Feeds:
Posts
Comments

Archive for March, 2009

Tredecim aediles in Curiâ Murgensi considunt, qui in factiones quattuor dividuntur: Socialistas, Populares, Vandalitistas Communistasque. Qui Murgem sedecim annos usque summo imperio rexerant, at postrema decreta civibus non placuerunt, quo Socialistae offensione usi sunt ad animos in administrationem accendos, suffragia enim proxima erant. Etenim suffragatio frequentior priore fuit, quamobrem Socialistae vicerunt. Tamen eosdem aediles ac Communistae exceperunt quamquam plus suffragiorum receperunt. Populares duo, unum tantum aedilem Vandalitistae exceperunt. Aediles utriusque ab electione syndici abstinuri praemisserunt, et cùm aediles numero eodem placuerint ac noluerint, Socialistae pleraque suffragiorum caput eius syndicum instituerunt. Itaque adulescens duodetriginta annorum Emmanuel Ferdinandi syndicus Murgensis omnium iuvenissimus factus est. Qui iuventutis flammâ incensus multas novas res incohavit, equidem factionibus bonum animum praestitit. Tamen quidam sociorum Socialistarum circa eum pravi scelestique machinantur, in iis Conceptio Soret, cuius scelera fabulabimur.

C. Soret est mulier impia qua virtutes alienas sibique impossibiles sese dare solet. Magnanimitas ab ea proculissimè abest: quin gradum non facit nisi praemium colligit neque cuiquam benefacit nisi sibi confert. Sine causâ terribiliter irascatur atque suae indiligentiae ceteris accusatis stridores acres iactat, at paulo post dolo motâ gratiam simulat. Cùm amicitiam cuius ex eâ recipit aestimet, fidi amici ei non sunt, immo verò tantummodo potestate eos trahit. Ab ea odium haud paucorum accendit, at imperium obtinet propitiae voluntatis capitibus assentando et animos claudicatione movendo. Est exemplus ambitiosi abiectique magistratus qui omnia recta et honesta negligit, dummodo potentiam consequatur. Equidem Catilinam noxiis superaret, si posset. Verùm enimvero ex multis vitiis scelus imminet.

Societatem Aegrorum Familiarium Alzheimer (sive SAFA) administrat quae opertus sum. Safa senibus infernus est benevolentiâ simulatus, quae commoditatem senium neglegit, etiam abstinet, modò pecuniam eorum familiariumque sicut esurentium grex vulturum cupit. Maior pars auxiliarium Safae operatorum usuariis saevi sunt eosque male tractant. Insuper, cùm C. Soret nonvelit sumptum facere in salaria, numerus auxiliarium non sufficit multisque muneribus opprimuntur et enervantur, exinde usuarii negleguntur et in eos se exonerant. Etsi personae multorum in culpa peccatorum sint, tamen aliquae mala rectricis gestione fiunt. Timore eius energumini iracundiae agunt, isque humanae pessima naturae effert. Ita ingenium C. Soritis volubile mobileque deum memor regnum terroris Safae instituit, ubi dictatrix regnat.

Dea Genetrix timoris invidiaeque spirâ echidnarum nidum finxit quod effugere impossibile est. Technici superioris auctoritate castratâ, auxiliares usque me spreverunt et iurgaverunt quoad in nassâ eâ nidificavi. Superbae Genetricis timor subditorum animi defectiones infirmitatesque fecit, eaeque magnum malum in usuarios. Adeò rectrix operarios enervat ut novissimis suffragiis convocatis supra allusis plerique Factionem Socialistam, quam C. Soret tenet, suffragium tulissent quia iis iras repulsâ ortas esse metuebant. Itaque recte dicamus quemcumque Safam ingredi ex homine bellua fit, ea enim non mente, sed metu cietur.

Ergo senes ambitu turpi ab ambitiosae turpitidine tento exitialiter exercentur, quod aegrorem admaturat, namque contentio ei morbo degenerativo perniciosa est. Ideò quia Safae plerique aegrorum cottidie deterunt, quod menstrua evaluatio psychologica patefacit. Etenim id scelus est turpissimum, inter quos imperiosa suscepit. Adeò aviditas ambitiosos subiungit, ut eos etiam indigentissimo quoque sycophantas faciat atque noctu diuque in officium includat quae verset ut magis magisque hanc pasceat, quippe cùm ei cursus politicus, in quo multi avidi aequè gaudium ac praemium inveniunt, haud satis sit.

Sollicitudo ei magna est pecuniam lucrari ad villulam solvendam, proptereaque Safa utitur bonis factis simulatis furta foras celare conans, neque intus autem ei ficta necesse sunt, cùm regina echidnarum prolem secum deferat: suâ ex factione aliquos Safae operantium capit, qui de sceleribus taceant eaque participes conficiant. Operariis aliis neglegentibus aliis ineptissimis iis adiunctis, cassis utique connectatur.

Read Full Post »

Volumen ‘Roma Aeterna’ auctorum operibus Romanorum historiam urbis narrat. Historia incipit ab Aenea duce Troiano Venere nato, qui iussu deorum bello ad novam patriam condendam effugit. Aeneis est poema heroicum duodecim librorum a Vergilio scriptum. Id opus praeclarissimum iudicatur, quamquam imperfectum est, quippe cum auctor opere imperfecto mortuus sit. Opus principis Augusti honoris causa scriptum est, quoniam genti Iuliae originem divinam atque urbis conditionem dat. Poema quidem Homerica recordatur, nam hexametris conditur et heros fatis iactatur, Aeneas autem Achillei Ulixisque heros dissimilis est, neque enim voluntati suae, sed deorum paret; inde saepe ‘pius Aeneas’ vocatur.

Poema oratione soluta sequimur tantumque aliquot claros versus integros legemus, quamobrem hic pauca de Vergilii stylo dicere licet. Nihilominus inspice metrum hexametrum (exemplum est hexametrum quattuor dactylorum duorumque spondeorum):

quidquid id est, timeo Danaos et dona ferentis.

—υυ|—υυ|—υυ|——|—υυ|——

Si opus integrum legere vis, tange hic aut eme editionem ab Oerberge notatam.

Hoc capitulum inducit librum secundum, in quo Troia a Graecis expugnatur et Aeneas urbe effugit cum patre Anchisa et filio Iulio.

Grammatica: de casu dativo

Dicit Isidorus: “Dativus [dictus], quia per eum nos dare alicui aliquid demonstramus.”

Munus dativi principale est complementum verbi: significat personam vel rem, cui tendit verbi effectus, ut in Iulius Marco malum dat.

Dativus commodi significat personam, cui bene (commodi) aut male (incommodi) datur, ut in mihi pes dolet et filio patrique timeo et spirare necesse est homini.

Dativus possessivus cum verbo ‘esse’ comparet quem aliquid habere significans, ut in Marco una soror est.

Dativus auctoris significat a cui verbi actionem fieri cum gerundivo significatur, ut in quidquid dominus imperavit servo faciendum est.

Dativus finalis significat cur verbum actionem facit, ut in Romanorum auxilio venit et corpus spectaculo fuit.

Cum dativus geminus orationi est, alter commodi, alter finalis, ut in putasne eam rem dis superis curae esse?

Aliqui adiectivi dativum regunt, ut in dea Troianis benigna et filia matura viro.

Grammatica: de nominibus Graecis

Aliquae nomina ex Graecis excipiuntur. Opus Aeneis plenum nominibus Graecis est praecipue propriis: Aeneas, Anchises, Andromache, et cetera. Nomina Graeca primae, secundae tertiaeque Latinis declinationibus respondent. Nomina quae in -as desinunt primae declinationis sunt, tantum vero casus nominativus in -as et vocativus in longam mutant, ut Aeneas; etiam aliquae nomina in -es desinentia primae declinationis sunt, cuius nominativus in -es, accusativus in -en, dativus in vel , vocativus in mutant, ut Anchises; pleraque nomina Graeca in desinentia primâ declinatione permutata, veruntamen aliquando Graece remanent, ut Andromache: nominativus in , accusativus in -ên, genetivus in -ês, ablativus in desinit; item pleraque nomina Graeca in -os desinentia secundâ declinatione permutata, veruntamen aliquando Graece remanent, ut Lesbos: nominativus in -os, accusativus in -on desinit; deinceps haud omnia nomina in -es desinentia primae declinationi translata, sed nonnumquam tertiae, ut Achiles: accusativus in -em vel -ên desinit, ceteri casus non mutant; pleraque nomina in -es desinentia non primae, ut supra visimus, sed tertiae declinationis sunt.

Syntaxis: de muneribus coniunctionis ‘cum’

Oportet in coniunctione ‘cum’ parumper morari. Coniunctionis ‘cum’ munera sunt quinque.

Primum, ‘cum’ causale cum coniunctivo pro coniunctionibus ‘quoniam’, ‘quia’, ‘quod’, ceterisque; v.g. cum urbem vi expugnare non possent = quoniam urbem vi expugnare non poterant.

Secundum, ‘cum’ narrativum cum coniunctivo imperfecti aut pluscuamperfecti pro coniunctionibus ‘dum’ aut ‘postquam’; v.g. cum iam sol occidisset = postquam sol occidit.

Tertium, ‘cum’ iterativum cum indicativo significat actionem iterantem; v.g. semper gaudeo, cum de liberis meis cogito.

Quartum, ‘cum’ temporale cum indicativo pro coniunctionibus ‘ut primum’ vel ‘ubi primum’; v.g. cum urbs expugnata est = ubi primum urbs expugnata est.

Quintum, ‘cum’ inversum cum praesente aut preterito perfecto indicativi significat casum repentinum; v.g. omnem domum gemitu complebat, cum subito mirabile prodigium visum est.  Sic nominatum quia orationem principalem invertit: cum omnem domum gemitu compleret, subito mirabile prodigium visum est.

Pensum A
Dē cāsū dativō

Aedēs Castoris sacrāta est diīs Castorī et Pollūcī, Iovis filiīs geminīs, quī saepius Rōmānīs auxiliō vēnērunt. Octāviānus deō Mārtī templum vōvit.

Rēx Faunus Euandrō, Mercuriī fīliō, arva dedit. Rēgī Latīnō ūna fīlia erat, Lāvīnia, iam mātūra virō. Lāvīniae nōn licuit rēgī Turnō nūbere.

Trōiānī equum ligneum Minervae, deae Trōiānīs benignae, sacrātum esse putābant, sed sacerdōs, cui nomen erat Lāocoōn, illīs suāsit nē Graecīs cōnfīderent. Cassandra fātum Trōiae cīvibus suīs praedīxit, nec vērō Trōiānī crēdidērunt, sed somnō sē dedērunt.

Aenēās iuvenibus Trōiānīs suāsit ut hostibus Graecīs resisterent: “Ūna salūs victīs: nūllam spērāre salūtem!” Graecī, quibus diī favēre vidēbantur, nēminī parcēbant.

Venus fīliō sē ostendit et imperāvit, ut patrō et uxōrī et fīliō auxilium ferret. Ille mātrī suae pāruit, neque quisquam ei redeuntī nocuit. Anchīsēs urbī captae superesse nōluit, sed Aenēās “Sī tibi certum est” inquit “Trōiae peritūrae tē addere, patet iānua mortī. Date mihi arma! Reddite mē Danaīs!” Tandem patrō suō senī, cui vīrēs deerant ad fugiendum, persuāsit ut ex urbe portārētur, nec id onus fīliō grave fuit. Aenēās fugiēns nōn sibi sed patrō ac fīliō timēbat. Umbra Creūsae virō mīrantī occurrit et “Nōn tibi licet” inquit “mē tēcum dūcere. Diū nāvigandum est tibi, sed in Hesperiā nova patria tibi et sociīs tuīs paratā est.”

Pensum B

Rēx Faunus quondam Euandrō, quī profugus in Italiam vēnerat, arva colenda dedit. Post Faunum Latīnus regnum accēpit; cuius fīlius in prīmā iuventutem mortuus est. Lātīnō rēgnante pāx diūturna fuit.

Graecī nōn vī, sed dolō Trōiam intrāvērunt: equum ligneum fabricāvērunt et armātīs complēvērunt. Trōiānī, quī Graecōs in patriam suam āvectōs esse putābant, castra dēserta īnspiciebant et mōle equī mīrābantur. Lāocoon equum ligneum, ut dōnum suspectum, hastā laesit, sed hasta in fīrmō robore stetit nec ad mīlitēs occultōs penetrāvit. Dum Lāocoōn taurum immolat, duo anguēs eum celeriter corripiunt et corpus eius amplectuntur, neque ille sē explicāre potest. Trōiānī, novō pavōre perturbātī, conclāmant ‘equum dōnum esse Minervae, deae Trōiānīs benignae.’ Equus in urbem trahitur fūnibus, dum templa velut fēstō diē fronde ōrnantur.

Equō patefactō Graecī per fūnem dēmissum ad terram lābuntur. Aenēās in somnō Hectorem saucium vīdit, quī sordidam barbam et crīnēs cruentōs gerēbat atque Aenēae suāsit ut ex urbe flagrante fugeret. Hōc somniō perturbātus Aenēās āmēns arma capit et iuvenēs ad pugnam incitat. Iī strictīs gladiīs per hostēs vādunt. Cassandra, quae fātum praedīcere poterat, crīnibus passīs ā templō trahēbātur ōculōs ad caelum ērigēns, nam tenerās manūs vincula tenēbantur. Trōiānī hanc speciem ferre nōn poterant et undique in mediōs hostēs ruēbant. Ad aedēs Priamī ācerrimē pugnābātur. Trōiānī altās turrēs et culmina domōrum dēstruēbant et laterēs trabēsque in hostēs coniciēbant. Frāctīs cardinibus forēs concidunt. Rēx manibus īnfīrmīs arma capit, sed Hecuba “Iam nōn tēlīs egēmus” inquit, “sed auxiliō deōrum. Hūc tandem concēde!” Cum Polītēs cōram patre trucīdātus esset, Priamus tēlum in Pyrrhum coniēcit, quod nēquīquam in clipeō eius haesit. Pyrrhus comam rēgis prehendēns ēnsem in latere eius dēfīxit. Hoc vidēns Aenēās horrore perfūsus est. Anchīsēs fīlium et nepōtem in fugā comitārī recūsāvit. Tum lūmen in capite Iūlī appāruit atque simul cum hōc prōdigiō māximus fragor caelestis audītus est. Aenēās patrem ex urbe portāvit nec hoc onus fīliō grave fuit.

In convīviīs famulī cum dominīs nōn discumbunt. In manū senis gladius cinctus est. Quī invocat deōs caelestēs, manūs ad caelum tendit. Caelō serēnō nōn tonat. Manibus cruentīs sacra tangere fās nōn est. Nihil ēvenit sine numine deōrum. Quae lūget ululāre aut gemere solet; ululātū et gemitū significātur lūctus.

Synonima: fīlius et nātus; scelestus et scelerātus; summus et suprēmus; timidus et pavidus; fertilis et ūber; splendēre et fulgēre; exstinguere et restinguere; ubi et quā.

Contrāria: dextra et laeva; servire et dominārī.

Pensum C

Aborīginēs quī fuērunt?
Italiae incolae prīmī fuērunt.

Quis fuit Latīnus?
Latīnus fuit Faunī fīlius, quī post eum regnāvit.

Quōmodo Graecī in urbem Trōiam penetrāvērunt?
Graecī ingentem equum ē lignō fabricāvērunt eumque mīlitibus armātīs complēvērunt. Equō ligneō in lītore relictō, cēterī Graecī in īnsulam propinquam profectī sunt ibique latuērunt. Trōiānī Graecōs in patriam āvectōs crēdērunt et mōlēs in urbem duxerunt. Dum Trōiānī dormiebant, Graecī ex equo exerunt et cūstōdibus occīsīs portās patefēcērunt ut ceterī in urbem inīrent.

Quid fēcit Lāocoōn et quid eī accidit?
Lāocoōn cīvēs suōs monuit nē Graecīs cōnfīderent et in donum suspectum ingentem hastam mīsit neque illa in partem interiōrem penetrāvit. Paulō post Lāocoōn fīliīque suī ab ingentibus anguibus captī mortuī sunt et cīvēs eum poenās meritās Minervae dedisse crediderunt, quod hastā scelerātā sacrum donum laeserit.

Cuius fīlius erat Aenēās?
Aenēās Anchīsā et Venere deā nātus erat.

Quid Aenēās in somnō vīdit?
Hectorem, fīlium Priamī mortuum, vidit, a quō monitus est ut deōs Penātēs urbis Trōiae caperet atque ex urbe fugeret.

Ubi rēx priamus interfectus est?
Rēx in aedibus suīs interfectus est ā Pyrrhō, coram fīliō Polīte occīsō.

Cūr Aenēae redeuntī nēmō nocuit?
Quod māter Venus ex tēlīs flammīsque servāvit.

Num Anchīsēs statim fīlium comitātus est?
Immō dōmī manēre volēbat, neque urbī captae superesse.

Cum quibus Aenēās ex urbe aufūgit?
Cum fīliō patrōque aufūgit, et Creūsae cōniungī vestīgia sua sequī famulīsque templum Cereris cōnferre iussit.

Quārē Creūsa marītum sequī nōn potuit?
Quod Aenēās ex hostibus appropinquantibus fūgēns ē nōtā viā discessit et Creūsa marītum aberrantem sequī nōn potuit.

Quid Aenēās in urbem reversus vīdit?
Imāginem atque umbram Creūsae vīdit dīcentem ‘nūmen deōrum eum sine cōniunge proficīscī esse.’

Quid Creūsa Aenēae abeuntī prōmīsit?
Prōmīsit eum in terrā Hesperiā rēgnum rēgiamque cōniungem eī parārī.

Quō sociī Aenēae convēnērunt?
In templō Cereris convēnērunt.

Read Full Post »

Hoc capitulum secundi voluminis ‘Roma Aeterna’ tantum ab Oerberge methodi auctore omnino scriptum est, cetera enim sunt egregiorum operum loci, primum eo mutati ut discipuli qui iam prius volumen perlegerunt gradatim opera classica recte intelligant, deinde per se integra legere possint.

Capitulum XXXVI est descriptio urbis Romae saeculo II et aedificiorum historia. In capitulis subsequentibus aliquae eorum reminiscentur, cum historia urbis scriptorum classicorum ope legatur.

Ab hoc capitulum usque ad quadragesimum octavum grammatica Latina in ‘Familia Romana’ visa repetitur et novas res de syntaxi discemus.

Grammatica: de casu genetivo

Dicit Isidorus: “Genetivus [dicuts], quia per eum genus cuiuscumque quaerimus […] vel quod rem significamus.”

Cum nomen in casu genetivo aliud comitatur ferme propinquitatis vel propietatis vel possessionis coniunctionem significat; is genetivus possessivus nominatur.

Genetivus qui partitivus nominatur significat partem ex summa sumptam, ut in provincia est pars imperii Romani. Numero vel ponderi vel mensura adhibitus pluralis scribitur, ut in numerus servorum centum est et fossa quindecim pedum. Etiam adiectivis numerabilibus adhibitur, ut in duo milia passuum. Et cum adiectivo superlativo relativo comparet comparationem significans, ut in Venus pulcherrimam omnium dearum est. Cum verbis quantitatem significantibus sicut adverbiis multum et paulum adest, cuius quantitati esse significat, ut in paulum aquae relinquit. Deinceps qualitatem pronominibus tribuere potest, ut in nihil mali. Genetivi partitivi pronominum ‘nos’ et ‘vos’ sunt ‘nostrum’ et ‘vestrum’, ut in nemo vestrum.

Genetivus locativus singularis numeri urbium nominibus adhibitur, qui ‘ubi’ significent, ut in Romae sum.

Sunt genetivi qui cum adiectivis veniunt; multi sunt genetivi copiae, qui ablativo commutari possunt: plenus malorum vel plenus malis.

Genetivus qualitatis nominis qualitatem describit, ut in Quintus est puer septem annorum. Et mensuram significat, ut in ductus longitudinem passuum sexaginta habet.

Genetivus pretii quanti aliquid aestimari significat. Saepe adiectivis sicut ‘magni’ et ‘parvi’ et ‘pluris’ et ‘minoris’ adhibitur cum verbis sicut aestimare et facere comparens, ut in mercatores merces suas magni aestimant et nonne liberos pluris aestimas quam merces istas?

Nomina e verbis transitivis genetivum obiectivum regunt qui nominis obiecto est, ut in amor patriae et timor mortis. Et adiectivi e verbis transitivis genetivum obiectivum regunt, ut in Germani barbari cupidi sanguinis sunt et probi Romani patriae amantes sunt. Etiam aliquae verba genetivum obiectivum regunt, ut in obliviscere illius viri!

Pensum A
De cāsū genetīvō

Urbs Rōma, quae caput orbis terrae (1) vocātur, in rīpā Tiberis flūminis (1) sita est XX mīlia passuum (2) ā marī.

In Capitōliō est magnus numerus templōrum (2), quōrum (2) Iovis Optimī Māximī (1). In cellā huius templī (1) simulācrum dei sedentis (1) positum est. clārissimum est templum

Vesta est dea focī (1) ac rērum domesticārum (1), in cuius (1) aede nūllum deae (1) simulācrum inest. Ātrium Vestae (1) est domus virginum Vestālium (1). Rēgia est domus pontificī māximī (1), summī sacerdōtis (1) populī Rōmānī (1).

C. Octāviānus adulēscēns XIX annōrum (3) dux exercitūs (1) fuit; postquam necem Caesaris (4) ultus est, monumentum victōriī suī (4) Mārtis Ultōris (1). aedificāvit: templum

Colossus est statua Sōlis (1) Rhodī (5) locāta; eōdem nōmine vocābātur statua Nerōnis (1) quae Rōmae (5) in vestibulō domī aureī (1) stābat. In hortīs illius tyrannī (1) erat multitūdō omnis generis pecudum (2) ac ferārum (2).

Titus, fīlius Vespasiānī prīncipis (1), post expugnātiōnem Hierosolymae (4), urbis (4) Iūdaeōrum (1) nobilissimae (4), triumphāvit. In templō Pācis (1) servantur rēs sacrae Iūdaeōrum (1), in iīs tubae et candēlābrum magnī pretiī (6). Iūdaeī eās rēs magnī (6) plūris (1) quam Rōmnī. Novus imperātor triumphī (4) aestimant, etiam cupidus est.

Domitiānus, quī multōrum scelerum (4) accusābātur, prae metū mortis (4) dormīre nōn poterat. Māximum Hadriānī (1) opus est templum Veneris (1) et Rōmae (1) sīve Urbis Aeternae (1).

Rōmulus rēx bellī (4) studiōsus erat, neque eum pudēbat casae suae pauperis (4).

Genera genetivorum: 1 possessivus; 2 partitivus; 3 qualitatis; 4 obiectivus; 5 locativus, 6 pretii.

Vocabula nova

Hoc capitulum plenum est novorum vocabulorum quae architecturam referunt: casa est aedificium parvius pauperiusque quam domus, et haec est parvior quam aedes, id enim est magnum aedificium vel templum vel domus; domus regis ‘regia‘ nominatur. Alia vocabula partes domuum et templorum referunt: cella est locus in templo clausus; vestibulum est locus clausus ante ianuam. Multa vocabula aedificia Romana significant: basilica est aedificium ubi redimitur et ius dicitur; curia est aedificium quo senatus Romanus convenire solet; aerarium est locus ubi pecunia publica deponitur et servatur; porticus est ordo columnarum tectus; ara est locus ubi sacrificia fiunt; bibliotheca est locus ubi libri servantur; mausoleum est monumentum in quo ossa cremata servantur; balneae vel thermae sunt ampla aedificia in quibus Romani cotidie lavatum eunt; in his locis magna aquae copia consumitur, quae e montibus deducitur per longas structuras nomine ‘ductus‘; cum necesse non est fluviorum aquam consumere sed transire, pons struitur; etiam necesse est aquam sordidam removere per cloacam, id est fossa tecta qua aqua sordida currit; at non tantum in thermis otio fruitur, sed quoque in amphitheatro circoque, ut iam scimus, etiamque in stadio, id est circus in quo iuvenes currendo se exercent. Supra diximus ‘mausoleum monumentum esse’, namque monumentum e verbo ‘monere’ venit; itaque monumentum est structura quae aliquem aut de aliqua re monet. In aliquibus structuris sunt simulacra et statuae; simulacrum est imago vel signum alicuius, statua est ficta imago lapidea.

Roma urbem marmoream esse dicitur; sunt enim adiectivi qui materiam ex qua aliquid effectum esse significant: marmoreus ex marmore, auratus ex auro, argenteus ex argento, aereus ex aere, latericius ex latere, lapideus ex lapide factum significat.

Ad hoc aliquae vocabula de muneribus discimus: consul est unus ex duobus viris qui per annum populo Romano praepositi sunt, sic nominati quia res consulunt ac creati postquam reges Romani exacti sunt; senatus est conventus virorum Romae nobilissimorum; qui senatûs est senator nominatur; omnes senatores sunt patricii, id est nobilissimorum factio civium; altera factio est plebeii frequentior humiliorque et saepe discordia inter se oritur. Quondam cum concordia utriusque factionis restituta sit, monumentum Aedes Concordiae aedificatum est.

Populus Romanus res divinas diligenter curat; pontifex est sacerdos iuris divini peritus; summus pontifex ceteris sacerdotibus praeest et regiam habitat; faciendum est in templis arisque sacrificia: vel bovis vel ovis vel porci supplicium qui deo offertur.

Dux Romanus gloriam exsequitur ut triumphum consequatur, tum victor celebritate Romam intrat et sacrificium in templo Iovis Optimi Maximi facit.

Pensum B

Cum rēx Tarquinius Rōmā expulsus esset, duo cōnsulēs populō Rōmānō praefectī sunt. Cōnsul Rōmānus aedem Iovis cōnsecrāvit. Domitiānus illam aedem flammīs absūmptam restituit. Tēctum aurō splendet, columnae ē marmore factae sunt. In templō Iūnōnis Monētae, quod locātum est in summā Arce, nummī efficiuntur ex aurō et argentō et aere. Arx fīrmīs mūrīs mūnītur. In Aede Vestae, quae fōrmam rotundam habet, ignis aeternus ārdet quī numquam exstinguētur. In campō Mārtiō est āra Pācis, ubi sacerdōtēs et Vestālēs anniversarium sacrificium faciunt. Augustus templum Mārtis Ultoris aedificāvit, postquam necem Caesaris ulta est. Hadriānus pontem Aelium in Tiberī fēcit.

Titus Iūdaeōs superāvit et rēs sacrās, ut tubās argenteās et candēlābrum aureum, iīs adēmit. In summā Sacrā viā senātus populusque Rōmānus Dīvō Titō arcum dēdicāvit.

Porticus est ōrdō columnārum tēctus. Mausōlēum dīcitur amplum monumentum in quō ossa servantur. Aqua Appia est aquae ductus veterrimus, quī in urbem inductus est ab Appiō Claudiō. Cūria est aedificium quō senātus convenit. Casa est parva domus pauper; rēgia domus rēgis est. Pecudēs sunt bēstiae quibus agricola ūtitur.

Locus celeber est quō multī conveniunt. Is cui mēns sāna nōn est īnsānus esse dīcitur. Aedificium quod stāre nōn potest collābētur. Cicerō est senātor Rōmānus praeclārus.

Synōnyma: imāgō et simulācrum; māter et genetrīx; dīvus et dīvīnus; clārus et illūstris; internus et interior; superesse et superāre; operīre et tegere; prōicere et praecipitāre; sacrāre et dēdicāre; aedificāre et exstruere; accidere et ēvenīre; ūrere et ārdēre; accendere et incendere; deō prōmittere et vovēre; glōriōsē dīcere et glōriārī; intrāre et inīre; eōdem locō et ibīdem.

Contrāria: puppis et prōra; discordia et concordia; plēbēiī et patriciī; bona valētūdō et morbus; exstruere et dēstruere; dare et adimere.

Pensum C

Num hominēs pauperēs in Palātiō habitant?
Olim, Rōmulō regente, Palātium ab hominibus pauperibus in casīs viventibus habitātus est, sed nunc Palātium ab hominibus nōbilissimīs habitatur.

Quis templum Iovis Capitōlīnī aedificāvit?
Templum Iovis Capitōlīnī ā rēge Tarquiniō Superbō aedificātus est; deinde annō LXXXIII a.C. incensum est et annō LXIX a.C. restitūtum et iterum Iovī cōnsecrātum est; dēmum post incendium annō LXIX p.C. ā Domitianō refectum est, quī clārissimē eum exornāvit.

Templumne Iovis ā rēge dēdicātum est?
Rēx Tarquinus Superbus templum consacrāre nōn potuit, nam Rōmā ā L. Iūniō Brūtō expulsus est. Deinde cōnsul Rōmānō templum Iovī Optimō Māximō et Iūnōnī et Minervae dēdicāvit.

Quid facit imperātor post triumphum?
Post triumphum imperātor ad templum Iovis Capitōlīnī ascendit, ut deō sacrificium faciat.

Quid significat ignis Vestae?
Ignis Vestae continuō ārdēns Rōmam urbem aeternam significat.

Quid est negōtium sacerdōtum?
Negōtium sacerdōtum est sacrificia facere et rēs dīvīnās curāre.

Quot senātōrēs in senātū Rōmānō sunt?
In senātū Rōmānō sunt sescentī senātōrēs.

Quis fuit M. Tullius Cicerō?
M. Tullius Cicerō fuit oratōr illustrissimus omnium quī Rōmae fuērunt.

Ubi C. Iūlius Caesar necātus est?
C. Iūlius Caesar in curiā ad pedēs statuae Pompeiī necātus est.

Cūr Caesar Dīvus Iūlius appellātur?
Quod Caesar, ut plurimī Rōmānī imperatōrēs, deus habetur.

Ubi templum Dīvī Iūliī aedificātum est?
Id aedificātum est ante Rēgiam, ubi Caesaris corpus ā cīvibus lūgentibus cremātum est.

Quārē Augustus Mārtem ‘Ultōrem’ appellābat?
Quod ille deus mortem Caesaris ultus esse putābātur.

Quāndo Augustus Iānum clausit?
Id clausit postquam classem M. Antōniī vīxit.

Quamobrem Nerō urbem incendisse putābātur?
Id fēcisse ut pulchritūdine flammārum dēlectārētur putābātur.

Cūr domus Nerōnis ‘aurea’ vocābātur?
Quod domus aurō atque gemmīs splendēbat.

Quid aedificātum est in locō domūs aureae?
In locō domūs aureae thermae Titī et Trāiānī aedificātī sunt.

Quam gentem Titus in oriente superāvit?
Titus Iūdaeōs superāvit.

Ubi mausōlēum Hadriānī situm est?
Mausōlēum Hadriānī trāns Tiberim situm est.

Read Full Post »