Omne textum de syntaxi capitulorum ‘Romae Aeternae’ hic editum recensui et in unum collegi. Editio PDF habet indicem hypertextualem ut promptius sit id quod quaeritur: satis est id premere in indice ut subinde ad paginam deferaris ad quam pertinet.
30 September 2010 by Ioannes Paulus Murgensis
Omne textum de syntaxi capitulorum ‘Romae Aeternae’ hic editum recensui et in unum collegi. Editio PDF habet indicem hypertextualem ut promptius sit id quod quaeritur: satis est id premere in indice ut subinde ad paginam deferaris ad quam pertinet.
Ubi legitur “Accusativus obiectum propositionis activi in nominativum subiectum propositionis passivi” nonne fortasse accusativum obiectum potius scribendumst? Item in proximo verso, ubi id “Nominativus obiectum” videtur positum esse pro eo quod esse debet “nominativum obiectum.”
Vocabula “accusativus” et “nominativus” non sunt adiectiva obiecti, sed substantiva, quae appositiones vocantur, ut “urbs Roma”.
Nihilominus gratias tibi ago pro admonito.