Se cum nemo os in e verbis fallens canat olim
—mater Musarum flebit, amabit homo.
Posted in Poemata | Leave a Comment »
Hoc est Horatii primus sermo Oerbergis modo compositus ad eos qui librum Roma Aeterna perlegerunt. Addita et explicata sunt tantum ea verba quae non sunt in Indices et ii notorum verborum sensûs qui in neutrâ Oerbergis methodi parte explicantur. Post sermonem suppleti sunt commentarii, qui auxilium ferunt lectoribus ad Horatii opus intelligendum.
Spero fore vobis iucundum et vos, qui Oerbergis methodum peregistis, stimulo ut sic componatis opera auctorum quibus favetis et peritiam vestram miro methodo acquisitam probetis.
Posted in Roma Aeterna | 5 Comments »
Non inclûsi animi verbis evadere possunt:
—cùm tibi nîl sensûs, liber eris tacitus.
Posted in Poemata | Leave a Comment »
Homines dignitatem suam non perdunt prae aegritudine: nosmet inobservantiâ eam diripimus. Quondam aegroti aetatem degerunt tamquam nos: studuerunt, laborarunt, adamarunt, falsi sunt; nupserunt, liberos susceperunt, eos usque enutrierunt quoad domo exierunt adulti, rursum nepotibus gavisi sunt in suorum serie; nec iam supremis annis solum oblivium negat segetis fruitionem, sed nos negamus ultro meritam observantiam omnia in passa antehac. Omnes verò Alzheimer formidulosum morbum conquerimur, donec nos et informiora monstra agimur cum morbosis: nam mente amissa et commotionis ambitu terminatis animos eorum confundimus importuni, ut caecus usque intonatus in auribus praecipuo sensu. Quid enim intra eos subsistit nisi facultas sentiendi? Sicut numquam revertent nempe ad eos, qui olim fuerunt, ita semper sentient, ut tunc fecerunt: quippe qui in primis sentiamus, deinde cogitemus; ideo quod necesse est comiter cum iis agitare. Probabis ad argumenta non respondere, sed admodum ad amplexûs: immo citius rident ac plorant quam hiscunt; verbis tanguntur, nec tamen perinde atque nobis: ea animum moventia, ut contumeliae, sicut excetrae morsus eos percellunt plerumque male; proínque ferme palpamina facile recipiunt.
Ergo ut vides aegros mente inopes, eo magis est quod eos observes, sic tamquam duplo mandandum est memoriae oblivioso; nam sicut caeci, surdi, manci, non homines esse desinunt quando partem suam amittant, ita non mente amissa minus hominis putandi; ceterùm animantes oportet haberi magis commotionis quàm rationis, eiusdemmodi nosmet saepe agimur praesertim quò tenerioris unguis sumus, idcirco quod nos ab iis distinguere volumus pro inferioribus ducendo: primum cùm in idem eorum venire perhorrescamus, aliis atque nobis existimandis metûs mitigamus; denique quoniam tali mentis ratione esse homines nobis incommodet et mitiores faciamus animi ictûs, nobis minus humanos eos habemus; postremo hac materiâ angores conscientiae liberamus cùm iis noceamus: neminem enim piget tundere bestiolas. Et quàm secus esse videmus hoc: nec verò nobis minus, sed magis etiam dolorem sentiunt, qui mente inopibus tantum pectore res accipere possent. Itaque universo hominum genere priùs commotionis quàm rationis esse et hominis essentialiore illâ quàm hac, integros et cuiuslibet partis truncos confert: idem homines sumus, dum cor tenemus. Proinde dehinc aegrotos observabis, nec quod metuas ne quondam in idem rationem venias neu munus neglegas, sed quia pares tibi sunt.
Neque id obstare debet quin perpetim tibi conscius sis quo ab iis absis: quandoquidem nec dicunt nec faciunt ullum consultò, cùm nesciant; inde ne cum iis rixatus sis ut si argumenta intelligere possent: absurdum est!
Etenim id, quod tibi nonvis, ne illis quidem: irrisiones, inhumanitatem, intolerantiam, rigorem, frigus, irreverentiam; quoniam illas rationes agendi nobis improbamus, nedum iis. Enim parare debemus ambitum et pacatum et rationis stimulantem ad morbi cursum tardandum quàm maximè compositum. Ideo opus est et locum spatiosum, quo ambulent, accommodare, et aperta, quibus auras accipiant, et exedria, quibus in quibuslibet oblectaminibus libenter versentur, et denique inclusionem facere locum, quo voluntate morari velint. Et congregandi sunt ex morbi gradu, ne inhabiliores miscentur iis, qui adhuc aliquid rationis tenent, et habendum est membra parata ad singulos greges atque alium ad eos, qui quaque de causâ alteris obstrepant, nam saepe aliquae morbo affectatissimorum facta ceteris permolesta sunt. Ad hoc locum adaptandum est eorum tarditati: cùm vagari soleant, necesse sunt sellae sine pedibus sub mensibus positae et humum expedire ne arietent, supellex sine angulis praeacutis ne lacerentur cùm iis tanguntur dum ambulant, non res ad manum iis periculosas exponere (ut calamos, cupas, bacula, in primis materias venenosas, quoniam degustant quidquid inveniunt), eos prohibere gradu in membra, quae supra dicta aut non satis habent facta aut sic haberi non possunt (ut culinam, balneum, et sic cetera). Numquam ullius gregis vigiliam intermittere licet, quod si iusta fuerit causa vigiles insufficientes adessendi, congregandi erunt omnes temporarie.
Tamen tot hae considerationes pro nihilo sunt nisi prima curatur: observantia in aegrotos.
Posted in Apud Inferos | Leave a Comment »
Hoc est index operum de Psychologia Latine compositorum aut translatorum, qui interdum renovatus erit.
Amerpachius, Vitus
Aristoteles
Aristotelis de anima auctorum commentarii
Alfonsus, Franciscus: Disputationes in tres libros Aristotelis de anima
Dannhaverus, Ioh. Conradus: Collegium psychologicum
de Ulloa, Ioannes: De anima disputationes quatuor
de Vio, Thomas: Commentaria in libros Aristotelis de anima
Guarinonius, Christophorus: Sententiarum Aristotelis de anima seu mente humana interpretatio
Iavellus, Chrisostomus: Super tres libros Aristotelis de anima
Merinerus, Ioannes: Commentarii in tres libros Aristotelis de anima
Murcia de la Llana, Franciscus: Selecta in libros Aristotelis de anima
Peynado, Ign. Franciscus: Disputationes in tres libros Aristotelis de anima
Philoponus, Ioannes: In tres libros de anima Aristotelis breves annotationes
Pisa, Franciscus: Commentarius in libros tres Aristotelis de anima
Toleti, Franciscus: Commentaria, una cum quaestionibus, in tres libros Aristotelis
Avicenna
Buchardus, C. Martinus
Casmannus, Otto
Cassiodorus, Magnus Aurelius
Cicero, M. Tullius
Cato Maior de senectute
Consolatio
De fato
Tusculanae disputationes
Dalham, Florianus
Physiologia, seu doctrina de conditione nostrorum animorum
Deusingius, Antonius
De anima humana dissertationes philosophicae
Duodus, Petrus
Disputationes peripateticae de anima
Goclenius, Rodolphus
Halbkart, Car. Vilhelmus
Heimsoetii, Fridericus
Democriti de anima doctrina: addita sunt Democritea
Hippocrates & Galenus
Hippocratis ac Galeni libri aliquot
Hungerus, Albertus
Adversus veteres et novos errores de anima conclusionum centuria
Maurus, Sylvester
Quaestiones philosophicae: liber quintus
Melanchton, Philippus
Petrarca, Franciscus
De remediis utriusque fortunae
Seneca, L. Annaeus
De brevitate vitae
De consolatione ad Helviam
De consolatione ad Marciam
De consolatione ad Polybium
De ira
De providentia
De tranquillitate animi
De vita beata
Snellius, Rudolphus
In Phil. Melanchthonis de anima
Themistius
De Anima, Memoria et reminiscentia, Somno et vigilia, Insomniis, & Divinatione
Villis, Thomas
De anima brutorum quae hominis vitalis ac sensitiva est: exercitationes duae
Vives, Ioannes Ludovicus
Volfius, Christianus
Posted in Psychologia | 2 Comments »
Ut virtus militibus omnium optima est fortitudo, ita Safae auxiliaribus patientia; autem à plerisque procul abest et irâ in usuarios cito incenduntur. Hominibus nihil non aegre patientibus Alzheimer aegris operari non licet, nam ira adeò mentem abolet ut obliviosos faciat quales sint usuarii. Saepe vidi auxiliares aliàs cum aegris disceptare perinde ac si par mente essent, aliàs proprio fraude eos compellere. Quì agerentur iam renuntiturus sum.
Iuvenissima erat Maria Dolores, nomen ei peringeniosum, utpote cùm aegros in dolores coniceret. Quae ex universis longe absurdissima, cùm in pavoris morbo esset, saepe huius ergo tantùm excandescebat ut Iovem ipsum exterreret. Verbis et tractatione iis importuna erat: velut implacabilis tyrannus omnia vetabat contradictionem reiciens omniáque acerrime obtrudebat. Timor ac terror quidem per senes manabat cùm eam adventare vidissent nescientes quae vicina fata prospectarent, itáque semper arrepti et subinde perculsi persaepe furore delirabant, quod ingravescebat cùm ista flammis flammas restinguere volebat, et imperio abrogato alii auxilio venebant.
At saltim simpliciter agebat, aliter ac duplex veteratrix Trinitas, cui nomen quoquè peringeniosum (etsi magis idoneum “Duplicitas”): dum illa aegros, operatores ista novos praecipue conturbabat. Soritis consciâ eidémque factioni adscriptâ machinationum particeps facta atque ex iis utilitatem capere sciebat. Palam indignationem propter ductricis fraudulentiam simulabat, clam autem omnes deridebat neque indignitatibus nocebatur. Ministra ad discordias inter operatores serendas proderat, cùm enim malitiis cuncti irascerentur, divisi vincebantur.
Quam miserabilis vita eorum qui tantummodo pleroma aliis officiendo adipisci queunt! Quantum miserendi sunt qui solùm ex supereminentiâ voluptatem capiunt nec humiliores aliter nisi alterum occulcando eam impetrare possunt! Amara, illaetabilis, omnibus inanis eadèmque sordibus differta vita! Pecta tabida quae mundum imaginis suae adaequare volunt! Deorum devoti inferorum qui facinoribus aetatem consecrant! Quò tantum odium, tantam invidiam? Manum de tabulâ! Ne insectamini eos qui pacifice vivere cupiunt! Desinite exulcerare animos, demittite capita!
Et quidem tanti mali origo est caput, quod ut Gorgonum serpentes servat vivas sed rursus detruncato moriuntur. Cùm regina nidificet echidnae concurrunt, sin autem solae repunt et facilius prehenduntur. Et si pro echidnâ aliquis indole virtutis praeesset, cùm chelydri diffugerent, tum operatores facile laborarent et dehinc Safa aegris pinguis esset locus, quo tantum indigent.
Itaque neque indignativum ut M. Dolores neque perfidiosum ut Trinitatem auxiliari esse licet, sed comem, affabilem, facilem, humanum, tranquillum potissimùmque, ut iam diximus, patientem. Has virtutes ei inhaerere atque illarum vitiarum nullam esse comperiendum est priusquam pactum fit. Hoc est maximi momenti, quod quia auxiliares sunt qui magis aegros tractant et iis auxilium privatissimis ferunt, ut munditiei et alvi vesicaeque purgationibus. Ne pudor aegris incommodet, auxiliares quasi familiares ab iis habeantur oportet, idcirco quod semper idem auxiliar in balneum comitet. Non est opus instare, neque modo in balneo; nec cùm senex nimium animadverti velit eum facere certiorem nos scire quod conatur, sed observantiâ placare.
Attamen auxiliar est homo, ergo fortasse interdum sollicitetur; tum arcessere debet socium à quo extemplo substituatur, aut cùm socius ipse alterum onustum aestuosúmque videat, privato consilio ei succedito si licet: id est, nisi si ita non supra dicta observaret nec aliquà aegros neglegaret. Vero ut experientia doceat quomodo agendum sit, utique uterque technico nuntiare debet. Eàdem auxiliaris est usuarios et technicos iuvare, neque munditias facere aut aliis muneribus fungi. Insuper his, necesse est auxilium psychologicum iis offerre, quandoquidem labore animo defetiscentur.
Posted in Apud Inferos | Leave a Comment »
Romulus Martis
Opera
Roma quadrata in Palatio, arx in Capitolio.
Templum Iovis Feretrii quod quercum sacram continet, ubi spolia opima deponenda sunt. Ibi spolia opima I ab duce Caeninensium deposita sunt.
Templum Iovis Statoris ubi Romuli exercitus a Sabinis fugatus restitit.
Instituta
Sacra Herculis ritu Graeco ab Euandro instituto in Ara Maxima.
Insignia imperii: fasces et secures a lictoribus gestae.
XII lictores regi anteeunt.
Vestem purpuream rex induit.
C senatores creati qui Patres appellati liberique eorum Patricii.
Quirites Romani appellati ob Sabinos consociatos; duo reges ab consociatione: Romulus Romanus et T. Tatius Sabinus.
Populus in curias XXX divisus.
III centuriae equitum conscriptae: Ramnenses (ab Romulo), Titienses (ab T. Tatio), Luceres (origo incerta).
CCC equites armati Celeres appellati ad custodiam regis corporis domi militiaeque.
I interregnum
Opera
Templum Quirini Romulo consecratum.
Instituta
Electio regis: populus regem creat, senatus auctor fit.
Numa Pompilius
Opera
Ianus qui apertus bellum, clausus pacem indicet.
Instituta
Annus ad cursus lunae in XII menses descriptus, additis Ianuario et Februario.
Dies fasti ac nefasti creati.
Flamen Dialis (sacerdos Iovi) deo assiduus creatus.
Sacerdotes Marti Quirinoque creati.
Virgines Vestales assiduae templi stipendium de publico accipiunt.
XII Salii Marti ancilia per urbem ferentes saltant et carmina cantant.
Pontifex ex patribus qui sacra curat: quibus hostiis, quibus diebus, ad quae templa sacra fieri.
Tullus Hostilius
Opera
Spolia Curiatiorum in Pila Horatia (loco in foro) deposita.
Alba diruta mons Caelius urbi et Albani Romanis adduntur.
Curia Hostilia qua senatus conveniat.
Instituta
Duumviri (duo viri qui negotium publicum curant) facti qui perduellionem indicent Horatio ob sororis necatum ante Portam Capenam.
X turmas equitum (XXX quaeque turma) ex Albanis.
Ancus Marcius
Opera
Latinis victis Aventinus et vallis Murcia et Ianiculus urbi additus.
Ianiculus urbi coniunctus ponte Sublicio super Tiberim facto.
Carcer in media urbe imminens foro aedificatus.
Ostia urbs condita.
Aedes Iovis Feretrii amplificata.
Instituta
Ius fetiale quo res repetantur et bellum indicatur.
Fetialis creatus: legatus qui ius fetiale curat.
Lucius Tarquinius Priscus
Opera
Circus Maximus factus.
Aedis Iovis Capitolini fundamenta icta.
Cloaca Maxima coepta.
Servius Tullius
Opera
Collis Quirinalis et Viminalis et Esquiliae additus.
Fanum Dianae Aventino factum cum Latinis caput rerum Romam esse significans.
Instituta
Census: populus pro habitu pecuniarum in V classes et CXCIII centurias divisus. Octoginta milia primum censi.
Proletarii: minus undecim milibus aeris. Incensi et immunes militiae.
Classibus I-V pedestris exercitus distributus.
XVIII centuriae ex equitibus factae.
Urbs in IV tribus divisa.
Lucius Tarquinius Superbus
Opera
Templum Iovis Capitolini perfectum et ab I. Bruto Iovi consecratum.
Posted in Roma Aeterna | Leave a Comment »
CAPITVLVM XLI
Coniunctivus hortativus
Coniunctivo hortativo quid agendum sit significatur:
Feras pacem!: ferto pacem!: tibi pacem ferendum est!
Orator coniunctivo hortativo se ipsum hortari potest, aliter atque imperativo:
Vivamus, mea Lesbia, atque amemus!: nobis vivendum et amandum est, mea Lesbia!
Participium perfecti
Participium perfecti e themate supini et terminationibus adiectivi -us, -a, -um constat. Munere adiectivi sensus passivi aut verbi fungitur.
Adiectivus: vixit anno CCC post urbem conditam.
Verbum: Remus captus (=postquam Remus captus est) Numitori deditus est.
Etiam verbis deponentibus participium perfectum licet:
Romulus Albam profectus (=postquam Romulus Albam proficiscitur) regiam oppugnat.
Adiectiva relativa-indefinita
Adiectiva relativa-indefinita aliquem vel aliquod incertum personam non recipiens significant et in propositione cum indicativo sunt. Quisque pronomini competit:
quicumque, quaecumque = quisquis
quodcumque = quidquid
quocumque = quoquo
quicumque/quisquis es = non interest qui sis
quandocumque = quocumque tempore
ubicumque = quocumque loco
CAPITVLVM XLII
Adiectivum relativum-finale
Adiectivum relativum qui, quae, quod cum coniunctivo finale dicitur, quia propositionis principalis finem significat.
Roma legatos misit, qui (=ut) pacem peterent.
Adiectivi casus munere magis res quam coniunctione ut significantur:
Roma legatos misit,
quos pacem peterent: ad pacem ab legatis petendam.
quibus pacem peterent: ut per eos pacem peterent.
Adverbia loci
Adverbia loci ubi, quo, unde significantur:
Ubi es? Esne hic an illic? Ibi (=illic) sum.
Quo vadis? Vadisne huc an illuc? Eo (=illuc) vado.
Unde venis? Venisne hinc an illinc? Inde (=illinc) venio.
Priusquam/antequam
Coniunctione priusquam et antequam aliud factum esse ante aliud significatur.
Cum indicativo verum factum significatur:
Legatos misit priusquam bellum indictum est: primo legatos misit, deinde bellum indictum est.
Cum coniunctivo factum praecipitur:
Legatos misit priusquam (=ne) bellum indiceretur.
Consilium et voluntas
Quomodo Latine consilium et voluntas significatur?
1) ut et coniunctivo: legatos misit ut pacem peterent.
2) qui et coniunctivo: legatos misit qui pacem peterent.
3) ad et gerundivum: legatos misit ad pacem petendam.
4) supinum (cum motus verbis tantum): legatos misit pacem petitum.
5) gerundivum/gerundium et causa: legatos misit pacis petendae / pacem petendi causa.
Gerundivum adiectivum
Gerundium substantivus, gerundivum autem adiectivum cuius numerus et genus idem atque obiecti est, sed casus obiecti idem ac gerundivi.
Gerundium: Sabini convenerunt studio novam urbem videndi.
Gerundivum: Sabini convenerunt studio novae urbis videndae.
Cum praepositione tantum gerundivum licet:
Legatos misit ad pacem petendam. (non ‘ad pacem petendum’)
in, sub, super
Hae praepositiones accusativum aut ablativum regunt.
In cum accusativo motus, in cum ablativo situs significatur:
Laocoon hastam in latus equi misit, (motus)
sed illa in firmo robore stetit. (situs)
Sub cum accusativo motus, sub cum ablativo situs significatur:
Orpheus sub terram iit. (motus)
Pluto sub terra est. (situs)
Super cum accusativo motus et situs et tempus significatur:
Puer super gremium (=in gremio) maternum sedit.
Cum Iulio super cenam (=inter cenam) collocutus sum.
Super cum ablativo situs et res significatur:
Nubes altae super monte (=altiores monte) manent.
Dido super Priamo (=de Priamo) rogavit.
CAPITVLVM XLIII
Ut consecutivum
Ut consecutivo propositionis principalis consecutio significatur. Consecutio adverbio (ita, adeo, tam, sic, et cetera) aut pronomine vel adiectivo (is, talis, tantus, et cetera) in propositione principali praecipitur.
Domus Neronis ita auro splendebat ut ‘domus aurea’ nominaretur.
Tanta erat Roma ut peregrini mirarentur.
Propositio consecutiva negativa non coniunctione ne, sed ut et parte negativa significatur:
Rex Saturnus tanta iustitia fuisse dicitur ut nemo serviret sub illo.
Sol flagrans agros siccos adeo torrebat ut nec herbam nec frumentum ferre possent.
Pronomina et adverbia dualia
Pronomina et adverbia dualia duo homines aut res significant.
Uter est pronomen interrogativum duale quo rogatur quis aut quid ex duobus:
Uter rex bellicosior fuit, Romulusne an Tullus?
Uterque est pronomen indefinitum duale quo duo homines resve vel simul vel super alterum alter significatur:
Uterque rex (et Romulus et Tullus) bellicosus fuit.
Neuter est pronomen indefinitum negativum duale quo nemo aut nihil ex duobus quidam aut quaedam significatur.
Neuter rex pacem servabat. (=nec Romulus nec Tullus)
Alter est pronomen indefinitum duale quo unus ex duobus significatur.
Romulus et Remus gemelli erant; alter primus rex Romae fuit. (nescimus quis eorum)
Si alter bis scribitur primo primum paris membrum, secundo secundum significatur.
Romulus et Remus gemelli erant; alter primus rex Romae fuit, alter a fratre necatus.
Alter quoque pro numero II utitur:
Capitulum alterum et vicesimum (XXII) perlegi.
Pronomina dualia tantum numero plurali scribuntur ut globos significent.
Romani et Etrusci in Italia habitabant; utrique potentes erant.
Adverbio utrimque ex utraque parte significatur.
Bellum utrimque omnibus viribus parabatur.
Oratio recta et obliqua
Oratione recta alicuius oratio sine interprete significatur:
Horatius: “Ad populum provoco.”
Oratione obliqua alicuius oratio per interpretem significatur:
Horatius dixit ’se ad populum provocare.’
In oratione obliqua orationis rectae subiectum nominativus in accusativum, indicativus in eiusdem temporis (vel praesens vel prateritum vel futurum) infinitivum vertitur.
Tempora verborum propositionum condicionalium
Futuro perfecto in condicionali, futuro in principali utitur ut aliud factum iri si primo aliud fiat significetur:
Si regem salvum invenerimus, Italiam petemus.
Coniunctivi imperfecto et plusquamperfecto in utraque propositione utitur ut condicio impossibilis significetur; imperfecto praesens, plusquamperfecto praeteritum significatur.
Si alas gererem, per caelum volarem. (nunc)
Si patrem audivisses, non erravisses. (tunc, sed iam erravis)
Si linguam Latinam didicissem (tunc), Latine scirem. (nunc)
CAPITVLVM XLIV
Coniunctivus in orationibus obliquis
Iam vidimus orationibus obliquis modo infinitivo uti licere, autem post pronomen relativum (qui, quae, quod) et coniunctiones causales (quia, quod) coniunctivo utitur.
Tempora sic post pronomen relativum et coniunctiones causales ex recta in obliquam vertuntur:
actio synchronica –> introductio cum praesente vel futuro (dicit, dicet): coniunctivi praesens; introductio cum imperfecto vel perfecto vel pluscuamperfecto (dicebat, dixit, dixerat): coniunctivi imperfectum
actio anterior –> dicit, dicet: coniunctivi perfectum; dicebat, dixit, dixerat: coniunctivi plusquamperfectum
actio posterior –> dicit, dicet: coniunctivi praesens vel participium futuri cum verbi esse coniunctivi praesens (e. g. amaturus sim); dicebat, dixit, dixerit: coniunctivi imperfectum vel participium futuri cum verbi esse coniunctivi imperfectum (e. g. amaturus essem)
Actio synchronica:
Marcus: “Iuliam pulso quia acerbe cantat.”
Marcus dicit ’se Iuliam pulsare quia acerbe cantet.”
Marcus dixit ’se Iuliam pulsare quia acerbe cantaret.”
Actio anterior:
Augustus: “Marmoream relinquo urbem quam latericiam accepi.”
Augustus dicit ‘marmoream se relinquere urbem quam latericiam acceperit.’
Augustus dixit ‘marmoream se relinquere urbem quam latericiam accepisset.’
Actio posterior:
Augustus: “Latericiam accipio urbem quam marmoream relinquam.”
Augustus dicit ‘latericiam se accipere urbem quam marmoream relicturus sit.’
Augustus dixit ‘latericiam se accipere urbem quam marmoream relicturus esset.’
Verba deponentia cum ablativo
Quinque verba deponentia ablativum regunt: uti, frui, fungi, potiri, vesci:
Qui arat aratro utitur.
Otio fruor.
Regis muneribus fungar.
Helenus regno Epiri potitus est.
Polyphemus carne et sanguine hominum vescitur.
Infinitivus pro indicativo
Aliquando infinitivo pro tertia persona indicativi praesentis utitur ut narratio pingatur. Hic infinitivus historicus vel descriptivus vel adumbrativus vocatur.
Hostibus undique decurrere (=decurrunt), tela in vallum conicere (=coniciunt); nostri repugnare (=repugnant) neque ullum frustra mittere (=mittunt) telum.
Dativus possessivus
Iam bene scimus dativo possessivo cum verbo esse quis vel quid possideat significari. Etiam quid possideatur dativo possessivo significatur.
Filio Aeneae nomen est Ascanio. (=Ascanius)
Ablativus limitationis
Ablativo limitationis erga quid verbum actionem agat significat; id est, ablativus verbi actionem finit.
Romani et Etrusci bello (=erga bellum) pares sunt.
Nec quisquam iuventutis Romanae ulla arte (=erga ullam artem) cum Servio conferri potuit.
Posted in Roma Aeterna | Leave a Comment »
Angelus unus Summa precatus
experiatur ut homine natus
devolat alis et simul ambas
perdis humum ac miser angele lambas.
Perdolet illuc, huc mage pungit,
ossi animum dolor undique iungit;
esurit, aegret; friget et ardet;
mors minimum timet ut sibi tardet.
“Eripias hinc me, Pater!” orat
impatiens ita ut ilicŏ plorat.
Aliger etiam subvolat altum;
quis det eum nisi dis prope saltum?
Cur homines sic excruciari
iam reditus rogat et mala dari.
“Ob cruciatus est memor” inquit
“mens Mei et haut homŏ Nostra relinquit.”
Tunc Patrem eum qui maxime amabat
Luciferem Deus ipse vocabat;
carior autem qui carŏ factus
est Domino. (male fulmine tactus!)
At si Erus illi pondus amoris
non operi minus hic Genitoris,
nam cruce tantum hinc iam memoranti
hostis erit; quoque crux simulanti!
Sic casibus se mundi oneravit
nec Patre noxam homŏ fuisse putavit:
angelum eum odit perquam inimicum
atque Deum prece vult sibi amicum.
Lucifer olim, nunc Satan hostis
flens animas rape funere postis!
Sic aliquo quis possit amari?
Non poterit nihil id superari.
Golias
Numerus:
—υυ|——||—υυ|—— A —υυ|—υυ||—υυ|—— A —υυ|——||—υυ|—— B —υυ|—υυ||—υυ|—— BPosted in Poemata | 2 Comments »



