Hoc est Horatii primus sermo Oerbergis modo compositus ad eos qui librum Roma Aeterna perlegerunt. Addita et explicata sunt tantum ea verba quae non sunt in Indices et ii notorum verborum sensûs qui in neutrâ Oerbergis methodi parte explicantur. Post sermonem suppleti sunt commentarii, qui auxilium ferunt lectoribus ad Horatii opus intelligendum.
Spero fore vobis iucundum et vos, qui Oerbergis methodum peregistis, stimulo ut sic componatis opera auctorum quibus favetis et peritiam vestram miro methodo acquisitam probetis.







Tyrone Orbergii me, gratias tibi ago maximas ob Horatium more Orbergiano instructum. Uale quam rectissime.
Salvete!
Annulum aureum gemmatum nondum novistis?
Situs est interretialis quo indicem blogorum de libris Øbergiannis efficimus.
http://anulusaureus.blogspot.com/
Maximo gaudio hunc optimum blogem in annulo indexamus.
Gratias vobis agimus.
Salvete mr. peel et planseldon:
Mr. peel, est maxime mihi cordi auctores Latinos facere propiores quibus eos legere cupitis. Sat habeo si saltim paulum iuvare possum.
Planseldon, non mihi notus erat Anulus. Iamiam “banner” addo meo diario. Gratias vobis reddo.
Curate ut valeatis.
Salue, Ioannes Paule, ignosce mihi quoniam serius animaduerti interpretationem tuam de primo sermone Horatii, sed per hos dies multis in laboribus negotiisque obstricta sum. Tibi enim gratulor de hoc consilio legendi textus Latinos per se illustratos. Lente eum rimabor. Ceterum, qua editione sermonum Horatianorum usus es? Vale bene!
Salve, Sandra!
Nempe his probationum temporibus admodum obstricta sis!
Iampridem quod, peracto Oerbergis methodo, meo in animo erat eiusdemmodi componere alicuius auctoris opus. Tandem Horatium elegi, quia et ab libri ‘Roma Aeterna’ lectoribus iam notus est (cum eius Carmen XXII sit lectio finalis) et peramoeni iucundissimique sunt eius Sermones.
Textum sumpsi ex pagina ‘The Latin Library’, attamen quaedam prisca verba mutavi comparando cum ‘Cátedra’ editione ab Horacio Silvestre (sed tantum texto Latino, cum eius traductio non mihi placeat multum).
Amabo te quod me certiorem facias, si menda inveniveris legente.
Vale pancratice!