Feeds:
Posts
Comments

Archive for October, 2009

Vulpes quidam noctu cohortem plenum gallinarum accessit et tamdiu moratus est ut, cum proficisci voluit, iam luxisset atque cives viis ambularent. Cum vidisset se abdere non posse, ad viam raptim exiit et decubuit quasi mortuus. Cum cives eum viderunt, mortuum crediderunt, neque ullus eum curavit.

Mox vir quidam venit et dixit capillos frontis vulpis bonos esse ad imponendum in frontem infantium ne fascinentur; et forfice capillos frontis vulpis totondit.

Et postea alius venit idemque de dorsi capillis dixit, aliusque de ilium; et tot viri id dixerunt ut totum totonderint. Attamen vulpes numquam se movit, nam capillos perdere nullum damnum sibi afferre existimabat.

Postea alius venit et dixit vulpis pollicis unguem bonum esse ad panaricium eumque strinxit, neque vulpes se movit.

Postea alius venit et dixit vulpis dentem bonum esse ad dentium dolorem eumque strinxit, neque vulpes se movit.

Et mox alius venit et dixit vulpis cor bonum esse ad cordis dolorem cultrumque missit quo cor exterebraret. Et cum vulpes vidisset cor reciperare non posse vitamque perdituram, statuit potiorem esse adire quemquem se occurrerat quam rem pati quare totum perderetur. Et pugnans ut se expediret virum adiit atque effugere consecutus.

Proinde ille vulpes hoc nos docet:

Ferto res alias tantum quantum tibi fas sit,
—vitato quantum sit tibi pote alias.

Read Full Post »

Donum Matris Musarum

Olim memoria receptaculum esse dicitur ubi recordationes retinemus, nunc autem hae per circuitus neuronales currere putatur, quorum retes certas sequentialiter excitantur quantum recordamur. At metaphora receptaculi potior est ad aliquas memoriae rationes explicandas, nam theoria circuituum neuronalium nonnumquam nimis abstracta est. Ita est vero recordationes remotas ac vicinas.

Omnibus hominibus recordationum duo genera sunt: et quae in memoria perdurant atque parvo conatu reciperare possumus, et quae exiguum tempus durant neque sine maiore labore reciperantur; hae in receptaculo nomine memoria brevis temporis, illae in memoria longi temporis horrentur.

Receptaculum longi temporis nostrae vitae res gestas et rationes agendi sensusque, quas didicimus, continet. Cum recordationes in hoc receptaculum conditas quaerimus, eas cito reperimus, quasi, quamvis immensum id sit atque ingentem rerum copiam contineat, semper omnia ubi esse sciamus. Alter autem longe minor est, adeo ut tantum paucas res in eo simul servare possumus. Receptaculo brevis temporis quodque oculis, auribus, naso, lingua cuteque sentimus per paucos secundos continetur et eo continentiâ receptaculi longi temporis sensum attribuimus. Hoc receptaculum dat facultatem ad colloquendum, computandum, numerum telephonicum imprimendum, et cetera. Haec informatio vero, nisi necesse est nobis servare, cito evanescit; sin autem magni pretii est, eam receptaculo longi temporis transferre conamur, quod alias consequimur, alias perdimus. Itaque, receptaculum brevis temporis est sicut parva cella cum medio puteo; res cellam ingredientes funditus labuntur ad oblivionem, sed si volumus, eas foras trahimus et in receptaculo longis temporis servamus. Nisi autem eas ad fundum receptaculi propellimus iterum ad puteum oblivionis labuntur, nam declivitas paulatim prona in primo receptaculo est.

memoria

Atque, theoria circuituum neuronalium aliam oblivionis visionem defendit: data in coniunctorum neuronum circuitibus servantur. Cum aliquid recordari volumus, certus neuronum circuitus excitatur, deinde recordatio in mentem venit. Notio firmitatis momenti est ad oblivionem intelligendum. Quotienscumque aliquid recordamur, certus neuronum circuitus excitatur ad recordationem faciendum; eo firmior fit circuitus quo magis excitatur, exinde tanto melius citiusque recordatio in mentem venit quanto firmior fit circuitus suus. Res obliviscimur quia minus circuitus eorum neuronalis excitamus. Attamen, si haec theoria omnino recta esset, penitus infantiae recordationes recordaremur, namque saepius ceteris circuitus eorum neuronales excitamus, ac pessime recordamur.

Sed tamen Mnemosynae, matri Musarum, gratias est agendum pro tantum donum, quo nos mortales domini mundi fimus.

Read Full Post »