Feeds:
Posts
Comments

Archive for November, 2009

Abhinc mensem unum memoriae notionem hodiernam visimus duabus rationibus: metaphora receptaculi et circuitibus neuronalibus. Videamus nunc quid de memoria humanistae anagenesis auctores dicant.

Prominentem locum memoriae Vives in opere ‘Anima et Vita‘ tribuit, nam ex animae facultatibus una est, quae sunt mens sive intelligentia, voluntas, memoria.

[…] animus noster non semper eadem in cogitatione insistit, sed ad actus alios ex aliis transit, receptaculo fuit illi opus in quod priora cogitata, aliis subeuntibus, conderet, ceu in thesaurion rerum absentium: quas res, quum usus poscat, repetat, ac depromat; huic muneri, memoria est nomen.

Vives consentit Ciceroni, qui in opere ‘De Oratore‘ scripsit:

Quid dicam de thesauro rerum omnium, memoria? Quae nisi custos inventis cogitatisque rebus et verbis adhibeatur, intellegimus omnia, etiam si praeclarissima fuerint in oratore, peritura.

Ergo vetusta est receptaculi metaphorae ratio sive, ut Cicero diceret, thesaurus omnium rerum. Nobis autem Vivis definitionis modus animadvertendus est: non enim omnium rerum, sed tantum rerum absentium thesaurus est memoria, munus cuius est repetere ac depromere usûs postulata. Infra definire pergit, cum considerationem sive attentionem ac memoriam sive recordationem discriminet:

Nam consideratio est, quum inquirit et scrutatur: recordatio vero, quum ad id perventum est, quod volumus.

Ad hoc nova efficit vocabula aut aliquae apud antiquos referit quibus omnes memoriae res definit: etenim recolimus cum animus insistit in recordatione rei alicuius; res autem gradatim discursu observare ante animum, quasi recordatione recordatio, est reminisci: ergo ex recultuum iterationibus fit reminiscentia. Itemque aliud est in memoria sigilla imprimere vel apprehendere, aliud habilitas confestim bonaque fide repraesentandi vel facile perspiciendi quae velis retinere nominata, quod fit si firme sigilla haerent.

Vivis definitiones receptaculorum rationi omnino cungruunt, ut extemplo visemus (breviandi causa receptaculum brevis temporis simpliciter receptaculum, alterum thesaurum vocemus): tres operarii receptaculis laborant; primus est acceptor, qui in receptaculum res immittit; secundus est vector, qui eas e receptaculo effert declivitateque in thesaurum propellit; tertius est quaestor, qui in thesauro conditas custodit disponitque et ad mentem affert si poscitur. Cum apprehendimus, acceptor laborat ut quam maxime res in receptaculum immitat; cum autem retinimus, vector res quam maxime in thesaurum immittere conatur. Cum denique recolimus, quaestor rem in thesauro quaerit, et cum reminiscimur, res usque subsequenter sumit quoad utique fit reminiscentia.

Vives etiam memoriam dissimilem secundum aetatem conspicit: et iuvenes plus pollent memoria quam senes, et qui quo senescit memoria eo prudentiores. Non vero tantum memoria ob aetatem differunt homines, nam alii alia, alia alii meminerunt facilius, secunda cuiusque libentius attentione.

Memoriae operarii pariter nobiscum senescunt, munera igitur minus minusque efficaciter funguntur. Alii vero aliis industriores sunt secundum hominis ingenium: alias piger acceptor pauca in receptaculo immittit, quamobrem vix apprehensum; alias segnis vector aegre laborat, quocirca minus retentum; alias hebes quaestor in quaerendum tardus, unde serius fit reminiscentia. Neque pariter omnium rerum experti sunt operarii, nec earundem quisque: alius verborum, alius numerorum, alius imaginum fortasse peritior.

Aristoteleam umorum rationem capit Vives ad haec explicanda:

Difficile item recipiunt, qui in occipitio frigidos habent humores, ac proinde duros, quorum est natura ad impressionem saxea: tales sunt senes, et tardi, et torpentes. Qui vero sani sunt et integri, sed celeres habent spiritus, apprehendunt quidem cito, sed non adeo continent: cuius sunt generi biliosi.

Tamen…

Lenta ingenia […] recordationis fide valent, acuta autem reminiscentia. Tenacior est memoria in tardo, sicut sigillum diuturnius in saxo aut ferro: redeunt tamen facilius in recordationem.

Amoena ratio humorum mihi videtur: humana elementorum metaphoris explicare quit, quod hominis coniunctio cum rerum natura est, neque cum receptaculorum ratione discrepat.

Quadruplici rationi Vives alludit cum de oblivione scribit: vera et maxime propria oblivio, cum imago in memoria depicta eraditur prorsum ac deletur; obscuritas seu litura, cum imago interlita est atque interrupta; tertia est occultatio, cum quaerentem subterfugit; quarta idem ac prior nuncupata, cum obruta est, quasi velo quodam contexta. Deinceps splendidâ metaphorâ explicat rationes:

Quae deprehendere est in tabula, cuius imaginum alia est deleta, alia est interlita vel intercisa, alia nos fallit, alia est operta vel exolescens.

Etiam ex receptaculorum ratione oblivio apte explicari potest: prima sive vera oblivio fit cum res in thesauro condita a quaestore neglecta declivitate labitur et in puteum oblivionis praecipitat, quocirca ex memoria deleta; obscuritas cum res nimis gravis a vectore ad facilius portandum dissociata est in partes quibus constat, itaque carptim condita interdum aliquae fragmina quidem labuntur, non autem tam velociter quam integra, quamobrem possunt citius recuperari et recordatio gradatim evenit, nisi tamen vector festinat lapsae partes in puteum oblivionis praecipitant et perduntur donec alias acceptor eas recipiat; prima occultatio cum res condita se movet et quaestorem quaerentem effugit; secunda occultatio cum res tam abscondita est in thesauro ut quaestor eam reperire nequeat.

Postremo Vives haec de errore ex similitudine scribit:

Similitudo perturbat memoriam, ut oculos corporis, ne iudicium possit recte statuere de eo quod est ad se delatum confuse.

Iam supra vidimus secundam oblivionis causam, quae obscuritas nuncupatur, accidere quia vector res graves dissociat. Quae multiplices sunt et aliquando partes eorum aliquae inter se similes: inde venit confusio. Hic error tribus modis fit:

Hoc vicium vel in prima attentione nascitur, quod intelligentia non satis animadvertit quae offeruntur, ut integra ea distinctaque posset memoriae commendare: quo in genere sunt aliud agentes; vel in ipsa memoria, quae parum syncera fide custodiit; vel in secunda consideratione, quae est attentio, quum perperam eae quae integra erant in memoria reposita, depromit.

Videlicet, inter tria distincta momenta accidit quod vitium gignit. Attentio quasi speculum est ubi sensus reddunt quae percipiunt; attamen speculum res recipit distortas nisi attentio vigilat, itaque in memoriam veniunt et conduntur, quod secundum momentum est. Tertium ad quaestorem pervenit, qui cum res mente poscuntur, ob similitudinem cum aliis prave eligit.

Read Full Post »

Rambula nova populationum aetate propinquo oppido Aquilare devastata est. Prima populatio anno MCCCXXXIV facta est ex proditione regi Alphonso Undecimo Gundisalvi Iannis, domini oppidi Aquilaris, qui cum fratre Ferdinando Gundisalviz ad regem Granatae transiit et oppida circum Aquilarem populavit, quorum primum Rambulam fuit. Milites, impares castro moenibusque, ubi plerique civium incluserant, in suburbiorum casas et agros saeviverunt, quos userunt.

Anno MCCCLI, rege Petro Primo, iterum Aquilaris nunc per Alphonsum Ferdinandi Chiliarchum, comitem dominumque oppidi, plures populationes in campum Cordubensem fecit. Qui nutricius regis erat, cuius dominium Aquilarem acceperat; cum tamen Petrus Primus Mariam Chiliarchum filiam domini Aquilaris violavisset, hic illi circulo procerum Cordubae pro regina Alba Borbonis coniungendo adversatus, quam rex spreverat. Rebellione deleta, Petrus Primus copias missit, ut dominium Chiliarchum postularet; comes autem obviam iis iit easque reppulit. Eo tempore Chiliarchus aliquot oppida campi Cordubensis regni devastavit, in iis Rambulam, quare ad regis partes transierat. Dein Rambulae Calvarii Colle Men Roderici Viedmae, quem rex misserat, ut Chiliarchum sustineret, castra possuit. Men Roderici eum locum elegit quod illinc hostium itinera speculari poterat. Attamen Chiliarchus exercitum iterum eduxit et castra evertit Mennem Roderici interficiens. Copiae oppugnatae fusaeque ad castrum Rambulae perfugerunt, quamobrem Chiliarchus oppidum populavit et oppidanis atrocitates fecit.

Cum Petrus Primus barbariem rescivisset, a. d. V kal. Ian. adiit se cum exercitu et eum statuit eodem loci, quem Men Roderici elegit; deinde illinc impetum in Aquilarem fecit, quae kal. Feb. MCCCLIII se dedidit. Castri oppugnatio parum diu fuit, verum tandem Chiliarchus victus est et, ut ipse postulavit, Calvarii Colle prae tentorio regis necatus est eadem hora, qua Mennem Roderici ceciderat. Ibidem Petrus Primus tropaeum aedificare iussit ad Aquilaris deditionem memorandum. Hoc tropaeum gradus erat, quos supra alta pyramidalis columna eminebat cum inscriptione aedificationis causae alludente. Tropaeum Aquilare perspiciebatur, cui rex ignovit et regno annexuit. In praemium Rambulae constantiae fidelitatisque post vexationes ab Chiliarcho factas, rex aliquot privilegia concessit, in iis conventum-hospicium et valetudinarium sub Sancti Spiritus religiosis Antoninis oppidi vicinis instructum, Granatae via, praeter schedulam immunitatis.

Abu Said Alamar ‘Rubens’ Rambulam unum diem asylum quaesitum pervenit a. d. VII id. Apr. MCCCLXII antequam iter Hispalem versum pergeret ad Petro Primo occurrendum. Cum rex Mauretaniae sceptrum Machometo Quinto restituisset, Rubens ex Granata effugere debuit. Qui regis Petri Primi auxilium requieverat, qui Hispalis eum opperiebatur. Rex oppidis, quae Rubens transiturus erat, nuntiavit ut sicut rex atque amicus suus cum honoribus festisque reciperent; sic dehinc Rambulae oppidani eum receperunt postquam cum sexaginta proceribus et ducentis equitibus adiit. Propter magnam receptionem ac petitionem oppidanorum Rubens alium diem mansit et tandem a. d. V id. Apr. Hispalem profectus est. Ibi fallax Petrus Primus eum hastâ suâ interfecit, ut divitias eius apprehenderet.

Rege Henrico Secundo, post bellum civile contra fratrem Petrum Primum, Gundisalvo Ferdinandi Cordubae, novo Aquilaris domino, potestatem antiqui tropaei deruendi fecit, quod Petrus Primus ad Aquilaris deditionem commemorandam aedificare iusserat, quia contumeliosum novis Aquilaris oppidanis existimabat. Ibidem humiliatorium cum cruce interno exstructum, quod ‘Calvarium’ vocatum est. Praeterea Henricus Secundus Rambulae fidelitatem erga fratrem inimicum sciens maiorem partem privilegiorum a Petro Primo concessorum abolevit, et schedulam immunitatis rescidit Rambulam sub Cordubae iurisdictione reponens.

Read Full Post »

Phoenices urbem Rambulam nomine Murgem condidisse creditur, quae Imperio Romano superfuit. Extremo mense Augusto anni DCCXI a Mauris capta est, qui eam ‘al-Ramla’ appellaverunt. Cum christiani cepissent, tandem ‘Rambula’ appellata est.

Dicunt historici Ferdinandum Tertium eam cepisse circa mensem Iulium anni MCCXXXVII, cum Montellam eodem mense occupavit. I. Montani Rambulae expugnationis ab Ferdinando Tertio exactum temporem a. d. III id. Aug. fuisse putat. Hoc tempus Sancto Laurentio consecratur, et anno MDCL Rambulae patronus factus est, ergo hanc cogitationem haud rectam esse videtur.

Urbes Aquilaris atque Astigi anno MCCXL expugnatae sunt, quamobrem Rambula per tres annos finis Mauris regnis fuit. Ferdinandus Tertius a. d. VI id. Apr. MCCXLI urbi Cordubae iurisdictionem Rambulae dedit. Etsi multae Maurae familiae Rambulae manserunt, tamen anno MCCLXII ab Alphonso Decimo proiectae sunt.

Alphonsus Decimus Romam Papae Gregorio Decimo occursum profectus, qui eum in consilio coronae imperatoriae Germaniae iuvaret. Rex Granatae Machometus Alhamaris per occasionem cum Iacobo Abu Iosepho, Fecis Mauretaniaeque rege, societatem coniunxit ad Vandalitiam invadendam, tresque exercitus miserunt: alium Giennium, alium Hispalem, alium ad campum Cordubensem. Maio MCCLXXV Iussuf cum exercitu Astigis affuit et gubernator Nunnus Gundisalviz Larae potestatem sui fecit. Gubernator et quadringenti fortissimorum militum suorum mortui sunt; Iussuf autem iratus erat optimi sui ducis damni causa, quo Astigos devastavit una cum propinquis oppidis, in iis Rambula, quae forte repugnavit, quamobrem Iussuf ibi magnam caedem fecit.

Anno MCCLXXXIII princeps Sanctius contra patrem suum Alphonsum Decimum tumultuatus est. Omnis urbs Vandalitiae praeter Hispalem principi favit. Principe Sanctio Cordubae statuto, Alphonsus Decimus auxilium ab rege Mauretaniae petivit, qui cum exercitu berberisco adiit ad Cordubam obsidendam. Cui aliquot fautores Alphonsi Decimi coniunxerunt, exercitus autem ab civibus repulsus et fusus est, ac berberisci oppida campi Cordubensis devastaverunt, in iis Rambulam, quae nondum ex regis Iosephi devastatione restituta erat, quamobrem Alphonsus Decimus regem Maurum postulavit ut exercitum reduceret.

Read Full Post »

Homo in culmine

Quondam homo quidam super altum montem erat. Tres viatores, qui procul erant, oculos in eum coniecerunt et de eo disputaverunt. Dixit primus: “Certe animalem dilectissimum perdidit.” Dixit secundus: “Haudquaquam animalem perdidit, sed amicos.” Dixit tertius: “Certo scio illic esse ad aerem purum ducendum.”

Cum dissentirent, usque disputare pergerunt donec ad summum montem pervenerunt. Tum primus viator rogavit: “Amice, qui super hunc montem es, num animalem dilectissimum perdidisti?” “Non perdidi, domine”, negavit homo. Secundus interrogavit: “Aliquemne amicum perdidisti?” “Ne amicum quidem perdidi, domine”, respondit homo. “Esne hic ad aerem purum ducendum?”, tertius sciscitatus. “Nihil, domine”, dixit homo. “Quid tum hic agis, postquam ad quaesita negans respondisti?” Et homo in culmine respondit: “Hic sum tantummodo.”

Plato mores humanos ex fontibus tribus principalibus fluere affirmavit, quae cognitio, commotio cupidoque sunt. Cognitio ab capite, commotio ab corde cupidoque ab genitalibus oritur. Adeo haec discretio hodiernorum hominum conscientiam permeavit ut dua milia annorum post non unus, sed tres simul simus: intellectus, permotio sexusque; attamen haec trinitas disparem valorem habet. Sexus turpis est, itaque in privatorum tenebras abdendus; permotio non tam privata quam sexus est, sed tantum sub tempore eam ostendere licet aut infirmi atque insani iudicabimur; solum intellectus usque edere licet, est enim caput rex hominum. Cum vero caput regit, homines machinae fiunt; ac si homines cor genitaliaque negant, conflictus internus fit et adolescit et aegritudines surgunt.

Primus fabulae viator est Ratio, quae semper de rebus possidendis loquitur. Ratio non ad montem ascenderet nisi rem perderet, est enim certans triumque egoisticissima. ‘Ego’ capite continetur, quem ad extollendum atque tegendum opus est aviditate. Ni aviditas expletur, aggressio accenditur. Possessiones sunt quae maxime ‘ego’ alunt, ideo quod rebus raptis bellum suscipitur ut reciperentur. Quapropter Ratio tantum possessiones in monte quaerat.

Secundus viator est Cor, quod Ratione clementius est. Cor non res quaerens ad montem ascenderet, sed propter amicitiam, nam semper amore movetur. Atque, quamquam Ratio trium intelligentissima, tamen sapientissimum Cor, quia medium inter dua extrema Rationem Sexumque est et comprehensionem adipiscitur.

Tertius viator est Sexus, vis corporis, trium veterrimus. Etsi hodie sexus in genitalitatem reducitur, tamen multo magis quam id est: totum corpus continet. Sexus hilaris, iocosus, corpus navitate inundat, quae desideria affert, idcirco tantummodo desideria pascendi causa montem ascenderet: ut aerem purum ducat.

Trinitas perpetim disputat quis solio sedeat, Ratioque ferme vincit. Tres hominis partes sicut rotae radii sunt, sed Ratio sursum esse solet. Rota volvenda est aut conflictus aegritudines feret. Homo in culmine aequilibritatem adeptus est; cum trinitas illic pervenit et rogavit quid ageret, respondit: “hic sum tantummodo.” Non est causa, quod trinitati haud cogitabilis est, ibi tres partes disputare desinunt. En salutem: non tres, sed unus esse.

Read Full Post »