Feeds:
Posts
Comments

Archive for November 15th, 2009

Abhinc mensem unum memoriae notionem hodiernam visimus duabus rationibus: metaphora receptaculi et circuitibus neuronalibus. Videamus nunc quid de memoria humanistae anagenesis auctores dicant.

Prominentem locum memoriae Vives in opere ‘Anima et Vita‘ tribuit, nam ex animae facultatibus una est, quae sunt mens sive intelligentia, voluntas, memoria.

[…] animus noster non semper eadem in cogitatione insistit, sed ad actus alios ex aliis transit, receptaculo fuit illi opus in quod priora cogitata, aliis subeuntibus, conderet, ceu in thesaurion rerum absentium: quas res, quum usus poscat, repetat, ac depromat; huic muneri, memoria est nomen.

Vives consentit Ciceroni, qui in opere ‘De Oratore‘ scripsit:

Quid dicam de thesauro rerum omnium, memoria? Quae nisi custos inventis cogitatisque rebus et verbis adhibeatur, intellegimus omnia, etiam si praeclarissima fuerint in oratore, peritura.

Ergo vetusta est receptaculi metaphorae ratio sive, ut Cicero diceret, thesaurus omnium rerum. Nobis autem Vivis definitionis modus animadvertendus est: non enim omnium rerum, sed tantum rerum absentium thesaurus est memoria, munus cuius est repetere ac depromere usûs postulata. Infra definire pergit, cum considerationem sive attentionem ac memoriam sive recordationem discriminet:

Nam consideratio est, quum inquirit et scrutatur: recordatio vero, quum ad id perventum est, quod volumus.

Ad hoc nova efficit vocabula aut aliquae apud antiquos referit quibus omnes memoriae res definit: etenim recolimus cum animus insistit in recordatione rei alicuius; res autem gradatim discursu observare ante animum, quasi recordatione recordatio, est reminisci: ergo ex recultuum iterationibus fit reminiscentia. Itemque aliud est in memoria sigilla imprimere vel apprehendere, aliud habilitas confestim bonaque fide repraesentandi vel facile perspiciendi quae velis retinere nominata, quod fit si firme sigilla haerent.

Vivis definitiones receptaculorum rationi omnino cungruunt, ut extemplo visemus (breviandi causa receptaculum brevis temporis simpliciter receptaculum, alterum thesaurum vocemus): tres operarii receptaculis laborant; primus est acceptor, qui in receptaculum res immittit; secundus est vector, qui eas e receptaculo effert declivitateque in thesaurum propellit; tertius est quaestor, qui in thesauro conditas custodit disponitque et ad mentem affert si poscitur. Cum apprehendimus, acceptor laborat ut quam maxime res in receptaculum immitat; cum autem retinimus, vector res quam maxime in thesaurum immittere conatur. Cum denique recolimus, quaestor rem in thesauro quaerit, et cum reminiscimur, res usque subsequenter sumit quoad utique fit reminiscentia.

Vives etiam memoriam dissimilem secundum aetatem conspicit: et iuvenes plus pollent memoria quam senes, et qui quo senescit memoria eo prudentiores. Non vero tantum memoria ob aetatem differunt homines, nam alii alia, alia alii meminerunt facilius, secunda cuiusque libentius attentione.

Memoriae operarii pariter nobiscum senescunt, munera igitur minus minusque efficaciter funguntur. Alii vero aliis industriores sunt secundum hominis ingenium: alias piger acceptor pauca in receptaculo immittit, quamobrem vix apprehensum; alias segnis vector aegre laborat, quocirca minus retentum; alias hebes quaestor in quaerendum tardus, unde serius fit reminiscentia. Neque pariter omnium rerum experti sunt operarii, nec earundem quisque: alius verborum, alius numerorum, alius imaginum fortasse peritior.

Aristoteleam umorum rationem capit Vives ad haec explicanda:

Difficile item recipiunt, qui in occipitio frigidos habent humores, ac proinde duros, quorum est natura ad impressionem saxea: tales sunt senes, et tardi, et torpentes. Qui vero sani sunt et integri, sed celeres habent spiritus, apprehendunt quidem cito, sed non adeo continent: cuius sunt generi biliosi.

Tamen…

Lenta ingenia […] recordationis fide valent, acuta autem reminiscentia. Tenacior est memoria in tardo, sicut sigillum diuturnius in saxo aut ferro: redeunt tamen facilius in recordationem.

Amoena ratio humorum mihi videtur: humana elementorum metaphoris explicare quit, quod hominis coniunctio cum rerum natura est, neque cum receptaculorum ratione discrepat.

Quadruplici rationi Vives alludit cum de oblivione scribit: vera et maxime propria oblivio, cum imago in memoria depicta eraditur prorsum ac deletur; obscuritas seu litura, cum imago interlita est atque interrupta; tertia est occultatio, cum quaerentem subterfugit; quarta idem ac prior nuncupata, cum obruta est, quasi velo quodam contexta. Deinceps splendidâ metaphorâ explicat rationes:

Quae deprehendere est in tabula, cuius imaginum alia est deleta, alia est interlita vel intercisa, alia nos fallit, alia est operta vel exolescens.

Etiam ex receptaculorum ratione oblivio apte explicari potest: prima sive vera oblivio fit cum res in thesauro condita a quaestore neglecta declivitate labitur et in puteum oblivionis praecipitat, quocirca ex memoria deleta; obscuritas cum res nimis gravis a vectore ad facilius portandum dissociata est in partes quibus constat, itaque carptim condita interdum aliquae fragmina quidem labuntur, non autem tam velociter quam integra, quamobrem possunt citius recuperari et recordatio gradatim evenit, nisi tamen vector festinat lapsae partes in puteum oblivionis praecipitant et perduntur donec alias acceptor eas recipiat; prima occultatio cum res condita se movet et quaestorem quaerentem effugit; secunda occultatio cum res tam abscondita est in thesauro ut quaestor eam reperire nequeat.

Postremo Vives haec de errore ex similitudine scribit:

Similitudo perturbat memoriam, ut oculos corporis, ne iudicium possit recte statuere de eo quod est ad se delatum confuse.

Iam supra vidimus secundam oblivionis causam, quae obscuritas nuncupatur, accidere quia vector res graves dissociat. Quae multiplices sunt et aliquando partes eorum aliquae inter se similes: inde venit confusio. Hic error tribus modis fit:

Hoc vicium vel in prima attentione nascitur, quod intelligentia non satis animadvertit quae offeruntur, ut integra ea distinctaque posset memoriae commendare: quo in genere sunt aliud agentes; vel in ipsa memoria, quae parum syncera fide custodiit; vel in secunda consideratione, quae est attentio, quum perperam eae quae integra erant in memoria reposita, depromit.

Videlicet, inter tria distincta momenta accidit quod vitium gignit. Attentio quasi speculum est ubi sensus reddunt quae percipiunt; attamen speculum res recipit distortas nisi attentio vigilat, itaque in memoriam veniunt et conduntur, quod secundum momentum est. Tertium ad quaestorem pervenit, qui cum res mente poscuntur, ob similitudinem cum aliis prave eligit.

Advertisements

Read Full Post »