbis videndae.

Cum praepositione tantum gerundivum licet:

Legatos misit ad pacem petendam. (non ‘ad pacem petendum’)

in, sub, super

Hae praepositiones accusativum aut ablativum recipiunt.

In cum accusativo motus, in cum ablativo situs significatur:

Laocoon hastam in latus equi misit, (motus)
sed illa in firmo robore stetit. (situs)

Sub cum accusativo motus, sub cum ablativo situs significatur:

Orpheus sub terram iit. (motus)
Pluto sub terrâ est. (situs)

Super cum accusativo motus et situs et tempus significatur:

Puer super gremium (=in gremio) maternum sedit.
Cum Iulio super cenam (=inter cenam) collocutus sum.

Super cum ablativo situs et res significatur:

Nubes altae super monte (=altiores monte) manent.
Dido super Priamo (=de Priamo) rogavit.


CAPITVLVM XLIII

Ut consecutivum

Ut consecutivo propositionis principalis consecutio significatur. Consecutio adverbio (ita, adeo, tam, sic, et cetera) aut pronomine vel adiectivo (is, talis, tantus, et cetera) in propositione principali praecipitur.

Domus Neronis ita auro splendebat ut ‘domus aurea’ nominaretur.
Tanta erat Roma ut peregrini mirarentur.

Propositio consecutiva negativa non coniunctione ne, sed ut et parte negativa significatur:

Rex Saturnus tanta iustitia fuisse dicitur ut nemo serviret sub illo.
Sol flagrans agros siccos adeo torrebat ut nec herbam nec frumentum ferre possent.

Pronomina et adverbia dualia

Pronomina et adverbia dualia duo homines aut res significant.

Uter est pronomen interrogativum duale quo rogatur quis aut quid ex duobus:

Uter rex bellicosior fuit, Romulusne an Tullus?

Uterque est pronomen indefinitum duale quo duo homines resve vel simul vel super alterum alter significatur:

Uterque rex (et Romulus et Tullus) bellicosus fuit.

Neuter est pronomen indefinitum negativum duale quo nemo aut nihil ex duobus quibusdam significatur.

Neuter rex pacem servabat. (=nec Romulus nec Tullus)

Alter est pronomen indefinitum duale quo unus ex duobus significatur.

Romulus et Remus gemelli erant; alter primus rex Romae fuit. (nescimus quis eorum)

Si alter bis scribitur primo primum paris membrum, secundo secundum significatur.

Romulus et Remus gemelli erant; alter primus rex Romae fuit, alter a fratre necatus.

Alter quoque pro numero II sumitur:

Capitulum alterum et vicesimum (XXII) perlegi.

Pronomina dualia tantum numero plurali scribuntur ut globos significent.

Romani et Etrusci in Italia habitabant; utrique potentes erant.

Adverbio utrimque ex utraque parte significatur.

Bellum utrimque omnibus viribus parabatur.

Oratio recta et obliqua

Oratione rectâ alicuius oratio sine interprete significatur:

Horatius: “Ad populum provoco.”

Oratione obliquâ alicuius oratio per interpretem significatur:

Horatius dixit ‘se ad populum provocare.’

In oratione obliquâ orationis rectae subiectum nominativus in accusativum, indicativus in eiusdem temporis (vel praesentis vel prateriti vel futuri) infinitivum vertitur.

Tempora verborum propositionum condicionalium

Futuro perfecto in condicionali, futuro in principali aliud factum iri si prius aliud fiat significatur:

Si regem salvum invenerimus, Italiam petemus.

Coniunctivi imperfecto et plusquamperfecto in utrâque propositione condicio impossibilis significatur; imperfecto praesens, plusquamperfecto praeteritum significatur.

Si alas gererem, per caelum volarem. (nunc)
Si patrem audivisses, non erravisses. (tunc, sed iam erravisti)
Si linguam Latinam didicissem (tunc), Latine scirem. (nunc)


CAPITVLVM XLIV

Coniunctivus in orationibus obliquis

Iam vidimus orationibus obliquis modo infinitivo uti licere, coniunctivo autem post pronomen relativum (qui, quae, quod) et coniunctiones causales (quia, quod) utimur.

Tempora sic post pronomen relativum et coniunctiones causales ex rectâ in obliquam vertuntur:

actio synchronica –> introductio cum praesente vel futuro (dicit, dicet): coniunctivi praesens; introductio cum imperfecto vel perfecto vel pluscuamperfecto (dicebat, dixit, dixerat): coniunctivi imperfectum

actio anterior –> dicit, dicet: coniunctivi perfectum; dicebat, dixit, dixerat: coniunctivi plusquamperfectum

actio posterior –> dicit, dicet: coniunctivi praesens vel participium futuri cum verbi esse coniunctivi praesens (e. g. amaturus sim); dicebat, dixit, dixerit: coniunctivi imperfectum vel participium futuri cum verbi esse coniunctivi imperfectum (e. g. amaturus essem)

Actio synchronica:
Marcus: “Iuliam pulso quia acerbe cantat.”
Marcus dicit ‘se Iuliam pulsare quia acerbe cantet.”
Marcus dixit ‘se Iuliam pulsare quia acerbe cantaret.”

Actio anterior:
Augustus: “Marmoream relinquo urbem quam latericiam accepi.”
Augustus dicit ‘marmoream se relinquere urbem quam latericiam acceperit.’
Augustus dixit ‘marmoream se relinquere urbem quam latericiam accepisset.’

Actio posterior:
Augustus: “Latericiam accipio urbem quam marmoream relinquam.”
Augustus dicit ‘latericiam se accipere urbem quam marmoream relicturus sit.’
Augustus dixit ‘latericiam se accipere urbem quam marmoream relicturus esset.’

Verba deponentia cum ablativo

Quinque verba deponentia ablativum exigunt: uti, frui, fungi, potiri, vesci:

Qui arat aratro utitur.
Otio fruor.
Regis muneribus fungar.
Helenus regno Epiri potitus est.
Polyphemus carne et sanguine hominum vescitur.

Infinitivus pro indicativo

Aliquando infinitivo pro tertiâ personâ indicativi praesentis utimur ut narratio pingatur. Hic infinitivus historicus vel descriptivus vel adumbrativus vocatur.

Hostibus undique decurrere (=decurrunt), tela in vallum conicere (=coniciunt); nostri repugnare (=repugnant) neque ullum frustra mittere (=mittunt) telum.

Dativus possessivus

Iam bene scimus dativo possessivo cum verbo esse quis vel quid possideat significari. Etiam quid possideatur dativo possessivo significatur.

Filio Aeneae nomen est Ascanio. (=Ascanius)

Ablativus limitationis

Ablativo limitationis erga quid verbum actionem agat significat; id est, ablativus verbi actionem finit.

Romani et Etrusci bello (=erga bellum) pares sunt.
Nec quisquam iuventutis Romanae ullâ arte (=erga ullam artem) cum Servio conferri potuit.

Advertisements

Read Full Post »

Op∫onauerunt!

Vide, Ludovice, homines ∫acculis araneorum plenis mercari, dapes in men∫is di∫ponere, ∫cypha vino & campanico implere, dona ∫ub arbore deponere! Quid rei e∫t hoc? Nónne nobis paupertatem tulit cri∫is? Ubi ∫um? Quà Midas actus? Heu! Non vidi! Heri pultem cenavi, nondum ∫pon∫æ donum natalicium emi meo ∫e∫centorum euronum ∫alario hypothecâ deminuto. Num michi, mi Ludovice, aliquid pecuniæ credere potes qua Cri∫is Natalem agam? Minime erravi, Ludovice, noli ‘Chri∫ti Natalem’ dicere, ∫ed ‘Cri∫is’! At meo ∫acculo.

Poté∫ne de fe∫tis Nativitatis nobis teneris meminiße? Iam tunc pecunia erat princeps, néç tyrannum: unum donum natalicium ex genitoribus unumç avitum. Cur magis? Binis donis multò beatiores quam hodierni centenis pueri eramus & amplius ijs ludebamus. Et uno dono cuncti fruebamur liberi, nunc autem eundem cuique filio donare oportet ne certent. Cur partiri? Non e∫t id numen Nummi dei!

CruxduceusQuamobrem hodierna Nativitas e∫t pecuniæ fe∫tum. Cujus Ie∫us intere∫t? Amor, amicicia, fraternitas nichil e∫t ∫ine divitijs. Num hæc emi poßunt? Pueri probitatem ∫imulant tantummodo ne die Epiphaniæ reges carbonem pro donis afferant, proinde relinquis ∫e diebus male gerere licet. Quid docet Nativitas? Quid liberos docemus? Si præmia materialia ijs damus pro bene agendo, cau∫am non invenient quum præmia de∫int. Huju∫cemodi di∫cunt ut tantum potiti gaudeant. Nichilominus ita plerique jam no∫trum agimus & potentes infectis potenciæ cupidine clam ∫ubrident quippe qui id ∫ibi conferat.

Putá∫ne, Ludovice, me nimium dicere? At michi con∫entias de horum dubia ∫piritalitate fe∫torum in occidente. Quid ∫ine donis e∫t Nativitas? Quid ∫ine opulentis epulis? Nefas! Exitium commercijs & argentarijs! Tempus natalicium maximi momenti e∫t ad prolem Nummi dei. Tinnitus nummorum e∫t ∫anguis per metallicæ progeniei venas fluens, í∫ç no∫tris è venis deducta e∫t, néç e∫t aliud unde hauriatur. Idcirco quòd res publica crucem pro caduceo mutavit: Ie∫us quidem pote∫tatis cupidines explere nequit, Mercurius autem funditus. Inde op∫onent, néç ament! Scí∫ne quid po∫t Turres Gemellas dirutas præ∫es Frutex populo dixerit? Exite op∫onatum! Sine metu exire ∫eu vitam agere non jußit, tantummodo exire op∫onatum. Ne patimini meas venas ex∫iccari! Ne tunc quidem præ∫es finxit.

Sed Eccle∫ia etiam mentitur, néç Ie∫us a. d. VIII kal. Ian. natus e∫t: id e∫t tantum ∫trategema à Con∫tantino Primo machinata quo Brumalia, dies fe∫ti Deo Soli Invicto con∫ecrati hibernum ∫ol∫ticium ∫ignificanti, Chri∫ti Natale ∫ub∫titueretur. Attamen michi Ie∫u præcepta colenda eße videtur magis quàm animi effrenacionem Saturnaliciam atque Brumaliciam à Cicerone & Seneca reprehen∫am. “Simile illi diliges proximum tuum tamquam te ip∫um” in Vulgata legitur; chri∫tianus non ∫um, at certè fe∫tum perpetuum fuerit, ∫i his nec caduceo paruerimus.

Read Full Post »

Pro Satan

Angelus unus Summa precatus
experiatur ut homine natus
devolat alis et simul ambas
perdis humum ac miser angele lambas.

Perdolet illuc, huc mage pungit,
ossi animum dolor undique iungit;
esurit, aegret; friget et ardet;
mors minimum timet ut sibi tardet.

“Eripias hinc me, Pater!” orat
impatiens ita ut ilicŏ plorat.
Aliger etiam subvolat altum;
quis det eum nisi dis prope saltum?

Cur homines sic excruciari
iam reditus rogat et mala dari.
“Ob cruciatus est memor” inquit
“mens Mei et haut homŏ Nostra relinquit.”

Tunc Patrem eum qui maxime amabat
Luciferem Deus ipse vocabat;
carior autem qui carŏ factus
est Domino. (male fulmine tactus!)

At si Erus illi pondus amoris
non operi minus hic Genitoris,
nam cruce tantum hinc iam memoranti
hostis erit; quoque crux simulanti!

Sic casibus se mundi oneravit
nec Patre noxam homŏ fuisse putavit:
angelum eum odit perquam inimicum
atque Deum prece vult sibi amicum.

Lucifer olim, nunc Satan hostis
flens animas rape funere postis!
Sic aliquo quis possit amari?
Non poterit nihil id superari.

Golias

 

Numerus:

—υυ|——||—υυ|—— A
—υυ|—υυ||—υυ|—— A
—υυ|——||—υυ|—— B
—υυ|—υυ||—υυ|—— B

Read Full Post »

CAPITVLVM XXXVIII

Qui demonstrativum

Pronomen relativum qui, quae, quod quoque munere demonstrativi fungitur, cum ab initio propositionis locetur prioris orationis nomen referens.

Iulius est vir severus. Quem (=eum, Iulium) servi verentur.

Pronomen reflexivum

Pronomine reflexivo se, sibi, suus subiectum significatur. Comparemus:

Aemilia cum Iulia colloquitur.
Aemilia: “ego pulchra sum.” Aemilia dicit ‘se pulchram esse.’ Aemilia suam pulchritudinem laudat.
Aemilia: “tu pulchra es.” Aemilia dicit ‘eam (Iuliam) pulchram esse.’ Aemilia eius (Iuliae) pulchritudinem laudat.

Cum inversum

Cum inversum dicitur quia ordinem propositionum invertit:

Cum nautae haec falsa narrarent, Arion repente intravit.
Nautae haec falsa narrabant, cum Arion repente intravit.

Coniunctio cum initio utriuslibet propositionis locari potest. Si initio primae, primae propositionis verbum coniunctivo scribitur; si initio secundae, primae propositionis verbum indicativo scribitur. Verbum secundae propositionis non mutatur.

Cum inverso casus repentinus significatur.


CAPITVLVM XXXIX

Complementa adiectivorum casu genetivo

Quaedam adiectiva complementum casu genetivo regunt. Sunt dubii (dubius, incertus, trepidus), cupidinis (amans, cupidus, studiosus), possessionis (potens), scientiae (memor, peritus), ignorantiae (ignarus), copiae (plenus) inopiaeque (inops): cupidus pecuniae, amans patriae, viae ignarus, et cetera.

Ablativus limitationis

Ablativus limitationis dicitur quia nomini fines statuit. Ablativo pars nominis qualitatem vel sensum accipiens designatur.

Hostes numero superiores sunt: numerus hostium superior est.
Nero mente sanus non erat: mens Neronis sana non erat.
Vir nomine Iulius Romae vivit: nomen Iulii viro Romae viventi est.

Ut/ne finale

Coniunctiones ut et ne cum coniunctivo sensum finalem habet, in aliis.

Aliàs subiectum propositionis finalis est subiectum aut obiectum propositionis principalis, ut in:

Aeneas arma cepit, ut (Aeneas) patriam defenderet.

Aliàs subiectum est aliud, quod in propositione finali apparet:

Venus Aeneam nebula circumfudit, ne quis (=ut nemo) eum cernere posset.

Coniunctione ne finali cum indicativi futuro perfecto imperativus negativus significatur:

Ne dubitaveris! (=noli dubitare!)

Iussa genere passivo

Iam vidimus in capitulo XXXVII iussa gerundivo significata in infinitivum passivum mutari cum verbo iubere utimur:

Dominus ‘Davum vocandum esse’ dicit: dominus Davum vocari iubet.

Sic, cum genere passivo utamur, significamus quid alius ab alio fieri iubeatur, id est, aliquem aliquid alicui facere. Sed quoque verbo iubere genere activo significare possumus aliquem aliquid facere, neque alicui.

Caesar Gallos arma ponere iussit: Galli arma ponere iussi sunt.


CAPITVLVM XL

Num/an/quin

Propositionis affirmativae dubii verba ut dubitare propositione subordinata coniunctione num vel an orsa cum coniunctivo comitatur, negativae coniunctione quin:

Dubito num/an hoc verum sit: non credo hoc verum esse.
Non dubito quin hoc verum sit: credo hoc verum esse.

Dativus possessivus

Dativo possessivo cum verbo esse aliquem aliquid habere significatur.

Quot liberi tibi sunt?: quot liberos habes?
Aemilia mihi uxor est: Aemiliam uxorem habeo.

Partes exclamativae

Partes exclamativae sunt quam, quantus/a/um, quantum, qualis/e, quot, qui/quae/quod.

Quam significat quam multum adiectivo vel verbo: o, quam beatus sum! = o, quam multum sum beatus!; quam queritamini! = quam multum queritamini!
Quantus/a/um
significat quam magnum/am/um: quanta urbs! = quam magna urbs!
Quantum significat quam multum substantivis innumerabilibus vel verbo: quantum vini potavit! = quam multum vini potavit!; quantum plorat Iulia! = quam multum plorat Iulia!
Qualis/e significat quantam qualitatem (vel bonam vel malam): qualis miles est Aemilius! = quam bonus miles est Aemilius!; quale monstrum! = quam horrendum monstrum!
Quot significat quam multos/as/a numerabilibus substantivis: quot liberos habes! = quam multos liberos habes!
Qui/quae/quod qualitatem substantivi amplificat: quo dolore afficior! = quam magno dolore afficior!; quos gemitûs dat! = quam stridentes gemitûs dat!

Genetivus obiectivus

Genetivus obiectivus non est possessivus, sed dat obiectum alicuius rei, cui aliquid fit.

Romani timor hostium spernebant: Romani spernebant eos qui hostes timebant.
Lydia amorem mei habet: Lydia me amat.

Pronominum personalium noster et vester genetivus est nostri, vestri:

Ne nostri oblivisceris!

Verba misericordiae et memoriae genetivum obiectivum exigunt:

Miserere sui!

Verba impersonalia: pudet, taedet, paenitet

Verba impersonalia sunt quibus desunt personae praeter tertiam singularem ut licet, oportet, pudet.

Verba impersonalia pudere, taedere, paenitere personam, quam pudet, taedet, paenitet accusativo significant; rem autem, cuius pudet, taedet, paenitet genetivo vel infinitivo: Didonem vivere/vitae taedebat.

Read Full Post »

De pace sine ira

A.d. IV id. Dec. praeses Baracus Obama Nobelianum Pacis Praemium sumpsit orationeque defendit dictum “si pacem cupimus, bellum apparandi sumus.” Multi dubitant num commoda sit pax iniqua in infestorum trucidatione consistens, in iis profestrix Sandra, quae diario suo quaesivit quid de ea re amici Latinitatis censeamus. His lineis inertibus eam diligenter respondere conaturus sum, easque magistro Pastrici dico, qui sollicitus de gravi patriae casu disertum diarium scribere desinere statuit.

Imprimis nobis scrutari oportet quale vitium humanum pacem et concordiam scindat, et bene id novimus omnium iniucundissimum de quo librum scripsit Seneca: ira est. Ut ira omnia hominis bona aboleat explicare conaturus sum, neque vos insulsis verbis excruciabo, sed eloquens philosophus pro me loquetur:

Iam vero si effectus eius damnaque intueri velis, nulla pestis humano generi pluris stetit. Videbis caedes ac venena et reorum mutuas sordes et urbium clades et totarum exitia gentium et principum sub civili hasta capita venalia et subiectas tectis faces nec intra moenia coercitos ignes sed ingentia spatia regionum hostili flamma relucentia. Aspice nobilissimarum civitatum fundamenta vix notabilia: has ira deiecit. Aspice solitudines per multa milia sine habitatore desertas: has ira exhausit.

De ira liber primus L. A. Senecae 

Plane ira est quae haec accendit, bellorum causa, quae nihil nisi conflictu discrimina solvit. Ira eos qui impedimento sunt delere vult, neque autem causa sic tollitur, sed duratur et odia contrariorum incenduntur. Ira putat cane interfecto rabiem exstingui (Anglice “dead dogs don’t bite”), sed falsum est: cane interfecto rabies incenditur. Ira deleri irâ non potest, neque igitur bellum bello. Bellum ab ira oritur et quamvis causam iustam esse adducamur, tamen nihil eam excusat. Bellum praeventivum inutile est, quia nihil praevenire, sed omnia provocare potest. Ne loquamini de hominibus interficiendis ut malum praeveniatis: qui ad praeveniendum interficit, sibi impedienda affert.

Homo in adiutorium mutuum genitus est, ira in exitium; hic congregari vult, illa discedere, hic prodesse, illa nocere, hic etiam ignotis succurrere, illa etiam carissimos petere; hic aliorum commodis vel inpendere se paratus est, illa in periculum, dummodo deducat, descendere.

De ira liber primus L. A. Senecae

Ergo irâ commoti inimicos delere quam dextras iungere malumus, atque etiamsi datis recusantur eo magis eos delere volumus; ira iuvante omnibus potentes esse ac potiri cupimus, omnibus ceteris praestare, imperare, et cum adipiscimur, omnes vires imperio subicimus, et quemcumque minatur sicut Iovis fulmine irâ icimus. Cum civitas potentissima petita est, tantum praepositum irâ caedes cineresque reddit. Potentibus bella praeventiva maximi momenti sunt: iis imperium, unicum studium, servant; bellum sub tecta inimicorum ferunt, itaque pax domi, turbatio foris instaurata est: ecce pax iniqua, quae numquam vera erit, cum irae sit: mihi pax, tibi ruina.

Nam nemo ab ruina inimicorum pacem obtinet, sed odium. Ter quaterque dextras offerre opus est, etiam laevas cum alterae recusantur, etsi numquam accipiantur. Sunt qui bellum cum civitatibus terrorismo faventibus excusant; quid iuvat interfectionis cupidos interficere aut bellum sub eorum tecta ferre? quid insontibus civibus dolorem ferre trucidando? Sic ira insontium in invasores accenditur, sic res in peius ruit, magis magisque ira, magis magisque hostes. Alii trucidant, alii odium in trucidantes irâ alunt. Excusatio non est: bellum solutiones non affert, sed novas conflictationes gignit.

Quanto humanius mitem et patrium animum praestare peccantibus et illos non persequi sed revocare! Errantem per agros ignorantia viae melius est ad rectum iter admovere quam expellere.

De ira liber primus L. A. Senecae

Pax vera non est nisi sine ira, eadem quae homines secat et ad imperium exhortatur, qua fundamenta civitatum, humanitatis discissione obnoxiarum, sustinentur. Bellum, infandissima expressio irae ex vitiis despectissimae, erit dum homo pars generis humani nec loci habeatur.

Read Full Post »

CAPITVLVM XXXVI

Genus activum et passivum

Propositiones generis activi ad propositiones generis passivi traducere possumus his permutationibus:
1) verbum activum propositionis activi in genus passivum propositionis passivi;
2) Accusativus obiectum propositionis activi in nominativum subiectum propositionis passivi;
3) Nominativus subiectum propositionis activi in ablativum instrumentale (cum praepositione a/ab si nomen est hominis) propositionis passivi.

Alti muri Romam cingunt = Roma altis muris cingitur
Marcus Iuliam pulsavit = Iulia a Marco pulsata est

Propositiones infinitivi cum verbis opinionis

Iam bene scimus subiectum propositionis infinitivi casu accusativo scribendum esse, ut in Iulium dominum severum esse puto.

Cum verbum principale opinionem significat, propositio infinitivi orationis obliquae est: Dicunt ‘Iulium dominum severum esse.’

Si autem opinionis verbum genere passivo scribitur, subiectum propositionis infinitivi fit subiectum verbi principalis, itaque casu nominativo scribitur, ut in Dicitur Iulius dominus severus esse.

Sic ferme fit cum verbum impersonale plurale genere activo in verbum singulare genere passivo mutat, ut dicunt dicitur, narrant narratur, tradunt traditur, ferunt fertur.

Medius, primus/postremus, summus/infimus

His adiectivis pars temporis aut spatii significatur.

Adiectivum medius partem mediam alicuius rei significat. Media Italia est media pars Italiae. Medius dies sive meridies est media pars diei sive hora sexta (ex duodecim horis diei).

Adiectivum primus initium, postremus finem alicuius rei significat. Prima aestas est initium aestatis, postrema aestas est finis aestatis. Prima acies est prima pars aciei prae incedens, postrema acies est postrema pars aciei pone incedens.

Adiectivum summus summam partem, infimus infimam partem alicuius rei significat. Summus mons est summa pars montis, infimus mons est infima pars montis.

Verbum curare

Propositiones subordinatae verbo curare fiunt et coniunctione ut et gerundivo. Itaque scribere possumus vel Caesar curavit ut Curia aedificaretur vel Caesar Curiam aedificandam curavit.

Quando et quamdiu

Casu ablativo significamus quando aliqua res fiet. Casu accusativo significamus quamdiu aliqua res fiet. Itaque si Iulius nocte dormit, nescimus per quot horas, sed scimus quando. Sin autem Iulius sex horas dormit, nescimus num die an nocte dormit, sed scimus quamdiu.


CAPITVLVM XXXVII

Iussa

Iussa gerundivo significantur, ut in Dominus ‘Davum vocandum esse’ dicit. Quoque verbo iubere uti possumus, ut in Dominus Davum vocari iubet. Infinitivo passivo scribitur, quia gerundivum sensum passivum habet; ergo vocandum esse in vocari mutat.

Ablativus absolutus cum participio praesentis

Ablativo absoluto cum participio praesentis aliud una cum alio accidere significamus. Itaque vel Ariadna dormiente vel dum Ariadna dormit vel cum Ariadna dormiret dicere possumus.

Iam verò recodari oportet aliàs participium praesentis munere adiectivi fungi, ut in angues oculis ardentibus vel angues oculis qui ardent.

Ablativus absolutus cum participio perfecti

Ablativo absoluto cum participio perfecti aliud ante aliud accidere significamus. Itaque vel hostibus victis vel cum hostes victi essent vel postquam hostes victi sunt dicere possumus.

Coniunctione cum vel postquam significatum, nomen ablativi absoluti aut subiectum verbi passivi aut obiectum verbi activi esse potest. In priore exemplo nomen est subiectum verbi passivi vinci; hôc autem in exemplo est obiectum verbi activi: Augustus, cum Antonium vicisset, Ianum clausit. Quod ablativo absoluto significatum est: Antonio victo, Augustus Ianum clausit.

Participium praesentis

Participium praesentis varias res significare potest:

1) Aliud fit eodem tempore atque aliud: quidquid id est, timeo Danaos et dona ferentes. (=cum dona ferunt)
2) Propositio relativi: angues oculis ardentibus (=qui ardent) Troianos prospiciunt.

Ablativus separativus

Ablativus separativus cum motûs verbis et praesertim cum urbium nominibus locum aut motum unde significat.

Româ venio.
Anchises loco se movere recusavit.

Etiam a quo aliquis separetur significat.

Romani hostes moenibus prohibuerunt.
Brutus populum Romanum regno liberavit.

Verba haud motûs nonnulla, ut carere et egere, ablativum separativum regunt.

Ulla putatis dona carere dolis Danaum?
Iam non telis egemus, sed auxilio deorum.

Read Full Post »