Ludus personarum vel Anglice “Role Playing Game” versatur in personis, quas lusores, ut histriones, tuentur. Hic ludus vero drama non est quo actores diverbia iam scripta memoriae mandare debeant, sed narratio extemporalis cuius lusores primas partes agunt. Lusores circum mensam conveniunt, in qua sunt graphia, chartae tesseraeque. Lusor principalis, qui “Magister” vocatur, fabulam proponit; ceteri lusores sunt primae personae fabulae, quae “personae lusoriae” vocantur. Magister omnes personas fabulae gerit a lusoribus non actas, quae “personae non lusoriae” vocantur. Lusores “chartam personae” suae ante paratam habent quam fabula initium capit; hac in charta virtutes et vitia personae perscribuntur et numeris significantur. Magister argumentum fabulae adumbratum habet, sed nescit quid eventurum sit, quippe cum personae lusoriae agere possunt ad arbitrium lusorum. Personarum actiones incerto exitu tesseris decernuntur, ne ad libidinem Magistri iudicentur; tamen exitus non omnino tesseris mandatur, nam virtutes et vitia personarum in charta perscrita fortunam inclinare possunt: verbi gratia, persona eloquens aliam persuadere potest probabilius quam balba. In ludis personarum nemo vincit: omnium propositum est fabulam narrare et personas gerere. Lusores enim non certant, sed inter se consociant ut fabulam narrent Magistro duce. Per ludos personarum licet universos commenticios sive alienos sive proprios recreare: esse possumus hobbitum Terrae Mediae Tolkenianae aut maria cum Ulixi navigare; etiam in praeteritis temporibus vivire, Romanum saeculi primi aut equem esse mediaevalem. Alterutrimque lusores de tempore et universo, in quo fabula evenit, discere debent ut commode agant. Saepe Magister ludi haec bene scit aliosque lusores docet; itaque lusores ludendo discunt. Ludus personarum primus et notior est “Dungeons & Dragons” (de cuius translatione dissentitur), sed in Europa nunc vigent ludi historici quibus aeva praeterita recreantur. In Hispania viget “Aquelarre”, qui fabulare aevum Hispanicum mediaevale sagarum fabularumque popularium recreat. Ut lusores in aevum medium Hispanicum se immergant, interdum in libro ludi explanatorio verba Latina legi possunt: omnia capitula Latine intitulantur, notitiae ludi principales Latine versae sunt, et in extremo libro cum charta personae conversio in Latinum praebetur (mirum!), quod lusoribus valde placuit. Ergo qui Aquelarre ludunt verba Latina sensim discunt! Ecce index libri, quem integrum et sine translatione transcribo: Liber I: Mechanica Liber II: Metaphisica Liber III: Cosmographia Liber IV: Medievalia Liber V: Fabulae Appendices * “Rerum Demoni” e lingua Latina vulgari venit; in lingua Latina recta est “Res Daemonii”.
Pars I: Dramatis Personae
Pars II: De Re Ludica
Pars III: Ars Medica
Pars IV: De Re Militari
Pars V: Mundus Rationalis et Irrationalis
Pars VI: Ars Magica
Pars VII: Ars Theologica
Pars VIII: Rerum Demoni*
Pars IX: Angelicum Natura
Pars X: Bestiarium
Pars XI: Chronicae
Pars XII: Mores
Pars XIII: Societates
Pars XIV: Ars Dramatica
Fabula I: Specus Vespertilionum
Fabula II: Fabula de Umbris
Fabula III: Amoris Litterae ad Librum Quendam
Appendix I: Commercium
Appendix II: Nomina
Appendix III: Corpora Non Humana
Appendix IV: Pugnae
Appendix V: Conversiones
Charta Personae
Ludi Personarum
24 November 2012 by Ioannes Paulus Murgensis
Posted in Ad Ludovicum | Leave a Comment
Leave a Reply Cancel reply

GENERA
- Ad Ludovicum (5)
- Apud Inferos (3)
- Bellum Saturnale (1)
- Commentarii (4)
- Crucigrammata (2)
- Differentiae (11)
- Fabulae (5)
- Historia Murgis (2)
- Poemata (20)
- Psychologia (9)
- Roma Aeterna (28)
SCAPVS
- February 2013 (1)
- Januarius 2013 (1)
- December 2012 (12)
- November 2012 (3)
- August 2012 (2)
- Julius 2012 (1)
- June 2012 (3)
- aprilis 2012 (1)
- March 2012 (2)
- February 2012 (2)
- Januarius 2012 (2)
- Julius 2011 (4)
- June 2011 (1)
- May 2011 (1)
- aprilis 2011 (2)
- March 2011 (3)
- February 2011 (1)
- Januarius 2011 (1)
- December 2010 (1)
- November 2010 (1)
- September 2010 (2)
- May 2010 (1)
- aprilis 2010 (4)
- March 2010 (4)
- February 2010 (3)
- Januarius 2010 (6)
- December 2009 (6)
- November 2009 (4)
- October 2009 (2)
- September 2009 (1)
- May 2009 (1)
- aprilis 2009 (4)
- March 2009 (3)
CALENDARIVM
Pipatus
Error: Twitter did not respond. Please wait a few minutes and refresh this page.
BIBLIOTHECAE
- Ad usum Delphini
- Ancient Greek and Latin Texts (Google Books)
- Bibliotheca Augustana
- Bibliotheca Latina IntraText
- Bibliotheca Latina Wiki
- CAMENA (Neolatinitas)
- Cervantes Virtual: Literatura en latín
- Colloquia Scholastica
- Corpus Grammaticorum Latinorum
- Corpus Scriptorum Latinorum
- Les Bibliothèques Virtuelles Humanistes
- Minerva sive de causis linguae Latinae
- Munich Digitisation Centre
- Perseus Digital Library
- PHI Latin Texts
- Textos clásicos
- Textos latinos
- The Latin Library
- The Philological Museum (Neo-Latin)
DIARIA
- Ad Montem Heliconium
- Deus ex Crapula
- Et In Arcadia Ego
- Expositio Internationalis
- Homo Ciceronianus
- Insula somnium
- K. Mercatorius Reginaldus
- Latine
- Latinitas
- Liber viaticus Eudemiae
- Lucubrationes Consalvianae
- Ludamus Latine
- Prudentia et Cultura
- Quanta menda!
- SAL. Scriptorium Academicum Latinum
- Samson Blogistes
- Scripta Subsiciva
- Sententiae Discipulorum
- Thersites
- Verba et Facta
- Vir Cum Pluteo Pleno
FORA
LEXICA
- A dictionary of Latin phrases
- A Latin Dictionary
- Adumbratio Lexici Angli et Latini
- Colores Latini
- Diccionario Auxiliar Español-Latino
- Dictionary of Latin Synonymes
- Glossa: a Latin dictionary
- Glossarium Anglico-Latinum
- Glossarium mediae et infimae latinitatis
- Gradus ad Parnassum, v.1
- Gradus ad Parnassum, v.2
- Handbook of Latin synonymes
- Index nominum
- Léxico erótico
- Lexicon Latinum
- Lexicon Neo-Latinum
- Lexicon Totius Latinitatis
- Provérbios em Latim
- Searchable Digitized Latin & Greek Lexica
- Thesaurus Hispano-Latinus
- Vocabula Computatralia
LLPSI
MEA OPERA
- Appiani Bellum Viriathicum (translatio)
- Catulli Lesbia
- Flori et Plutarchi (Latine) Bellum Spartacium
- Gellii Noctium Atticarum capitula excerpta (I)
- Gellii Noctium Atticarum capitula excerpta (II)
- Horatii Liber I Sermo I
- Horatii Liber I Sermo IX
- Pomponii 'Magistratus'
- Significatio Verborum (volumen completum)
- Significatio Verborum I
- Significatio Verborum II
- Significatio Verborum III
- Tibulli Elegiae (Liber Primus)
MISCELLANEA
NVNTII LATINE
PERIODICA
Meta
-

OPVS SCHOLARIS
Juan Pablo Fernández del Río



