Homines dignitatem suam non perdunt prae aegrore: nosmet inobservantiâ eam diripimus. Quondam aegri aetatem degerunt tamquam nos: studuerunt, laborarunt, adamarunt, falsi sunt; nupserunt, liberos susceperunt, eos usque enutrierunt quoad domo exierunt adulti, rursum nepotibus gavisi sunt in suorum serie; nec iam supremis annis solum oblivium negat segetis fruitionem, sed nos negamus ultro meritam observantiam omnia [...]
Archive for the ‘Apud Inferos’ Category
De prima observantia
Posted in Apud Inferos on 19 Januarius 2010 | Leave a Comment »
De auxiliaribus
Posted in Apud Inferos on 7 Januarius 2010 | Leave a Comment »
Ut virtus militibus omnium optima est fortitudo, ita Safae auxiliaribus patientia; procul autem à plerisque abest et irâ in usuarios cito incenduntur. Hominibus nihil non aegre patientibus Alzheimer aegris operari non licet, nam ira adeò mentem abolet ut obliviosos faciat quales sint usuarii. Saepe vidi auxiliares aliàs cum aegris disceptare perinde ac si par mente essent, aliàs [...]
De Conceptione Scelesta
Posted in Apud Inferos on 28 March 2009 | Leave a Comment »
Tredecim aediles in Curiâ Murgensi considunt, qui in factiones quattuor dividuntur: Socialistas, Populares, Vandalitistas Communistasque. Qui Murgem sedecim annos usque summo imperio rexerant, at postrema decreta civibus non placuerunt, quo Socialistae offensione usi sunt ad animos in administrationem accendos, suffragia enim proxima erant. Etenim suffragatio frequentior priore fuit, quamobrem Socialistae vicerunt. Tamen eosdem aediles ac Communistae exceperunt quamquam [...]





