Feeds:
Posts
Comments

Archive for the ‘Commentarii’ Category

Mihi psychologi non est aegritudinem emendare, sed animum ducere, nam a viâ virtutis aberrat, qui aegrotat: viator claudus erratus, quamvis pes sanetur, eò non perveniet, quò animus petit, et deambulandi defessus iterum aegrotabit itinere imperfecto. Tamen impraesentiarum psychologus est animi medicus, qui tantùm aegrotos curat, nihil autem sanos moratur: ad morbum spectamus, non ad sanitatem. [...]

Read Full Post »

De pace sine ira

A.d. IV id. Dec. praeses Baracus Obama Nobelianum Pacis Praemium sumpsit orationeque defendit dictum “si pacem cupimus, bellum apparandi sumus.” Multi dubitant num commoda sit pax iniqua in infestorum trucidatione consistens, in iis profestrix Sandra, quae diario suo quaesivit quid de ea re amici Latinitatis censeamus. His lineis inertibus eam diligenter respondere conaturus sum, easque magistro [...]

Read Full Post »

Abhinc mensem unum memoriae notionem hodiernam visimus duabus rationibus: metaphora receptaculi et circuitibus neuronalibus. Videamus nunc quid de memoria humanistae anagenesis auctores dicant. Prominentem locum memoriae Vives in opere ‘Anima et Vita‘ tribuit, nam ex animae facultatibus una est, quae sunt mens sive intelligentia, voluntas, memoria. [...] animus noster non semper eadem in cogitatione insistit, [...]

Read Full Post »

Capitula XLI usque ad XLV libri ‘Roma Aeterna’ librum primum ‘Ab urbe condita’ a T. Livio praeferunt, primum aliquibus lineis mutatis, dehinc integrum. His capitulis perlectis, totum librum primum integrum misi et res studendas inveni. Tres dei Romae originibus immiscentur: Venus, Iuno Marsque. Venus generis Iulii-Claudii, etiamque populi Romani genetrix habetur; est enim mater herois [...]

Read Full Post »

Follow

Get every new post delivered to your Inbox.