Feeds:
Posts
Comments

Archive for September, 2009

Olim corvus quidam magnum casei frustum invenit et ad arborem ascendit ad id edendum sine impedimento. Istic corvus, vulpes sub arbore praeteriit et, corvi caseum intuens, cogitavit quomodo eum rapiret. Tandem sic coepit dicere:

“O Corve! Iamdiu tua de nobilitate elegantiaque audivi. Quippe cum multum te quaesivissem, tandem repperivi, et nunc demum intuitus melius quam dictum mihi appares. Vero ne rearis blanditias mihi esse, eo dicam non tantum bona, quae tibi sunt, sed etiam quae de te male existimant. Habent tuarum pennarum et oculorum et rostri et ungularum colorem inelegantem, quia ater est, nec intelligunt quam errent: neque atrae pennae tibi sunt, sed nigrae ut pavonis avis venustissimae. Et ater oculis pulchirissimus color est, nam atra visum solantur, inde oculi dorcadis, ex animalibus atrissimi, omnium laudatissimi sunt. Ad hoc rostrum ungulaeque tuae inter aves, tam magnas quam tu es, firmissimae sunt. Atque volatus tuus facillimus est, nec reflatus molestiam tibi affert, quamvis fortis sit, quod nulla avis tam facile quam tu facere postest. Et puto Deum, quoniam rite et recte facit, non ferre avem adeo perfectam non ceteris pulchriorem cantum habere. Et postquam fortuna mihi secunda fuit quia te repperivi, bona tibi copiosiora auditu esse sciens, fortunatum aeternum me haberem, si cantum tuum audire possem.”

Cum corvus vidisset quam multum a vulpe laudaretur, veritatem dictis eius esse ratus, eum amicum habuit, abque argumentis datis et blanditiis rogationibusque factis ad canendum rostrum aperuit, ibi caseus humum cecidit et vulpes eum cepit et discessit. Sic corvus, se veritate elegantior nobiliorque ratus, a vulpe falsus est.

Is qui virtutibus te, quae desunt tibi, laudat,
—raptim scito aliquid rapere velle tui.

Advertisements

Read Full Post »