Feeds:
Posts
Comments

Archive for May, 2009

Epigramma

In epulas nuptiales

Heu miserum me! pro dolor! heu, pacta alteri nubit!
—si saltim assem unum parcere possem utrivis!
Sicuti publica res tibi mittit epistolium ambo
—ut vectigalis sis alius thalamo.
Noli putare autem fatue multam esse solutam:
—nam sine veste nova non epulatur amans.
Dimidia impensa mercedis in invitatum
—(siccine recte vocem? nonne mea accipiunt?)
presbyteri latum sermonem ecclesiam adimus
—conantes vigiles saepe tenere oculos;
atque epulis tandem cum millibus arte alienis
—frigida mensa, strepam, frigeat usque adeo.
Cenabis bene, ientabisque quidem: mora mensis
—sic fit ut incoquat ter minimum stomachus.
Et “vivant” omnes, etiam oscula plurima sponsis
—auspicibusque petunt, dum labra sanguine hiant.
Atque voluminibusque silebitis haustibus omnes
—suppliciumque chori finiet hoc strepitus.
O, fili Veneris, iacias nihilum alteram amoris,
—quippe sagittae alios cum faciant inopes.

Advertisements

Read Full Post »