Mense Magi primo veniunt Oriente quotannis,
qui, ut reges solent, dent tibi promeritum;
promeritumque, deus quod vult, hoc, nomine Nummus:
plurima nummosis, carboque pauperibus.
Mense Magi primo veniunt Oriente quotannis,
qui, ut reges solent, dent tibi promeritum;
promeritumque, deus quod vult, hoc, nomine Nummus:
plurima nummosis, carboque pauperibus.
Posted in Poemata | 4 Comments »
Iam dudum magnum opus Lucretianum repperi, quod miratus studere coepi et voluptate traducere, ut funditius cognoverem ex litteris gravissimum hominibus ab classicis proditum esse putans.
Qua re Hispanice consilium cepi diarium exarandi Lucretio eiusque operi dicatum duabus de causis: prima, quia puto Lucretium lecturam necessariam omnibus erudituris, cum praecepta optimae educationi et academicae et humanae maxima doceat; secunda, quia iubet voluptas; nam dixit Epicurus beatitudinem ex voluptatis consectatione venire, quam si consector, Lucretii viam capiam.
Ergo scite, qui Hispano sermone utemini, legere et disputare posse de quovis Lucretiano illo in diario scripto ab litterarum amante inscitoque cupienti tantum nonnulla insulsa exarare de opere huius ingenii.
Posted in De Rerum Natura | Leave a Comment »
Editio in usum Delphini illa est, quae translationem in sermonem simpliciorem sub textum originale praebet, ut facilius intelligatur, cum indicibus locupletissimis. Ex quibus editionibus multae in Academia Vivarium Novum et Google Books gratis inveniri possunt.
Cum vero editiones veniales quaesivi, ubicumque melius venibant: 30 € minimum unum tantum volumen. Ideo quod ego ipse editiones paravi operum, quae mihi nunc studio sunt; ergo 30 € est editio IV voluminum Lucretii tota in usum Delphini, 15 € II voluminum Manilii Astronomicon.
Certe, tametsi expensae missionis paginae Lulu infeliciter pretiosae sunt, editio originalis in usum Delphini nulla minoris invenies.
Haec sunt volumina venialia, ex quibus nullum quaestum facio, cum tantum pretium impressionis pendendum sit:
quo haec continentur:
Michaelis Du Fay Epistola
Wakefieldi Praefatio
Prolegomena de C. Memmio
T. Lucretii Cari Vita
Abrahami Preigeri Epistola
Testimonia Veterum de Lucretio
Explicatio Notarum
Liber I
Liber II
Liber III
quo haec continentur:
Liber IV
Liber V
Liber VI
Animadversio Joannis Nardii de Funeribus Atheniensium
quo haec continentur:
Notae Variorum in Lucretii Libros I, II, III
quo haec continentur:
Notae Variorum in Lucretii Libros IV, V, VI
Notitia Literaria de T. Lucretio Caro
Recensus Editionum
Recensus Codicum Mss. qui in Bibliothecis Britannicis asservantur
M. Manilii Astronomicon Vol. I in usum Delphini
quo haec continentur:
Michaelis Du Fay Epistola
Praefatio M. Eliae Stoeber
De Manilii Vita
De Astronomico Manilii Opere
Selecta de Manilio Testimonia ac Judicia
Liber I
Liber II
Liber III
quo haec continentur:
Liber IV
Liber V
Tabula Constelationum
Inerrantium Siderus Coortus et Occasus
J. Pontederae Epistola de Manilii Astronomia
Petri Dan. Huetii Animadversiones in Manilium et Scaligeri Notas
Notae Variorum in Astronomicon
Notitia Literaria de Manilio
Recensus Editionum
Recensus Codicum Mss. qui in Bibliothecis Britannicis asservantur
Posted in In usum Delphini | Leave a Comment »
Vita est rota octo et septuaginta radiorum, quorum speculum Arcana sunt. Haec dividuntur in partes duas, quae sunt Arcana Maiora et Arcana Minora.
Arcana Maiora in partes duas vicissim dividuntur: Arcanum unum innumeratum, cetera numerata; quorum uni nomen non est. Et sic inscribuntur:
I PRAESTIGIATOR
II SACERDOTA
III IMPERATRIS
IIII IMPERATOS
V PONTIFEX
VI AMASIVS
VII CVRRVS
VIII IUSTITIA
VIIII HEREMITA
X ROTA
XI FORTITVDO
XII SVSPENSVS
XIII
XIIII TEMPERANTIA
XV DIABOLVS
XVI DOMVS
XVII STELLA
XVIII LVNA
XVIIII SOL
XX IVDICATIO
XXI MVNDVS
Et haec sic intelliguntur:
o
MORIO est homo fatuus qui risum excitat. Ut numero caret, sic errat illocalis; cum necubi sit, non est; quare ait: “morio” (sive morior). Attamen non moritur, sed potius nondum natus est.
o
o
o
PRAESTIGIATOR omnia facit, sed quo pacto fecerit cerni non licet, prima quidem fronte; e nomen tamen legere possumus: PRAE STIGIA, ATOR (sive Hathor, Venus Aegyptia); id est, prae odiis (nam Stygia ad Stygem, fluvium odii, pertinet), amor; ergo amor fecit omnia.
o
o
SACERDOTA inclusa est, sed dotem sacram nondumque apertam habet.
o
o
o
o
IMPERATRIS est Mater, quae omnia generat. Nomine mutato legimus: IN PERA TRIS; quos est graviditas; nam pera est venter Imperatricis quo Tres continetur; et Tres filius est Unius et Duorum, qui sunt Mas et Femina.
o
o
o
IMPERATOS est Pater, qui ore imperat et ordinat ut omnia sint diuturna.
o
o
o
o
PONTIFEX est qui pontes facit, itaque res duas coniungit.
o
o
o
o
o
AMASIVS pontem transire vult, sed dubitat.
o
o
o
o
o
CVRRVS, cui rotae non sunt, pontem transire conatur.
o
o
o
o
o
IVSTITIA medio ponte sedens ensem tenet et libram, quibus suum cuique tribuit.
o
o
o
o
HEREMITA proximus est alteri orae, sed eremos transit; littera H addita ex Herma, qui omnes vias percurrit.
o
o
o
o
ROTA Fortunae omnia vertit, nam ut rotae omnia fluunt ut eò, quò pervenisti, non sit idem, unde profectus.
o
o
o
o
FORTITVDINE suscipiendi sunt animi labores, quos Rotae motus fert.
o
o
o
o
SVSPENSVS tamen non pugnat, sed, ut vincat, vincitur; ita PEN inter SVS inclusum defuit.
o
o
o
o
XIII nomina secat, quia nomine vacuus id, quidvis esse vultis, eris.
o
o
o
o
TEMPERANTIA, cum res iam sint nomine vacuae, omnia miscet, ut fiat temperies.
o
o
o
o
DIABOLVS si adoratur limitem ultimum sinet transgredi, sed inimicus caecum in tenebris voluptatis te vinciet.
o
o
o
o
DOMVS vero erus sic est homo, ut erus tenebrarum est Diabolus; et hominis domus est corpus, sed anima, pars hominis aeterna, domo exit corpore finito, ut sublime abeat Uni commisura.
o
o
o
STELLA in caelo splendet ut animae exitae viam monstret. Corpus spirituale et anima materialis iamque nuda redundantibus operam dant ut nitorem inveniant.
o
o
o
LVNA est Mater Caeli, quae noctu Solis lumen reddit; sed reflexus veritati dissimilis est. Verumtamen nihil eius effectum vitare potest: lupi domo exeunt, cancer emergit, ut poesi Matris Lunae alantur.
o
o
o
SOL est Pater Caeli, cuius candore mundus animatur et coniungitur; candor enim eius est lux vera amoris.
o
o
o
o
IVDICATIO extrema fit post amorem: nulla iudicatione necesse esse; nam iudicatio, quasi diceres iudicis captio, mentis cassis est: cum iudex non iudicat, mens non mentitur.
o
o
o
MVNDVS est totum perfectum, cum nihil sit quod non insit in eo, et omnia in eo sunt Unum et sicut unum amore moventur.
o
o
o
Arcana haec Maiora multimodis dividuntur: binario, ternario, quaternario, quinario, senario, septenario, et multis aliis modis, qui menti sensum habent.
Verbi gratia, ex quinariis divisionibus haec: a Morione ad IIII, a V ad VIIII, a X ad XIIII, a XV ad XVIIII; et ultima, a XX ad XXI, binaria; nam singula quinaria iter sunt in binarium: generationis a Morione ad IIII, nam ab instabilitate ad stabilitatem, ab indefinito ad definitum; singularitatis ab V ad VIIII, nam singularitas Heremitae ab pluralitate Pontificis; maturitatis a X ad XIIII, nam mixtura Rotae immatura, Temperantiae matura; localitatis a XV ad XVIIII, nam a profundis ad lucem; et a XX ad XXI fit coniunctio, nam iudex disungit, amor vero coniungit. Quod cum aetatibus hominis competit: nam pueri generantur, adulescentes emancipantur, iuvenes maturantur, viri locantur, senes morte Uni coniunguntur.
Itaque multae aliae divisiones sunt ut haec aptae.
Arcana autem Minora dividuntur in series quattuor:
BACCVLVM
CALIX
DENARII
ENSIS
E Bacculo fit Ensis, ex ense fit Calix, e Calice fiunt Denarii, e Denariis fit Bacculum. Nullum primum, nullum ultimum, sed ut rota sic disponuntur:
Traditur series ordines mediaevales designare: duo superi sunt ordo superior vel nobiles, duo inferi sunt ordo inferior vel plebeii; itaque ENSIS equites, CALIX clericos, DENARII mercatores, BACCVLVM laboratores designat. Ad dextram sunt qui manibus ad laborandum et pugnandum utuntur, nam BACCVLVM et ENSIS tenentur; ad sinistram autem sunt qui locantur in templo et mercatu, nam CALIX et DENARII super mensâ ponuntur.
Nihilominus sic quoque disponi possunt:
o
o
HOMO
o
o
ENSIS et BACCVLVM inter se opponuntur, itemque CALIX et DENARII. Medio in circulo est homo, qui ex quattuor illis partibus constat.
In terra DENARII sunt, nam metalla; CALIX autem in caelum propinatur. Ergo DENARII res materiales, CALIX autem res immateriales designat. Denariis res emuntur, calice propinatur; i. e., DENARII pro aliquo dantur, CALIX autem pro nullo. DENARII igitur intestina sunt, quae pro cibo incrementum ferunt; CALIX cor, quod omnibus coniungi vult.
ENSIS autem secat, BaACCVLVM secatur. Quod secat, definit; quod secatur, definitur. Si ENSIS flexibilis est, quoque definitio; BACCVLVM autem optimum rigidum est, ne frangatur Ensis id, quod definivit. Ergo ENSIS est mens definiens, BACCVLVM genitalia generantia.
Ita series partes corporis animique designant:
ENSIS: mens cogitans, definiens, iudicans.
CALIX: pectus affectum, commotum, incensum.
DENARII: venter pascendus, satisfaciendus, purgandus.
BACCVLVM: genitalia cupientia, ardentia, generantia.
Si quaeque lineâ filiae coniungitur, horologium arenarium delineatur, quod est tempus, rector vitae:
Singulae series dividuntur in novem Arcana numerata, quattuor nominata unumque innumeratum atque innominatum:
Arcanum innumeratum atque innominatum (As)
II, III, IIII, V, VI, VII, VIII, VIIII, X
PVER, EQVES, REGINA, REX (sine ordine)
Arcanum innumeratum atque innominatum As consuetudine appellatur. Numeratis antecerede putatur, sed purissimum seriei tantum designat.
Arcana numerata ab II ad X gradatim augent in seriem insequentem.
Arcana nominata, quibus nomina serierum scimus, saepe personae regiae appellantur; quae, quamquam ex dignitate ordinari possint ab puero ad regem, ordine carent.
PVERI, sicut PRAESTIGIATOR, dubitant quid faciant.
REGINAE, sicut SACERDOTA, tantum sibi dona seriei curant et condunt.
REGES, sicut IMPERATOS, in serie firmiter persessi, dona usurpant.
EQVITES, sicut CVRRVS auriga, donis seriei suae praediti in insequentem equitant.
Etsi Arcana consuetudine dividuntur et Maiora Minoraque appellantur, tamen nec sunt Maiora aut Minora, nec ullum aliis gravitate praecedit, sed omnia toti partes aequipollentes sunt, quae confusâ e congerie numero vario prompta radios Rotae Vitae maximi momenti ei, qui prompsit, monstrant.
Ex omnibus modis quibus Arcana prompta disponi possunt, praecipuus est is, quo ea dividuntur in partes tres: praeteritum, praesentem, futurum. Attamen axis est semper tempus praesens, nam praeteritum, unde venimus, iam fuit, et futurum, quo vadimus, nondum est; ergo veritas in praesente quaerenda est; quae tamen tua tantum, non alius. Nam in Rota Vitae innumerabiles veritates continentur, quae cuique accommodentur; itaque Arcana sunt speculum in quo quisque imaginem vitae suae volventis videt.
Posted in Rota Vitae | 1 Comment »
O pie pulvereis peronibus, o peregrine,
sollicitatus qui longe miracula visum
venisti sancto Mauri splendore phylarchi:
accipe, Pierides quos mandarunt mihi versus,
5 Theseus ut filum ne erres urbis labyrintho.
Optimus ille, vocant quae Archangeli, in haec loca ducens
introitus, fiat statio ut currus ita vasta;
ne insidiis autem occurrant simul undique nummos
furciferi tibi quaesitum, ad stadium emporiive
10 egreditor sub suffugium; follis celebratis
Mars illic gaudet ludis, hic Mercurio aurum
tinnit et haud procul in mercatu as non opulenti
sub divo; prope, quo tumulo navis requiescit
aeria est trames maiorum in templum ineundus,
15 Baetim, perfugium lytrarum, dona secundum
Tethyos; umbriferis gignentibus, Helios ardens
si saevit, cuius ad ripas descendere oportet.
Ulterius, flexu in fluvii stat martyrum eremus
Asciscli et Victoriae, aquas missi qui onerosi
20 iussu praesidis in gelidas pedibus superarunt,
dira, ferunt, positorum post cruciamina terra
omnibus autumnis rosea; patrocinium urbis
cui cum germana mammas linguamque, Dionis
ultricem, abscissa secto mucrone tributum est,
25 busto marmoreis inibi occubat ille anaglyptis.
Longa sinistrorsum via pistrino incipit amplo
ad Martus appellato, quos moenia portam
quondam habuerunt; hinc ad pontem ferrea amoris
sponsa catenantur cancellis margine fixis.
30 Ut spatiatum oris Venerum, antiquo superatus
ponte videtur aquae cursus, per saecula solo
austri aditu, medioque triumphalis rutilantes
supra candelas Raphael laete recipit nos;
prae placidis occultat aquis circumdata priscas
35 silva molas, his mille avium clam nida recondunt;
apparent at ab aligero haud duo nidificatae:
a insculpto nomen duxit Sancto altera in ora
alba Antonio; inest quae insigni, immobilis atrae
in dextra rota regina magnum ob crepitum olim
40 disiuncta Elisabeth insomni, cum hic habitaret.
Trans pontem ire potest nemo quin egrediatur
turrim claustra urbis, Christi armigero mora sancto,
noxia nobilitas in quam inclusa est, Calagurris.
Ad finem pontis contra nos porta reversos
45 magnifica Altero, ut est inscriptum, rege Philippo
erecta est; iterum post quam sublime triumphat
designans urbem Raphael custos peregrini:
nam pater affectus noctes per quinque Rotellae
cum audisset veluti voces “campum egrediaris
50 gramineum” sibi dicentes “habeasque salutem”,
pravum exire, timens vafro ne pelliceretur
a Satana, esse ratus; causa vero recreandi
exiit oblitus, lassoque in valle sedenti
quinque equites occurrerunt, ei sicque locuti:
55 “Ossa inventa Aede in Sancti Petri veneranda,
per quae omnes poterunt morbis evadere acerbis.”
Quo dicto patris subito e conspectu abierunt,
omnino et sanus mire ille est illico factus;
sed tacuit credens rursus res daemonii esse;
60 posterius noctu quidam vir candide amictus
paruit ad lectum obiciens de ossis tacuisse,
quippe a martyribus cum factus certior esset
sanctis; et qui esset stupefacto a patre rogatus,
hic: “iuro te per Iesum Christum Crucifixum,
65 quod ego sum Raphael custos divinitus urbis.”
Omnibus et dicta haec sic sunt inscripta triumphis.
E regione via est inter quae antistitis aedes
Arababis fuit olim et quod Mauri quoque templum;
hinc propera, sagae tibi enim occurrent fugiendae,
70 quae conabuntur manum et arripere et vehementer
roris fasciculos, quos hercule sumere noli,
subicient: “gratis” dicent, sed retribuendos!
Explicito at gaude remeliginibus, quia templum,
quod visum venisti iam demum ingredieris,
75 tertium et in turris Raphaelem vertice cernes
supremumque prius quam iter hoc confeceris intus.
ne insidiis autem occurrant simul undique nummos furciferi tibi quaesitum … (vv. 8-9)
… emporii egreditor sub suffugium (vv. 9-10)
tumulo navis requiescit aeria (vv. 13-14)
est trames maiorum in templum ineundus, Baetim, perfugium lytrarum, dona secundum Tethyos (vv. 14-16)
flexu in fluvii stat martyrum eremus Asciscli et Victoriae (vv. 18-19)
busto marmoreis inibi occubat ille anaglyptis (v. 25)
Longa sinistrorsum via pistrino incipit amplo ad Martus appellato (vv. 26-27)
ferrea amoris sponsa catenantur cancellis margine fixis (vv. 28-29)
antiquo superatus ponte videtur aquae cursus (vv. 30-31)
triumphalis rutilantes supra candelas Raphael laete recipit nos (vv. 32-33)
placidis occultat aquis circumdata priscas silva molas (vv. 34-35)
a insculpto nomen duxit Sancto altera in ora alba Antonio (vv. 37-38)
inest quae insigni, immobilis atrae in dextra rota (vv. 38-39)
Trans pontem ire potest nemo quin egrediatur turrim … Calagurris (vv. 41-43)
Ad finem pontis contra nos porta reversos magnifica … (vv. 44-45)
… iterum post quam sublime triumphat designans urbem Raphael custos peregrini (vv. 46-47)
Omnibus et dicta haec sic sunt inscripta triumphis. (v. 66)
via est inter quae antistitis aedes Arababis fuit olim et quod Mauri quoque templum (vv. 67-68)
sagae tibi enim occurrent fugiendae (v. 69)
in turris Raphaelem vertice cernes (v. 75)
Posted in Poemata | 1 Comment »
Sic demergitur haec in caecam patria abyssum
ut Germano haustum gurgite navigium.
Quo rector decussorum tergis toleratus
suspensis cursum, spes Mariana, tenet.
Posted in Poemata | 2 Comments »
MAGNUS/INGENS/IMMANIS mensurâ (opp. parvus).
GRANDIS incremento (a crescere; opp. exilis, exiguus).
AMPLUS/VASTUS spatio (opp. artus, angustus).
ENORMIS de quoquo extra normam vel mensuram (opp. modicus)
INGENS est immensus; plus est quam MAGNUS.
IMMANIS est ingens, sed etiam aliquando timore et stupore animos replet.
VASTUS de loco AMPLO et deserto dicitur.
EXEMPLA
AMPLUS: Orb. 36. 56. Tabularium est amplum aedificium in quo tabulae et litterae publicae servantur.
ENORMIS: Sueton. Cal. 59. Staturâ fuit eminenti, corpore enormi.
GRANDIS: Mart. Epigram. 14. 91. 1. Grandia taurorum portant corpora.
IMMANIS: Lucret. 5. 34. immani corpore serpens.
INGENS: Liv. 35. 9. Aquae ingentes eo anno fuerunt.
MAGNUS: Orb. 1. 22. Nilus fluvius magnus est.
VASTUS: Verg. Aen. 2. 780. tibi vastum maris aequor arandum (est).
EXERCITIUM
Telluris maria et deserta sunt (1)__________.
Robur est arbor (2)__________.
Leo est feles (3)__________.
Romae, urbis (4)__________, sunt (5)__________ templa.
Polyphemus saxum (6)__________ in Acidem iecit.
Rhodi est statua (7)__________ nomine ‘Colossos’.
1. vasta; 2. grandis; 3. immanis; 4. magnae; 5. ampla; 6. ingens; 7. enormis
Posted in Differentiae | Leave a Comment »
MAGIS a magno venit et qualitatem comparat.
PLUS a multo venit et ad quantitatem refert.
POTIUS a pote venit et alteram rem praeferri indicat, alteram excludi.
AMPLIUS, adverbium comparativum ab ample, ad spatium tempusque refert.
EXEMPLA
AMPLIUS: Ter. Phorm. 2. 4. 17. Ego amplius (temporis) deliberandum censeo.
MAGIS: Orb. LL. 20. 60. Neminem magis amabo quam parvulam filiam.
PLUS: Cic. 1. Invent. 47. 88. Vultis autem pecuniae plus habêre.
POTIUS: Plaut. Asin. 1. 3. 192. Nobis lucro fuisti potius quam decori tibi.
EXERCITIUM
Medus: “Quando in Graeciam perveniemus?”
Gubernator: “Paulo (1)__________ navigandum est.”
Lydia: “A! Ego in Aegyptum (2)__________ quam in Greciam ire vellem.”
Medus: “Cur?”
Lydia: “Quia (3)__________ quam tres anni sunt cum ibi matrem reliqui.”
Medus: “Noli maerêre! In Aegyptum ibimus postquam in Graeciam pervenerimus; namque ego te (4)__________ amo quam patriam meam.”
1. amplius; 2. potius; 3. plus; 4. magis
Posted in Differentiae | Leave a Comment »
CONVENIUNT ea quae sunt apta et quadrant alicui.
DEBET qui morali obligatione obstrictus est ad aliquid faciendum.
Quod DECET dignum consentaneumque est tempori et personae.
OPORTET officium significat, rationem, iustam causam.
OPUS EST significat utilitatem, usum et commodum, quod res postulat.
Cui quid NECESSE EST, eum cogit necessitas.
OPORTET et OPUS EST minus sunt quam NECESSE EST.
CONVENIUNT apta, DECENT digna.
Quod iustum est facere OPORTET; quod morali ratione faciendum est, facere DEBEMUS.
Quod res postulat, OPUS EST; quod res cogit, NECESSE EST
EXEMPLA
CONVENIRE: Orb. LL. 15. 64. Lacrimare puero Romano non convenit.
DEBÊRE: Orb. LL. 20. 82. Bona mater semper apud infantem suum manêre debet.
DECÊRE: Orb. LL. 21. 54. Certe non decet pulsare puerum minorem.
NECESSE ESSE: Orb. LL. 10. 58. Spirare necesse est homini.
OPORTÊRE: Orb. LL. 17. 115. Non oportet respondêre antequam interrogaris.
OPUS ESSE: Orb. LL. 19. 149. Iulia: "Certe plus edo quam solebam, sed nec plus nec minus quam opus est." (quia gravida est)
EXERCITIUM
Forti timêre non (1)__________, nec adeo fugere (2)__________.
Probi discipuli magistrum audire (3)__________, et (4)__________ magistrum probos laudare.
Ut cottidie mane vigeamus, noctu (5)__________ dormire; ut bene dormiamus, (6)__________ in lecto cubare.
1. convenit; 2. decet; 3. debent; 4. oportet; 5. necesse est; 6. opus est
Posted in Differentiae | Leave a Comment »