Feeds:
Posts
Comments

Archive for aprilis, 2009

Libri ‘Roma Aeterna’ ceterorumque classicorum auctorum scripta interpuncta, etiam integra, hodie praebentur; exemplaria autem interpunctione carebant, immo orationis partes omnes coniunctae scribebantur. Quomodo enim orationes distinguebantur? Quaedam verba interpunctorum partes agebant; verbi gratia, encliticum ‘-que’ vices nostri commatis fungi poterat. Dumtaxat ab Donato grammatici de discretionibus scribunt. Isidori Diomedisque operibus consultis, hoc de interpuctione dici potest.

Cum loquimur aut scribimus, sententias facimus. Sententia integra cum sensu pleno ‘periodus’ vocatur, a Graeco περíοδος. Quae duas partes habet: comma et colon. Horum verborum significationis definitio facilis non est, rhetores enim de iis multum disputaverunt; nos autem Isidorum advertemus, qui scripsit: “Comma particula est sententiae. Colon membrum. Periodos ambitus vel circuitus. Fit autem ex coniunctione verborum comma, ex commate colon, ex colo periodos.” Ergo comma est aliquid colo brevior. Sed primo nobis quid ‘membrum’ sit scire oportet. Dicit Isidorus: “[membrum] intellectum sensui praestat; sed adhuc pendet oratio, sicque deinde ex pluribus membris fit periodos, id est extrema sententiae clausula.” Itaque, ut quomodo recte orationem interpungere discemur, has finitiones capimus:

Periodus: propositionum coniunctio, quae oratio sensu pleno fit.
Colon: periodi pars vel membrum, quod ipsum sensum habet, nec tamen orationi plenum sensum sine ceteris colis dat.
Comma: periodi pars vel membrum, cuius sensus nondum plenus est.

Orationis partibus finitis, de interpunctione loqui licet. Grammatici interpunctionem ‘discretionem’ vocant. Aliqui eorum varias enumerant, in iis posituras, quae inter legendum dant copiam spiritus reficiendi, ne continuatione deficiat. Positurae vel θέσεις sunt tres:
Distinctio vel distinctio finalis vel τελεία: est punctum ad caput litterae positum (˙), quod periodi finalem designat. Id est pro nostro puncto (.)
Media distinctio vel mora vel μέση: est punctum ad mediam litteram positum (·), quod coli finalem designat. Id est pro nostris duobus punctis (:) et semicolo (;)
Subdistinctio vel ὑποστιγμή: est punctum ad imam litteram positum (.), quod commatis finalem designat. Id est pro nostro commate (,)

Saepe cum auctorum classicorum scripta interpungimus, etiam nostra, ea methodo interpungendi non utimur, sed nostrae linguae interpunctionis modo.

Diomedis dicit quando distinguere sive pausam facere oporteat, ubi subdistinctio fiat:
– quando a persona ad personam transitus fuerit factus;
– ante casum vocativum;
– ante coniunctiones aut, sed, quoniam;
– ante tunc cessante reddita, sed superioribus praepositis;
– ante et post interrogativas.

Atque alias pausas animadverti, quas Diomedis non enumerat:
– ante apositiones;
– ante ablativos absolutos;
– ante sententias subordinatas coniunctione vel pronomine inceptas.

Itaque subdistinctio est alteribus discretionibus frequentior, cum praesertim pronuntiationi plus colorum quam commatum sit.

Read Full Post »

Primores aere hominum quondam vehebantur;
praeses Papaque sunt: Caudex, Benedictus, Obama.
Prosiliens subito cellâ inquit rector: “agendum’st!
Navis corrupta est! Properemus, desiliendum’st!
Sed periet nostri unus, enim modo tres umbellae.”
“Orbis terrarum sum pollentissimus” inquit
Barack umbellam capiens et praecipitavit.
“Orbis terrarum sum prudentissimus” inquit
Caudex umbellam capiens et praecipitavit.
Tum speciens maeste rectorem inquit Benedictus:
“Papa gravissimus est, tamen umbellam cape tu istam,
nam Deus est, vitam cui donat alii, benignus.”
“Papa!” dein rector, “non est opus id, sat habemus:
quod bulgam meam habet vir prudentissimus ille!”

Read Full Post »

Epigramma

In Septimanae Sanctae confraternitates

Crucum aurum colitis, gemmis etiam decoratis,
—nec dignus ligno Dominus avidus est.
Eripitis miseris sestertia eosque cibatis
—turis fumo empti denique paupere spe.
O fratres, ŏ beati, qui dormire potestis
—lectis gemmatis signi opulenti adeo!

Read Full Post »

Capitula XLI usque ad XLV libri ‘Roma Aeterna’ librum primum ‘Ab urbe condita’ a T. Livio praeferunt, primum aliquibus lineis mutatis, dehinc integrum. His capitulis perlectis, totum librum primum integrum misi et res studendas inveni.

Tres dei Romae originibus immiscentur: Venus, Iuno Marsque. Venus generis Iulii-Claudii, etiamque populi Romani genetrix habetur; est enim mater herois Aeneae, a quo Romulus conditor originem trahit. Quae contra dea Iuno in Aeneida apparet: urbi Karthagini maxime favisse fertur et Troianos odisse quia eorum prognatos Karthaginienses deleturos esse sciebat. Inde fugâ Aeneae cognitâ ex Eolo ventorum rege auxilium petit ut magna tempestate Aeneae classem submergeret, at tum Neptunus ventos sedat Aeneadaeque servantur. Ultra Iuno Turni regis Rutulorum iram in Aeneam accendit et inimicissimos fiunt. Post deus Mars Romuli Remique pater revelatur, nec scilicet fortuita huius genitoris electio est, nam populus augendi bello cupidus antiquitatis maxima vis militaris factus. Romulus ipse Martis naturam praestat cum superbiam patriam amori fraterno praeponat.

Item tres semidei Romae originibus conspicuntur. Primo Pan, cui Lupercalis ludi celebrantur, in quibus iuvenes nudi cursitant etiam Romulus et Remus agentes. Pan deus fertilitatis sexualis et pastorum pecorumque dei Mercurii et mulieris Dryopis filius est. Ad hoc optimus venator, empiricus musicusque habetur syringem canens a nomine nymphae, quae eum effugens in harundinem conversa est, tum Pan ex ea fistulam effecit. Romae conditor significanter hunc deum colit, nam quidem ab originibus populus Romanus agro copulatus est, haec copulatio autem initio Imperii laxata est. Quo Vergilius Georgicon scripsit Romanis agri studium resurgere conans cum omnes civitatem habitare volunt. T. Livius Vergilio consentiat et, ut multi auctores, in rerum rusticarum scientia versari putet virtutem populi Romani, qui autem rusticos deridet. Alii semideo, quoque Mercurii filio, nomine Euander bis terve Livius initio libri primi alludit. Qui cum Arcadum globo advento inter bellum cum Turno Aeneae favit et aliquos ritus Graecos Italiae instauravit, Panos et Herculis in iis. Ipse Hercules fuit primus divus, cui aedificatio Romae sita ante conditionem consecrata est. Haec est Ara Maxima a nympha Carpenta, Euandri matre, consecrata, quae semideum Herculem in deum mutaturum esse vaticinata est. Romulus sacrificium fecit homini, qui deum merito suo factus est.

Deinceps heroes Romae proprii, semidei Aeneas et Romulus, alius Venere, alius Marte natus nobis populi Romani vim afferunt: Aeneas et pietatem deumque curam et Veneris filiorum vigorem sub fas subiunctum, Romulus et patriam superbiam et occupationis cupidinem. Haec mixtura in olla cocta ab Aeneae adventu ad Romae conditionem potentissimam antiquitatis nationem effecit.

Read Full Post »